Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Veruntamen siqua solito grauior ingruerit tentatio,
non cadamus animis |
imminutę sunt diabolo uires Saluatoris nostri aduentu,
ipso dicente:
[ERROR: no link :] Io. VI
Nunc iudicium est mundi,
nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
Eiectus est enim de cordibus multorum qui idola colebant.
desiit ille nequam ita late regnare ut solebat,
nec iam tantum in se confidentię alit,
licet arrogantissimus sit,
et audito tantum Christi nomine contremiscit.
Postremo ita ille diuinę erga nos miserationis constringitur freno,
ut nocere nisi permissus nequeat.
[ERROR: no link :] Matth. VIII
Nam si expulsus ab homine intrandi in porcos non habuit potestatem,
donec concessit ipse cuius iussu pellebatur,
quanto minus offendere poterit hominem nisi Deus uoluerit.
Bono igitur animo simus |
et certissima uincendi spe ad -- -- pugnam
accingamur.
Dominus noster non sinet nos tentari supra id quod ferre possumus,
sed faciet (ut Apostolus ait) cum tentatione prouentum,
ut possimus resistere.
[ERROR: no link :] Iob
Permisit sane etiam patientissimum uirum Iob tentari et calamitatibus
affici,
non ut diabolo faueret,
sed ut hominis uirtutem manifestam faceret.
Non potuit inimicus -- --
neque opum rapina |
neque filiorum orbitate |
neque corporis in tabem conuersi morbo |
illius uincere constantiam,
et quem deiicere sperabat,
ei maioris glorię adipiscendę prębuit occasionem.
ut inter erumnas beatior fieret |
quam cum prosperitatibus abundaret.
Quis enim antehac patientiam eius laudauit,
quam postea omnes admirati sunt?
Hęc est igitur causa quare nobis Dominus dederit aduersarium,
quare ab eo nos tentari uoluerit.
ut uidelicet cum uicerimus,
milites suos imperator benignissimus tanto magis remuneret quanto magis prompte ac strenue certauerimus.
ad pugnam quippe non ad quietem in hoc terrę theatro missi sumus,
ut neque fortes nisi pręcedentibus meritis mercedem accipiant |
neque ignaui mulctam,
nisi cum ab hoste uicti apparuerint.
Non est ociosa Dei militia.
placuit ei fideles suos laboribus,
fatigationibus,
erumnis,
persecutionibus,
malorum odiis iniuriis-que experiri.
Vnde angelus ad Tobiam:
[ERROR: no link :] Tob. XII
Quia acceptus eras Deo inquit,
necesse fuit,
ut tentatio probaret te.
Iccirco nec in oratione Dominica petimus ne tentemur,
sed ne inducamur in tentationem |
et seducti uiam salutis relinquamus.
Quam rem petendo aperte ostendimus |
nos quidem ad repugnandum impares esse,
nisi ipse adiuuet,
qui solus potest omnia.
Qui etiam infirmitatem nostram miseratus contra angeli mali uim atque
uersutias unicuique nostrum angelum bonum dedit,
qui regat,
qui custodiat,
qui a nequitia auocet |
et occultis conscientię stimulis ad uirtutes capessendas impellat.
Et, si tanta est Deo cura salutis nostrę,
ut suos angelos pędagogos nostros esse uoluerit,
haud multum timendus est mortis machinator diabolus.
quia semper uincemus,
si semper angeli de cęlo nobis missi monitis inspirationibus-que parebimus |
et a -- -- Domini nostri mandatis nunquam discedemus.
Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus.
et quoties uincimus,
ei soli uictorię gloriam dedicemus,
ei gratias agamus |
dicamus-que cum psalmista:
[ERROR: no link :] ps. 88
Tu humiliasti sicut uulneratum superbum,
in brachio uirtutis tuę dispersisti inimicos tuos.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|