Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvalem oporteat esse poenitentiam Caput XII

Ex arbitrii uoluntate proficiscatur oportet, quicquid operis uel poenam meretur uel pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento utriusque in contrarium reuoluta est uoluntas. is tamen patris imperium peregisse dicitur, quem nolle obedire poenituit, et quod ante noluerat, rursum uoluit | sua-que sponte fecit, quod liberum erat facere nolle. Hoc si inuitus fecisset, inter non obedientes habendus esset. Non enim pro eo quod quis nolens, sed pro eo quod uolens benefacit, laudem meretur atque gloriam. Voluntas ergo ut bene de Deo mereri possit, libera ad poenitentiam agendam accedat, non coacta, non ui aliqua compulsa. Deinde uoluntarię poenitentię iungenda est submissę mentis humilitas. Ille qui a patre recedendo peccauerat, ueniam petendo dixit: [ERROR: no link :] Luc. 15 Non sum dignus uocari filius tuus. fac me sicut unum de mercenariis tuis! Ideo ęquari fratri qui non deliquerat, uel etiam pręferri meruit. [ERROR: no link :] Luc. 18 Et publicanus, dum cernuus orat | indignum-que se iudicat in cęlum suspicere, Christo testante rediit iustificatus, cęli ciuis futurus, qui peccati seruus fuerat. Sed si ne iustus quidem, nisi se humiliauerit exaudietur , quanto minus peccator ueniam impetrare poterit, nisi simul et poeniteat et humilietur? Hoc ipsum

-- --

Dominus a nobis exigens clamat: [ERROR: no link :] Iohel. 2 Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra! Cor autem humiliatum | et intus poenitentię dolore scissum | lachrymę (si fieri potest) foris per ora manantes testentur. Mulieri peccatrici in Euangelio dimittuntur peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante lachrymas Domino infidus extiterat, post lachrymas

-- --

regni cęlestis claues ipso tradente accipere meruit. Ad eiusmodi fletum Iacobus apostolus nos inuitat dicens: [ERROR: no link :] Iacobi 4 Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo | miseri estote et lugete et plorate | risus uester in luctum conuertatur | et gaudium in moerorem | humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos. per hoc quod in fine subiunxit, docet | poenitentis lachrymas ęterna consolatione esse dignas. Eadem Pauli sententia est, ubi ait: [ERROR: no link :] Ad Corin. 2 7 Quę secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Tristitiam uero istam atque fletum, ne leuitatis esse uideantur, uitę austerioris obseruatio comitari debet, ut quod per uoluptatum illecebras peccatum est, per corporis afflictionem purgetur. [ERROR: no link :] Matth. 7 Intrate inquit Dominus per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę ad patientię probationem pertulit: [ERROR: no link :] Iob 16 Saccum consui inquit super cutem meam | et operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et palpebrę meę caligauerunt. Daniel

-- --

inter prophetas egregius habitus est, uisionum somniorum-que intelligentia donatus est, puer adhuc senes iudicauit, et tamen: [ERROR: no link :] Daniel 10 Ego Daniel inquit lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum. [ERROR: no link :] Ioannes Baptista Quid de Ioanne Baptista dicam? in matris utero sanctificatus, de muliere genitis pręlatus, plus quam propheta habitus, deserti angustias uolens patitur, pilis camellorum uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari proposuerimus, eorum sequi debemus et mores. Frustra enim aliquis corpus exterius fatigationibus exercet, si mens intus non se omnino disponat ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: [ERROR: no link :] Matth. 3 Facite fructum dignum poenitentię, quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi exercitationibus operam impendant; ut uidelicet superbiam excludat humilitas, libidinem castitas, auaritiam liberalitas, crapulam abstinentia, ocium labor, dolum simplicitas, odium charitas | et quicquid culpabile fuerat, contraria probitas compenset. Atque ita [ERROR: no link :] 35 in cubilibus (ut Esaias ait) in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci | et erit ibi semita, et uia sancta uocabitur. [ERROR: no link :] Ad Thessa. 4 Hoc est quod Apostolus nobis suadet, ut deponamus ueterem hominem, qui corrumpitur per desyderia erroris, et induamus nouum, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate ueritatis. hac tali negociatione talenta nobis credita duplicantur. et qui super pauca fidelis fuerit, super multa constitutus intrabit in gaudium Domini sui. Super omnia uero cauendum est, ne dum

-- --

poenitentiam mire procrastinamus, poenitentię tempus effluat | et in peccatorum luto adhuc defixos repente mors occupet. Vide igitur ne te iuuenilis fallat ętas | ne salubre corpus et robustę uires decipiant. Nulli ętati parcit mors | et sicut senes ita et pueros rapit. quin immo rari admodum sunt, quos ad senectam usque

-- --

patitur peruenire. Plurimos pręterea eadem dies sanos fortes-que incedere uidit | et exanimes concidere. Nulla uitę securitas est semper inter pericula uersantium. Potes uel morbi ui | uel uenenati cibi haustu | uel serpentis ictu | uel sicarii alicuius improuiso percussu | uel alio aliquo inopinato casu protinus extingui. denique quod multis accidit, potest et tibi. Iccirco sicut in Ecclesiastico scriptum est: [ERROR: no link :] Eccl. 5 Non tardes conuerti ad Dominum | et ne differas de die in diem! subito enim uenit ira illius, et in tempore uindictę disperdet te. Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena spreueris. Quod si cunctantem mors pręuenerit (uide, in quanto uerseris discrimine) ęternam quę poenitentibus datur beatitudinem amittes | et in ignem inextinguibilem, quo corruunt obstinati, perpetuo cruciandus deiicieris. Nihil est quod magis cauere debes, ergo et nihil magis accelerare quam poenitentiam, per quam talia cauentur | et mutata sorte tam immensum malum uetatur, tamque immensum bonum acquiritur. Hęc sunt igitur uere poenitentis officia, quę retulimus, ut uidelicet uolens, non inuitus ad poenitendum accedas, ut humilieris, ut lugeas, ut uitam magis laboriosam uiuas, ut pręterita peccata succedentium uirtutum

-- --

meritis compenses. utque in primis cures, ne poenitendi tempus tarda conuersione imprudenter amittas. Ista tamen omnia cum perfeceris, uide ne quid tibi tribuas. totum divinę gratię acceptum referre debes, et cum propheta dicere: [ERROR: no link :] Hier. 10 Scio Domine quia non est hominis uia eius | nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Nam si humana fragilitas ad agendam poenitentiam diuino non indigeret auxilio, Hieremias non orasset: [ERROR: no link :] Hier. 5 Conuerte nos Domine ad te et conuertemur! nec Saluator dixisset: [ERROR: no link :] Io. 15 Sine me nihil potestis facere. et: [ERROR: no link :] Io. 6 Nemo potest uenire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum. cui sententię Pauli apostoli dictum concordat, ubi ait: [ERROR: no link :] Ad Cor. 1 4 Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Vnde Philippensibus etiam scripsit dicens: [ERROR: no link :] Ad Philipp. 2 Cum metu et tremore uestram salutem operamini! Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. Idem arroganter sese efferentem increpans ait: [ERROR: no link :] Ad Cor. 1 4 Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.