Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De diuitiarum confidentia. Caput XXVIII

Ecclesię cura nobis commissa est inquiunt. ut ergo ipsa Ecclesia ab aduersariorum iniuria tuta sit, necessarium est nos opibus uiribus-que pollere. Quasi uero

-- --

infirmata sit dextera Excelsi | et eam Ecclesiam, quam labore pauperum fundauit et auxit, pręsidio pauperum tueri nequeat? seruare non possit? Dicant igitur, cum populus Christianus multo grauiores persecutiones pateretur | quam modo patitur, quis tunc antistitum eius diues erat? quis arma tractabat? quis uim uiribus repellebat? Cędebantur quidem Christiani, sed Christi religio perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint | nisi locupletes atque potentes extiterint | qui ei pręsunt? Quid est autem quod Propheta clamat: [ERROR: no link :] ps. 34 Omnia ossa mea dicent: Domine quis similis tui ? erripiens inopem de manu fortiorum, egenum et pauperem a diripientibus eum? Igitur non in pecunia, non in uiribus potentię humanę, sed in Domino confidite! Quod si ei seruiendo perituras opes, ut debetis, contempseritis, omnibus inimicis uestris fortiores eritis | illo qui omnia potest, protegente ac tuente . Si uobis curę erit | continentius uiuere, mandata Dei perficere, Ecclesię opes non in uestrum usum conuertere, sed indigentibus distribuere, aut defendet uos Dominus ab infidelium uiolentia | aut non defendet. si defendet, tuti eritis. si non defendet, per patientiam martyrii a Domino coronabimini. et Ecclesia Dei gloriosius ędificabitur in cęlo | quam permanet in terris . Neque enim lapidei parietes isti | uel prędia | uel urbes | uel prouincię | uel regna | Ecclesia Dei sunt, sed ipsa Christum credentium atque confitentium congregatio. Quę cum de terra tollitur, in cęlum transfertur. ut quę inter mundi turbines fideliter militauit, iam supra mundum secura triumphet | et omni terrena potestate sublimior dicat: [ERROR: no link :] ps. 53 Super inimicos meos despexit oculus meus.

-- --

Sacerdotis arma sanctę orationes sunt. Vos itaque cum Moyse et Aarone orate in monte | et uictu necessario contenti | cetera cedite inopi, uiduę, pupillo,

-- --

miserorum sepulturę, captiuorum redemptioni, oppressorum tutelę, pietatis operibus, propugnatoribus quoque ac ducibus militię Christianę. ut comparatis plurium uiribus hostili impietati fortius resistant. et illi quidem non in se sed in Deo confidendo uestris-que precibus adiuti uincent. Quamdiu his contraria agitis, Ecclesiam quoque pati contraria necesse est. Quę quoniam uobis commendata est, sanguis eius de manibus uestris requiretur. quia non quomodo Christus | neque quomodo apostoli pro illa statis, sed qualiter uestra uobis persuadet libido. non ut oportet uiuendo, sed potius ut delectat. Latos agros, regias domos, tiriantinas uestes, auream argenteam-que supellectilem, phaleratos equos, uenaticos canes, nobiles seruos uultis possidere, non ut Christi discipulos decet, sed terrę dominos, et ea rerum copia, quę nec ueteri | nec noua Lege conceditur uobis, abundare. Nam cum populus Israhel ad Terram Promissionis translatus esset per singulas tribus diuidendam, sacerdotali tribui est a Domino dictum: [ERROR: no link :] Numeri XVIII In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos | ego pars et hęreditas uestra in medio filiorum Israhel. Possessionem itaque non sunt sortiti sacerdotes, et tantum decimas ac primitias quibus sustentarentur, et loca in quibus habitarent habebant. Nouis uero, id est, Christi discipulis dicitur: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris! Et: Qui non renunciauerit omnibus quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et sequatur me! Et: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me. Nihil terrenum promittitur sacerdotibus, ut cęlestia tantum affectent, de cęlestibus prędicent | et portionem in cęlo consequantur , qui in terra diuitias habere noluerunt. Quare ergo Ecclesię agri, uillę, uici, urbes donatę sunt | et sacerdotibus episcopis-que distributę? Certe non ut in his ipsi luxurientur, sed egenos pascant. non ut sibi nummos inde congregent, sed ut inopum turbę dispensent, ut

-- --

miserorum necessitati succurrant | et stipendia quoque militibus ministrent, qui pro religione, pro fide, pro iustitia contra infideles decertant. Ecclesię igitur bona pauperum sunt, quorum sacerdos non possessor, pręter uitę necessaria, sed dispensator est. Qui autem dispensat, fideliter dispenset | et audiat Apostolum dicentem: Habentes alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et in perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hęc fuge! Ad Timotheum enim scribebat. Qui enim talia non fugiunt, sed augendi peculii cupidine ducuntur, non homines Dei sunt, sed Mammonę serui. Homo Dei est qui cum Christo pauper est, ut in Christo diues sit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.