Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De vigilia. Caput VI

Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus proficias magis. Vigilando autem utrunque effici posse

-- --

facile nobis persuadebimus,

-- --

si Noui Veteris-que Instrumenti fidelia testimonia audire uoluerimus. Clamat in Euangelio Dominus: [ERROR: no link :] Matth. 26 Vigilate et orate, ne intretis in tentationem! Periculum ergo imminet illis, qui ultra naturę necessitatem dormiunt, ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet. Cuius quidem periculi minime ignarus apostolus Petrus | nostrę saluti prospiciens ait: [ERROR: no link :] Petri prima 5. Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit quęrens quem deuoret; cui resistite fortes in fide! Vigilantia primo opus est, ne imparati opprimamur, deinde fide, ut resistamus et uincamus. Quod si sępius uincere contigerit, etiam uirtute proficere continget. Superatis enim nequitię suggestionibus | restat ut ad bonorum operationem conuertamur. Ad hęc autem perficienda non sufficit nostra fragilitas. [ERROR: no link :] Ps. 126 Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Ope igitur indigemus diuina, quę precibus impetratur. dicente Domino: Petite et dabitur uobis. Precationibus uero offerendis nullum tempus magis idoneum esse horis nocturnis, nullum acommodatius esse creditur. Atque ideo Propheta hortatur nos dicens: [ERROR: no link :] Ps. 133 In noctibus extollite manus uestras in sancta | et benedicite Dominum. Nox itaque meditationum mater est, dies actionum. Has inter se uices partisse uidentur, quandoquidem Saluator quoque noster, ut huiusce rei nobis documento esset, per diem docuisse in templo, noctu autem in monte Oliueti exiens orasse perhibetur. Noctu ergo surgentes meditando atque orando quęramus cum sanctis mulieribus uirtutum aromata, ut illis ungamus Iesum. Si cum sanctimonię odore ad se uenientes conspexerit, qua pietate est, iocunde gratanter-que suscipiet. In nobis implebitur dictum illud: Beati sunt serui illi, quos cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantes. Pręterea quemadmodum ętas uitę nostrę breuis est, ita et incerta. Plurimos frustratur speratę senectutis expectatio. denique quis est qui unum diem, immo, unam horam a mortis periculo alienam possit sibi promittere? Quam multos , dum sani ambulant, dum fabulantur, dum rident, uel casus exterior | uel morbus interior | repente deiicit et extinguit? In eo itaque nostrę saluti consulitur, quod Saluator ait: [ERROR: no link :] Mar. 13 Videte, uigilate et orate! Nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam | et dedit seruis suis potestatem cuiusque operis | et ianitori pręcepit ut uigilet. Vigilate ergo | nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero | an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Ac ne solis discipulis id pręceptum quis diceret: Quod uobis dico, inquit, omnibus dico: Vigilate! Dominus domus huius, id est, corporis humani est Christus. Serui sunt quinque sensus, ianitor anima. hęc si bene uigilauerit, sensus ipsi ad bene operandum recte disponentur. Isto autem modo expectatus Dominus cum uenerit, neque in seruis neque in ianitore quod condemnet inueniet. Tametsi Dominus noster in fine seculorum uenturus sit, ut simul omnes iudicet, cuiusque tamen merita in exitu uitę discutit | et singulorum facta diiudicat. Qualis ergo quisque nunc decesserit, talis etiam in illo ultimo iudicio cum corpore apparebit. Vigilare itaque iubemur, ne mors imparatos occupet. Et quoniam nescimus diem neque horam, semper est uigilandum. Semper autem uigilat, qui semper a malo abhorret | et bonum, ut Deo placeat, agere pro uiribus non cessat. Fieri quidem nequit, quin partem aliquam temporis quieti

-- --

cedamus, cum nostrę conditionis imbecillitas | ut cibo | ita somno quotidie indigeat. Sed audeo dicere, quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit | et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem | aut orando | aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod momentum ocio transierit, illud sibi deperisse arbitratur. Porro, satis erit | sex horas ad mediam noctem somno dare, a media uero nocte Romano ritu initium diei capere, nisi aliqua corporis imbecillitas longiorem sibi quietem exegerit. Iste autem a media nocte ad sacrificia laudis Deo offerenda exurgendi mos omnibus monachorum collegiis iam inoleuit. Et quod Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum ostenderunt. Dauid ipse, quem Deus prę omnibus Iudeę regibus dilexit | [ERROR: no link :] Ps. 118 Memor fui, inquit, de nocte nominis tui Domine, et custodiui legem tuam. Et iterum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Esaias qui cuncta quę euangelistę narrant | multo ante quam euenirent prędixit, ipse amore in Deum accensus ait: [ERROR: no link :] Esa. 25 Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te. Hieremias quoque, ante sanctificatus quam natus, futuram Hierosolymę euersionem lugens et precibus misericordiam implorandam suadens nullas efficaciores fore credidit, quam quę nocturno tempore factę fuissent. Ideo [ERROR: no link :] Tr. 2 Consurge inquit, lauda in nocte, in principio uigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. [ERROR: no link :] Luc. 2 Et in Euangelio legimus | pastoribus uigilias noctis agentibus angelo adueniente Saluatoris natiuitatem fuisse nunciatam. Cuius memoriam Ecclesia quoque a media nocte (tunc enim de Virgine editus creditur) celebrare consueuit. [ERROR: no link :] Luc. 2 Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. [ERROR: no link :] Act. Paulus apostolus cum Syla discipulo in carcere positi, media nocte Deo laudes decantant, et carceris fundamenta quassantur, ostia reserantur, uincula soluuntur et ipsi non refragante, sed rogante magistratu liberi dimittuntur. in tantum profuit nocte intempesta ad hymnnos Deo reddendos exurrexisse. Has emulanda tu qui sanctus es, ama uigilias ut sanctior sis. et tu qui peccator es, ut citius ueniam impetres. Artifices partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 4 Non dormiunt, nisi cum male fecerint. Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur, ut libidini luxurię-que satisfaciant. Minus enim peccarent | dum dormiunt nihil agendo | quam male agendo dum uigilant. Tales uigilię tam fugiendę sunt quam hę, de quibus loquimur, expetendę. His aduersus mortiferę uoluptatis illecebras armamur, his diaboli uires frangimus | et in dies efficimur fortiores. In his orando, legendo, meditando, quam suauis est Dominus gustamus. Per has

-- --

mundatur animus, acuitur intellectus, mens ad cęlestia contemplanda errigitur | et gaudia illa quę eloqui nescit, se interdum sensisse miratur. Hę sunt sanctarum uigiliarum dotes, hęc commoda. quę si tanta non essent, immo si minora forent quam dicimus, uigilandum tamen nobis esse suaderem, ne somnolentię damna subire cogamur. Quę nunc nosse operęprecium erit, ut mali comparatione bonum ipsum quanti faciendum sit, magis patescat.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.