Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

In contemptores legis vel evangelii. Caput IX

Sed neque Legis contemptoribus impune erit, cum diuinus sermo dicat: [ERROR: no link :] Prov. 28 Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis. Frustra enim Deum

-- --

precatur, qui Dei iussa parui ęstimat. Hoc idem per Hieremiam Spiritus Sanctus affirmat dicens: [ERROR: no link :] Hier6 Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Post hęc denunciat illis captiuitatem futuram, ut qui ad Legis pręscriptum sponte seruire Deo neglexerunt, nuiti seruiant inimicis Dei genti-que infideli. Et si talia Legis pręuaricatoribus debentur, quanto magis aduersus Euangelii sui irrisores indignatio desęuiet Christi? Horum autem qui Euangelium despicere uidentur, tria genera sunt. Alii quippe ne audire quidem uolunt diuinos, qui in ecclesia recitantur sermones. alii autem audiunt, sed quę pręcipiuntur, ea exequi aspernantur. alii uero magis temerario ausu ita audiunt, ut ea econtrario arguere pręsumant, et ueritatis uerba quę non intelligunt, peruertere aliquo modo conantur. De primis conqueritur Dominus ad eosdem dicens: [ERROR: no link :] Io. 8 Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. Et ut ostenderet eos, qui audire diuina dedignantur, ex parte diaboli esse: [ERROR: no link :] Mar. 7 Qui ex Deo est inquit, uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Hi ergo et surdi sunt et muti, cum nec aures accomodent Ecclesię doctoribus | ec quicquam tale aliquando loquantur. Qui nisi conuersi postremo sese offerant Christo, ita ut ipse digito tangat eorum aurem | et saliua palatum, nunquam sanitatem consequentur . semper ad ea quę salutis sunt, surdi et muti erunt. atque ut ita etiam ad malum sicut ad bonum surdi et muti forent. sed ut deterius peccent, et leuam aurem habent, qua ea quę carnis sunt auidissime auriant , et sinistram linguam, qua uel nugas garriant | uel alios infament uel proximo maledicant. Quod nisi tandem ad Christum adduci se permiserint, qui labefactata solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: [ERROR: no link :] Ad Timo. scda. 4 Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem

-- --

auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Sunt quippe in his plurimi,

-- --

qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia est : [ERROR: no link :] Luc6 Qui audit et non facit, similis est homini ędificanti super terram sine fundamento, in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit et facta est ruina domus eius magna. Audire enim et nolle facere deficere est. Deficiens autem | et se sibi non restituens | quotidie deterior fit patet-que omnibus diaboli insidiis nulla circumspectę mentis uirtute munitus: tanto-que facilius supplantatur, quanto se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi quoties uoluptatum illecebris prouocabitur necesse erit. Neque minus in istos qui facere nolunt, quam in illos qui audire negligunt, exclamant prophetę, apostoli, euangelistę, omnes catholici doctores: [ERROR: no link :] Matth 11 Cecinimus uobis et non saltastis, lamentauimus et non planxistis. Quid enim aliud omnes diuinę continent Scripturę | nisi uirtutum laudem uitiorum-que detestationem atque querelam ? Porro, ipsis etiam, qui sacra eloquia uel audire renuunt | uel si audiant, secundum ea uiuere nolunt, nequiores sunt, qui eadem audiendo coram arguere | atque iisdem petulanter obtrectare audent | et sophismatum strophis docere | ipsa Dei pręcepta uel impossibilia factu | uel inter se pugnantia | uel aliqua in parte minus rationi consentanea esse. quasi uero quicquam rationabilius, consultius, iustius homo possit indagare | quam hominum opifex pręcipere? Siquis tam prophana pręsumptione ducitur, inter hereticos erit habendus | et de fidelium coetu repellendus, ne sanum gregem morbida contaminet pecus. Adeunt ecclesiam, audiunt epistolas, audiunt

-- --

euangelia et sicut in Ioanne scriptum est, dicunt: [ERROR: no link :] Io6 Durus est hic sermo | quis potest eum audire? Nihil credunt nisi quod naturę consentaneum putant, et nesciunt omnium auctorem supra naturam esse | et ut se talem probet, super naturalia loqui operari-que solere. Quibus qui non adhibuerit fidem, necesse est, ut Dei omnipotentiam deneget | fateatur-que quod naturaliter fieri nequit, id nec diuinitus fieri posse. Qua in re naturam deum alterum constituere uidentur, si nihil maius Deo quam naturę tribuendum censent. Quibus Dei uerbum respondens ait: [ERROR: no link :] Jo. 8 quęritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis; hoc est, quia non estis capaces a me prędicatę ueritatis, ideo in me diuinitatem natura potentiorem | et humani ingenii captu maiorem esse non creditis. [ERROR: no link :] Io9 Ego autem quod uidi apud Patrem hoc loquor. Ego enim et Pater unum sumus, una substantia, eadem natura licet non eadem persona. alia quippe persona est geniti, alia genitoris, et tamen utriusque una eadem-que diuinitas, eadem uis et gloria cum Sancto Spiritu, quem ambo simul spirant, sibi ęqualem sibi-que consubstantialem. Quod sanctę Trinitatis mysterium in una deitate, nisi fides teneat, lingua non explicat. Ob hoc quidam, quia comprehendere nequeunt, retro cedunt, cum potius persuadere sibi deberent | tanto ea magis Deo tribuenda esse, quanto minus a nobis, qui homines non dii sumus, possint intelligi. Alioquin fateri oporteret, quod nemo unquam ausus est dicere, aut Deum non esse homine maiorem | aut hominem Deo esse ęqualem, si ad omnia quę Dei sunt, humani uis intellectus posset penetrare. Sunt tamen nonnulli , qui in peruersitatis suę proposito ita obdurant, ut credulitatem nostram etiam irridere non dubitent. atque hi fere sunt, qui gentilium philosophorum argutias secuti nihil credendum putant, quod ipsa hominis ratio nequeat inuestigare, et suorum ambagibus argumentorum usi, quicquid non

-- --

satis intelligunt, id uerum esse denegant. A quibus euangelicę ueritatis assertores auersi, ne in tam duro solo frustra uerbi semen iaciant, nullam

-- --

frugem facturum, dicunt: [ERROR: no link :] Act13 Quia repellitis uerbum Dei | et indignos uos judicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. Quę uidelicet et audiunt Euangelii prędicationes | et quod audiunt credunt | et quod credunt opere complere pro uiribus nituntur. Vos uero increduli mementote ab ipsa ueritate id est a Dei Filio dictum: [ERROR: no link :] Luc9 Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Huius autem hominis infelicitati, quem Christus erubescet, nulla uitę pręsentis infelicitas potest comparari. Nam qui receptus a Deo non fuerit in gratiam, a diabolo recipietur in damnationem supplicium-que sempiternum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.