Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvod oportet nos conformari Christo. Caput XXIV

Atque is demum et uitia calcabit | et uirtute proficiet, qui quotidie Christi Domini gesta considerabit | et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. [ERROR: no link :] Humilitas Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem

-- --

exiguo oppidulo nasci uoluit, et quidem non in hominum habitaculo, sed in pecudum stabulo, non in cunis colore diuerso picturatis auro-que linitis, sed in pręsepio ad prębenda iumentis pabula lentis uiminibus contexto. Cum-que esset Dominus omnium a seruo uoluit baptizari | ac de se ipso dixit: Filius hominis uenit, non ut ministraretur ei, sed ut ministraret. Apostolos non de stirpe nobilium, sed de piscatorum genere sibi adsciuit | et eisdem pedes lauit. Hierosolymam intraturus ueterinum animal asinam ascendit, et cum pro salute mundi mori uellet, despicatissimum mortis genus elegit, crucem. Talia ergo nobiscum sępenumero reuoluentes, nec

-- --

de stirpis claritate gloriemur | nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator sit | atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen | pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. [ERROR: no link :] Obedientia Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus quęsitus respondit: Quid est quod me quęrebatis? nesciebatis quia in his quę Patris mei sunt, oportet me esse? hoc ideo, ut prius obedientiam pręstemus Deo, secundo autem loco parentibus obtemperemus. quibus et ipse se submiserat | teste euangelista, qui subiungens ait: Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi | et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium | et ad seruitium Deo pręstandum conuertere. Non est inquit, me dignus, qui patrem aut matrem plus quam me diligit. Ad obediendum Deo inuitat cum ait: [ERROR: no link :] Luc. LIII Meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Et iterum: Non quęro uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me Patris. Et ad Patrem: Non mea uoluntas inquit, sed tua fiat. Hinc discat monachus | se non esse suę uoluntatis, sed eorum

-- --

qui pręsunt monasterio. ut non quod ipse deliberat faciat, sed quod illi concesserint. [ERROR: no link :] Patientia A Domino discamus et patientiam. Odia Iudeorum ęquo animo tulit. quos uno uerbo omnes perdere poterat | ab his probra , maledicta, uincula, flagella, uerbera, contumelias, alapas | atque sputa sustinuit. Ab his coronari spinis, clauis in cruce configi, felle et aceto potari, lancea confodi et occidi passus est. Quin etiam iisdem qui sibi talia tam immaniter inferebant, ut ignosceretur, Patrem orauit. Si ipse iustus ab iniustis ludibrio habitus, tam impie dilaceratus uindictam non appetiit, sed dimitti eis postulauit, cur tu peccator inimicis tuis irasceris? et ad ulciscendam iniuriam exardescis, cui nulla iniuste queat irrogari, cum quotidie Domino tuo pecces? nec tantum offensę passus es, quantum delicta tua atque peccata merebantur. Quoties ergo mali aliquid patimur, protinus ad conscientiam scelerum nostrorum recurramus. et cum non immerito id nobis accidere cognouerimus, patienter toleremus | et Domini nostri exemplo pro inimicis etiam nostris oremus, pro malo reddentes bonum, pro iniuria beneficium. Sic nostra nobis remittentur peccata, et patientię uirtus pręmio maiore compensabitur, et mala quę passi sumus in nostrum commodum conuertentur. [ERROR: no link :] Iactantia vitanda Sed eorum quoque quę benefacimus, iactantiam uitare a Domino discamus. De monte descendens mundato leproso iniunxit ne cui diceret. Cęcis etiam sanatis: Videte inquit nequis sciat. Et cum plurimos uario morborum genere laborantes curasset, ne ipsum manifestum facerent pręcepit. Cum-que puellam mortuam ad uitam reuocasset, taceri iussit. Nonnulli ex discipulis adhuc terrena sapientes: [ERROR: no link :] Luc. 8 Manifesta te inquiunt mundo. Ille autem ostendens quod non quęreret mundi gloriam, sed mundi salutem, dixit: [ERROR: no link :] Io. 8 Ego gloriam meam non quęro | est qui quęrat et iudicet. Hic gloriam suam non quęsiuit, qui se ultro ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo erat. Glorificauit enim Deus hominem quem

-- --

assumpsit, a morte suscitando, in cęlum transferendo, quod semel assumpsit nunquam dimittendo, adorandum et angelis et hominibus proponendo. Iudicauit autem iudicio damnationis Iudeos incredulos | et

-- --

gentiles in errore obstinatos | et fideles fidem opere destruentes. Quod ergo non quęsierit gloriam suam ad humanitatem pertinet, quod autem quęsierit et iudicarit, ad diuinitatem refertur. Quanuis enim humanitas et diuinitas una persona Christi sit, sępe tamen et dicere aliquid et facere illi placuit, quod non erat utrique naturę commune. ut per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. [ERROR: no link :] Paupertas Ad hęc obseruandę paupertatis Domini exempla nobis abunde suggeruntur. De Virgine paupercula nasciturus | non habuit locum in diuersorio. editur in stabulo, reclinatur in pręsepio. Iam in ętate adulta | nihil se habere confitetur et ait: [ERROR: no link :] Matth. VIII Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . [ERROR: no link :] Matth. XVII Et cum portorium exigeretur, non fuit soluendo, donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit. Bestiis imperabat | et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus etiam aliena inuolutus est sindone, alieno conditus sepulchro. [ERROR: no link :] Luc. 9 Beatos uocat pauperes. et apostolis nequid ferrent in uia pręcipit : non uirgam, non peram, non panem. Prohibuit eis calciamenta, prohibuit duas tunicas. et: [ERROR: no link :] Matth. VI Nolite inquit soliciti esse, quid manducetis | aut quid bibatis | aut quid induamini. quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis. Qui ergo propter Christum in terra

-- --

pauper est, cum Christo diues erit in cęlo. Gloria enim et diuitię in domo eius. [ERROR: no link :] Parsimonia Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et esuritione opus esse, si carnis illecebras demonum-que captiones cupimus superare. Ante mensam gratias agit, post mensam hymnum dicit. ut semper Deum laudemus, cuius donum est | et cibus quo uescimur, et uita qua uiuimus. Panes ordeaceos habebat cum pauit turbam. aquam ad bibendum a Samaritana muliere petiit, ne rudes fastidiamus cibos | neque uina delicatiora exquiramus. Carnem nisi in Paschate non comedit. minutis pisciculis usus est. Erubescant qui paupertatem professi diuitum dapibus delectantur. Ne autem uilia contemnamus alimenta, fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis. [ERROR: no link :] Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est, pro nobis ad inferos descendit, pro nobis resurrexit, pro nobis in cęlum ascendit. Postremo nihil uel dixit uel fecit, quod non eo spectaret, ut ęterna nobis donaretur beatitudo. Mattheum de publicano apostolum, Petrum de negatore cęlestis regni clauicularium, Paulum de persecutore fidei fecit propugnatorem. Mulieri peccatrici peccata dimisit. et: Non ueni inquit uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. denique pastor bonus animam suam posuit pro ouibus suis. et quos dilexit, usque in

-- --

finem dilexit eos. Quia nihil prodest diu diligere, nisi semper diligas. et: Sicut inquit dilexit me Pater, ita dilexi uos. et: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Tunc autem et Christum diligimus | et a Deo Patre diligimur, cum

-- --

ipsum quem peccando offendimus, poenitendo placamus. Porro cum etiam inimicis nos benefacere bene-que optare iuberet, hoc prior ipse pręstitit, illis a quibus conuitia, uincula, flagella, colaphos, uerbera, spinas, clauos, fel atque acetum inique passus fuerat, ignosci postulans | et sęuitiam illorum sui ignoratione excusans, ut postea cognita ueritate locum haberent poenitentię | et non perirent. Non est itaque Christi discipulus, qui bonum pro malo nescit reddere | et pro inimicis quoque suis Deum deprecari. [ERROR: no link :] Prędicatio Eiusdem Domini exemplo discamus | non nostrę tantum saluti, sed etiam aliorum prospicere, uitę disciplinis eos imbuendo | et exhortationibus piis, ut ad uirtutis uiam dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: Dignus est operarius mercede sua. Mercede uidelicet quę inopię succurrat, non quę luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium imposuit dicens: Euntes docete omnes gentes | seruare omnia quęcunque mandaui uobis. Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt | et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. [ERROR: no link :] Castitas Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi discipulus. Virgo est | et de Virgine genitus | et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat

-- --

Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit autem uirginitas uiduitati | et uiduitas matrimonio. [ERROR: no link :] Matth. XIII Quandoquidem euangelici seminis centesimus fructus ascribitur uirginitati, sexagesimus uiduitati, tricesimus matrimonio. [ERROR: no link :] XIIII In Apocalypsi etiam illi qui sequuntur Agnum quocunque ierit, et canticum nulli alii cantabile concinunt, uirgines esse memorantur. Porro ipse Saluator, ut monstraret | pręcipue castis deberi regnum Dei: [ERROR: no link :] Matth. XIX Sunt eunuchi inquit qui se castrauerunt propter regnum cęlorum; hoc est, qui nubendi libertatem in propositum uerterunt castitatis, quo purius expeditius-que Deo seruirent | et cum angelis in cęlo socii essent, qui angelicam uitam in terra uixissent. de quibus est dictum: [ERROR: no link :] Matth. XXII Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis. [ERROR: no link :] Luc. 12 In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse, quod apostolis pręcepit, ut lumbos precinctos haberent. In lumbis quippe generandi semina sunt. qui autem in carne seminat, de carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem. [ERROR: no link :] Oratio Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. [ERROR: no link :] Matth. VI Orare iubet in abscondito | et ab illis quę impedire

-- --

possent separato loco, ut mens tunc magis intenta esset cęlestium contemplationi, cum ipsum cęli terrę-que regem lingua serui alloqueretur. [ERROR: no link :] Matth. 14 Ideo Saluator quoque noster dimissa turba montem ascendens solus orauit. et iterum: [ERROR: no link :] XXVI Sedete hic inquit, donec uadam illuc et orem. In monte autem orauit, ut orando postulemus non terrena quę in imo sunt, sed quę in alto cęlestia. Quod uero etiam in uilla Gethsemani orasse dicitur, docemur inter orandum seruandam esse humilitatem. atque ideo et positis genibus orasse | et ad orandum in faciem procubuisse. Quod

-- --

pręterea Patrem precatus ait: [ERROR: no link :] XXVI Non sicut ego uolo fiat, sed sicut tu, significauit ut in omni postulatione nostrę uoluntati pręferamus Dei uoluntatem. [ERROR: no link :] Mar XIIII Tertio autem eundem sermonem orauit, ne tibi cessandum putes, si tam propere quam uelles non fueris exauditus. [ERROR: no link :] Mar I Ad hęc in Marco scriptum est, quod ualde diluculo surgens abiit in desertum locum | et ibi orabat. [ERROR: no link :] Luc. VI et in Luca, quod noctibus exiens in monte Oliueti morabatur | quod-que pernoctabat in oratione. In quo quidem et tempora et loca orationi magis accomoda nobis requirenda esse innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas | et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio | et non illuc intentę ubi uult exaudiri. [ERROR: no link :] Omnium uirtutum exemplum unus Christus Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum | omnis-que sanctitatis cum pręceptum | tum exemplum | a Saluatore nostro ac Domino | et tutius petitur | et iocundius consideratur. Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus, et cuius uirtutes imitati fuerimus, eius beatitatis atque glorię participes esse mereamur.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.