Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De uirginitate. Caput II

Cęterum cum in omnium malarum cupidinum incitamento temperantię freno opus sit, tum maxime in coitus appetitione stimulo inhibendo. Nullus uiolentior in animantibus affectus, nullus insuperabilior. Assidue cum illo pugnandum est. et si sępius uiceris, periculum est ne postremo uincaris. Quanto autem difficilior uictoria, tanto et uictorię remuneratio maior ac pręstantior. Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus uirtutis. Castitatis quidem principatum tenet

-- --

illibata uirginitas. Nam uirginem esse supra usum naturę est, et angelicum magis quam humanum. Ideo-que et in Lege honorata est uirginitas et in Euangelio | sed in euangelio magis. [ERROR: no link :] Leuit. XXI Prohibet Lex, ut sacerdos uiduam uel repudiatam ducat uxorem, sed uirginem tantum. [ERROR: no link :] Nu. 31 Et cum Moyses Madianitas delere mandaret, uirginibus parci iussit. [ERROR: no link :] Iesus Iesus Naue, qui Christi Domini figuram ferebat, neque uxorem habuisse memoratur neque liberos. et illo duce populus Israhel Terram ingressus est promissionis. [ERROR: no link :] Helias. Heliseus Elias et Heliseus nusquam iniisse matrimonia leguntur, et soli inter ueteres a morte quosdam ad uitam reuocarunt. [ERROR: no link :] Hieremias Hieremias quoque, quia in utero matris dicitur fuisse sanctificatus, uirgo permansit. ne donum amitteret adultus, quod acceperat conceptus. Ad nostra ueniamus. [ERROR: no link :] ICXC Ipse Dei filius Christus uirginem matrem sibi elegit, uirgo ipse permansit, uirginum sponsus dici uoluit. sed neque baptizari nisi a uirgine sibi placuit | neque matrem cum ab ea decederet nisi discipulo uirgini commendare. Hęc autem

-- --

omnia, ut quam Deo grata esset uirginitas doceret. cuius conseruandę matrem foeminis, se masculis in exemplum dedit. Exinde uterque sexus profiteri coepit uirginitatem | et ineundi coniugii prolis-que suscipiendę uoluptate contempta ad monasteria confugere | se-que soli Deo dedicare. ut dum neque nubunt | neque nubuntur, angelis cęlestibus pares forent | et humanam conditionem egressi peculiare priuilegium acquirerent, cantica quę nemo alius cantare potest, coram Deo personandi | Agnum-que sequendi quocunque se ille uertisset. ut sicut Christo matri-que eius Marię ita et ipsis nullum in ęternis mansionibus habitaculum clausum esset. Quid enim non illis patere crediderimus in patria sursum, qui dum hic peregrinarentur, nulli obscoenę cupidini patuerunt | et in carne pręter carnem uiuere perseuerarunt, ut magis Deo placerent? Fidelissimorum enim seruorum est | semper id maxime conari, quod domino suo maxime gratum fore animaduertunt . Itaque non solum attendunt quod ipse imperet, sed etiam pręter imperium quod ipsum delectet. Quamobrem plurimi sanctorum uirginitatem suam inuiolatam conseruarunt, ut qua se imprimis Deo placere posse non ignorabant. [ERROR: no link :] Ioannes Baptista. Ioannes apostolus. Iacobus apostolus. Paulus apostolus Virgines fuere | Ioannes Baptista, quo inter natos mulierum non erat maior, Ioannes apostolus, quem singulariter Iesus dilexisse dicitur, Iacobus qui frater Domini nuncupatus est, Paulus uas electionis, alii-que multi ex discipulis. Inter foeminas autem | Martha, Petronilla, Tecla , Agatha, Lucia, Catharina, Cecilia, Barbara, Agnes | alię-que multę, quę tormenta perpeti atque occidi maluerunt | quam uirginitatem nuptiis commutare. [ERROR: no link :] Martyres Quidam martyrum cum meretricibus a tyranno additis oppugnarentur, proprias linguas dentibus discidisse constat, ut uoluptatis motum sensus excluderet doloris. Ipsi itaque qui in confessione fidei aliorum sęuitiam non timebant, in castitatis periculo in se sęuierunt. non leuius flagitium fore rati si libidini consensissent | quam si Christum abnegassent. [ERROR: no link :] (!) Tunc autem in culmine uirtutum tua erit uirginitas, cum etiam illa quę imperantur

-- --

perfeceris. Quę enim uel qualis est serui erga dominum obseruantia magna in re pręstare obsequium, et in parua negligere mandatum? Nonne fatuitatis arguuntur in Euangelio uirgines, quę de sola uirginitate sibi plaudentes, oleum quo totius uitę lampas illuminatur, oleum uidelicet mandatorum Dei non comparauerant? Nonne etiam ille ab omnibus irrideretur, qui coronam auream capite pręferret | et uilibus attritis-que indumentis tegeretur? Virginitas ergo nisi imperata Domini perfecerit, tantum abest ut cęteris fidelibus altius ascendat, ut etiam cum ipsis qui in imo cruciantur, computanda sit. [ERROR: no link :] Matth. XXV Hoc uerum esse ipsa decem uirginum parabola tibi ostendit. fatuę nanque

-- --

prudentibus ianuam beatitudinis ingressis foris remanserunt, quia nihil aliud muneris habebant, quod Sponso offerrent, pręter nudam uirginitatem adminiculis-que necessariis carentem. Castitatis quidem professio inter perfectionis opera merito censetur. sed sicut poma antequam maturescant decidunt | et folia rami-que siccantur, cum trunco, cui tota arbor innititur, deesse coeperit humor, ita quęuis perfectio (si modo perfectio dici debeat, ubi multa deficiunt) suo fraudabitur fructu, nisi mandatorum obseruatione foueatur. [ERROR: no link :] Matth. XIX Si uis ad uitam ingredi, serua mandata, inquit Dominus. Nisi ergo illa seruaueris, licet castus, licet integer sis | et mente atque corpore impollutus, uitam habere non poteris. Castitatem uouisti, diuitias contempsisti, cętera religionis uota suscepisti. hęc per se quidem uitam beatam non merentur. si tamen uirtutibus mandatorum Dei coniuncta fuerint, ad multo altiorem beatitudinis gradum te prouehent | quam si absque his mandata tantum obseruasses. Felix igitur illa uirginitas, illa castitas, illa paupertas, illa senioribus exhibita obedientia, quę cum earum uirtutum comitatu quę iussę sunt, cęlesti sponso poterit occurrere. Felix, inquam, illa uirgo, quę non sola pudicicię laude contenta, sed etiam omnibus necessariis monilibus ornata sponsi sui pręstolabitur aduentum.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.