Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De peccatorvm confessione. Caput XV

Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus, occultemus nihil. Manifestanda est enim medico ęgritudo, ut ille adhibitis remediis instauret sanitatem. Illi autem animarum nostrarum medici sunt, quibus concessa est soluendi ligandi-que potestas ab eo qui dixit : [ERROR: no link :] Io. 20 Accipite Spiritum Sanctum | quorum remiseritis peccata remissa erunt, et quorum retinueritis retenta sunt. ab eo inquam qui est sacerdos in ęternum | qui-que in cęlum ascendens uicarios nobis in terra reliquit ipsos sacerdotes,

-- --

et Petro curam ouium suarum pastor bonus commendans atque claues regni cęlestis tradens dixit: [ERROR: no link :] Mat. 16 Quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis, et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis. Non dubitemus igitur, quin peccatum illud deletum sit, quodcunque Christi sacerdotes rite dimiserint. [ERROR: no link :] Mat. 18 Ab eo ius soluendi atque ligandi acceperunt, qui potest omnia | et per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis. Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio. Hac sola quoties cadimus, errigimur et stamus. Baptismus quidem sordes ante se contractas eluit semel, confessio semper. Cęterum quod etiam per martyrium aboleantur peccata non ambigimus, Domino dicente: [ERROR: no link :] Mar. 8 Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium, saluam faciet eam; et per elemosinarum largitatem, cum idem dicat: [ERROR: no link :] Luc. 11 Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis; et per iniuriarum condonationem, quia scriptum est: [ERROR: no link :] Mat. 6 / Mac. 11 Si dimiseritis ex corde fratribus uestris peccata ipsorum, et Pater uester cęlestis dimittet uobis peccata uestra; et per exhortandi studium, quo alios a flagitio ad uirtutem reuocare nitimur, quia dicitur: [ERROR: no link :] Iacobi 5 Siquis conuerti fecerit peccatorem ab errore uię suę, saluat animam eius et operit multitudinem peccatorum. et siqua alia sunt per quę remitti crimen dicatur, non ideo poenitentię confessionis-que sacramentum excludi putes | nec sine ipso te saluandum credas, si talia feceris. nisi enim te peccasse poenituerit, nihil ista proderunt. Peccato Deus offenditur | quod si pro peccato quo Deum offendisti, non doleas, cares charitate, sine qua teste Paulo apostolo, in quo Christus locutus est | nec corpus tradere ut ardeat, nec facultates in cibos pauperum distribuere | nec hominum angelorum-que linguis loqui | nec fide montes transferre | quicquam prodesse poterit. Poenitentiam itaque agere oportet | et illa non omittere. Quicquid enim pie sancte-que agitur, appendix poenitentię est | et pro culpa satisfactio, ut purgatorii poena uel breuior sit | uel nulla, si plene in uita satisfactum fuerit. uel etiam ut post culpę poenę-que abolitionem plus glorię in cęlo mereri possint, qui hic benefecerint. Restat ut dicta euangelica, quę memorauimus | quę-que illis similia sunt, ita intelligantur, ut si fiant quę in ipsis pręcipiuntur, peccatori ad emundationem adiumento fore | si tamen pręcesserit poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et consummatio uirtutum est, ita poenitentia finis esse debet peccandi bene-que agendi initium, ut cętera feliciter succedant | Deo-que grata atque accepta sint. Siquis tamen solam poenitentiam sibi sufficere credens confessionem respueret, in hereticorum numero ponendus esset. neque ei profecto prodesse potuisset poenitentia ab Ecclesię corpore separato. Separatum enim a corpore membrum non uiuificatur, sed quamdiu diuisum est, manet in morte. Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. [ERROR: no link :] Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab

-- --

his descendentium Israhelitarum mos fuit, quoties erumnis oppressi essent, Dei opem implorare, cilicio contegi, cinere conspergi, ieiunio corpus affligere | et pręter hęc peccata confiteri. sic humiliati Deo miserante angustiis liberabantur | et a peccatis quidem absoluti abibant, pręter originis culpam, qua absolui non poterant, donec Redemptor in Lege promissus non uenisset. Quare nec illorum confessio in Lege potuit esse ita plena (nihil enim ad perfectum adduxit Lex) ut est nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed cęlestis et ęterni. Ne igitur tanti erga humanum genus beneficii memoriam ulla unquam deleret obliuio,

-- --

mediatoris atque redemptoris Christi locum in terra tenere coeperunt sacerdotes. Per eos ipse uerus Agnus, pro nobis semel oblatus, quotidie offertur. Per eos Ecclesię sacramenta participiamus | remissionem-que accipimus peccatorum . et postquam hic penitus mundati uita ista decedimus, non iam ad inferos ut ueteres illi, sed ad cęlestem patriam, ut in Christo renouati transmigramus. Tantę igitur uirtutis est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris felices. Hęc enim confessio peccata delet | et animam a morte liberat. quod ostendit Ezechias ad Dominum dicens: [ERROR: no link :] Esa. 38 Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę | tu autem erruisti animam meam ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Idem testatur psalmista cum ait: [ERROR: no link :] Ps. 31 Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Per hanc dum preces effundimus, uoti compotes efficimur, eodem propheta dicente: [ERROR: no link :] Ps. 118 Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Per hanc praui cogitatus dissipantur | et qui boni sunt succedunt. sicut Salomon in Prouerbiis affirmat dicens: [ERROR: no link :] 16 Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. hęc denique sancta confessio diabolo nos erreptos reddit Deo | et de filiis tenebrarum filios efficit lucis. [ERROR: no link :] Luc. 15 Ille qui luxuriose uiuendo bona consumpserit , ita ut porcos pasceret, ad patrem supplex confugiens | ac se peccasse confitens | amplexum osculum-que patris accipere meruit | et stolam | et anulum | et calciamenta | et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam beatitudinem commutata. In integrum itaque restituitur gratia, cum peccator per poenitentiam et confessionem humiliatur. Postremo quicquid diximus de poenitentia, idem de confessione est sentiendum. Neque enim perfecta esse potest poenitentia sine proposito confitendi | neque utilis confessio absque poenitentię admixtione.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.