Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
cordibus
(ut supra est dictum)
inserere hereses coepit.
ut in quibus idolatria iam defecerat,
non deesset mendax de uera religione sententia.
atque ita non paucos,
quibus in credendo mens leuior erat,
subuertit.
Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit,
eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit.
ut quos fidei defendit synceritas,
mandatorum saltem transgressio condemnet.
confitemur,
tantę in nos inimici inuidię non ignari,
quoties delinquendi concupiscentia mentem solicitari coeperit,
meminerimus dolos esse carnificis nostri |
nihil-que agamus,
in quo Deum offendi nouimus |
et ob quod si egerimus,
de altitudine paradisi quam speramus,
in abyssum inferni quam timemus,
deturbandos nos esse certum sit.
Cum itaque molestior difficilior-que sese ingesserit tentatio |
et cordis intima lacessere coeperit,
tunc ieiunium nobis pro scuto sit,
pro gladio oratio,
ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces.
Cum-que hoc tibi contigerit,
Deo gratias age,
qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit.
Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset,
nunquam uicisses.
Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas,
ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus,
remuneret uictores |
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.