Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De triplici elemosinarvm genere. Caput XII

Satis ista de castitate ac pudicicia | nunc magis proximam charitati uirtutem explicabimus, erga egenos liberalitatem. Domini nostri, cuius omnia sunt,

-- --

pręceptum est: [ERROR: no link :] Mat. 5 Qui petit a te, da ei, et uolenti mutuari abs te ne auertaris. Aliorum inopię tua succurrat opulentia, ut obedias Deo. Et licet iuxta alium euangelistam dictum sit: [ERROR: no link :] Luc. 6 Omni petenti te tribue, non iuberis tribuere omnia sed omnibus. Rem male petenti, da consilium ne petat. iuste petenti pauperi | da quod petit si potes; si id non potes, da excusationem | et uerbis consolare miserum, si nequeas auxilio. Atque ita omni petenti dabis aliquid, cum dederis, quod et te dare deceat | et illum accipere. Eadem ratio erit mutui pręstandi. Neque enim mutuandus est gladius irato | neque clauis furi | neque equus latroni | neque nauis piratę | neque pecunia aleatori | neque musicum instrumentum impudico amatori. Mutuum ergo da non ei, qui animo male aliquid agendi poscit, sed qui petit, quod et sibi prosit | et nemini noceat. Quod si nec a male postulantibus auerti uolueris, admone ut a malis resipiscant | et ad bonum conuertantur. et hoc quidem magnum mutuum erit, si te hortante corrigentur. [ERROR: no link :] Luc. 6 Mutuum inquit date nihil inde sperantes; et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater uester misericors est. Mutuum istud elemosina est, quę non ab eo restituitur qui accipit, sed qui pręcepit. qui dat pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna | et eos regni cęlestis facit hęredes, qui sui terreni patrimonii partem impendunt pauperibus. Qui enim miseretur pauperis, foenerat Deo. Sed etiam qui miserendo mutuum dat | nec aliquid pręterquam quod mutuatum est exigit, miserationis quidem suę capiet mercedem, maiorem tamen ille, qui nihil ab homine repetit, ut a Deo recipiat, quod ab ipso promissum esse non ignorat. Sed antequam elemosinarum rationem atque meritum demonstremus, docebimus | elemosinam aliam fructuosam esse, aliam inutilem, aliam uero reprobam et execrandam. Fructuosa est de qua loquimur | quam-que tractare instituimus, quę uere elemosina dicitur, a miserando trahens uocabulum, ut uere non simulate

-- --

miserantium sit | nec uertentium in uitium uirtutem, ueluti ex his quę dicentur, facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum | ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: [ERROR: no link :] Mat. 6 Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in cęlis est. Pulchre additum est: ut uideamini ab eis. Quo docemur | non hominum conspectum fugiendum esse, sed laudis humanę appetitum | Quem qui sequitur, cum multa donauerit, quid aliud pro rebus dilargitis recipiet | nisi uanę commendationis uerba, quibus aures demulceat et animo nihil conferat commodi? Quin immo illi etiam qui laudant, si causam largitatis nossent, uituperarent | ut inanis glorię auidum, et non ut pietatis in egenos cultorem. Cum ergo facis elemosinam noli inquit tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et uicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico uobis

-- --

receperunt mercedem suam. te autem faciente elemosinam | nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit elemosina tua in abscondito | et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Dextera ad uirtutem refertur, ad uitium sinistra. Non ergo se misceat uitiosa laudis appetitio rectę syncerę-que elemosinarum operationi. Quod cum caueris, uideant in te homines, unde Deum laudent, unde uirtutis exercendę exemplum trahant. aut si illi non uiderint, satis tibi sit | elemosinam tuam neque angelos latuisse qui tibi congratulabuntur, neque Deum qui relaturus est pręmium. [ERROR: no link :] (!) Sed neque illorum utilis aut accepta erit apud Deum elemosina, qui cum peccata non deserant, ea redemptum iri se existimant. quasi uero porrecta stipe corrumpi possit Deus, ut scelera non puniat. Quamobrem autem alia imperaret | si ad salutem sola elemosina sufficeret? [ERROR: no link :] Dani. 4 Peccata tua elemosinis redime | et iniquitates tuas miserationibus pauperum. hoc

-- --

poenitentiam agere uolenti dicitur, non in flagitiis obdurato. Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Sed ut aqua extinguat ignem, non addas ligna, non suffles prunas oportet. alioquin crescente incendio consumetur humor uictus maioris flammę calore. Ita nisi peccare cessaueris, elemosinis redimi non poteris. Elemosina benignitatis est uirtus. uirtutis autem nomine indigna esset, si uitiis faueret, si licentiam peccandi pręstaret. Porro quia uirtus est, non delinquentes adiuuat, sed poenitentes emundat. In Ecclesiastico est scriptum: [ERROR: no link :] 34 Dona iniquorum non probat Altissimus. Ipse etiam Dominus in Amos propheta obstinatis et in crimine perseuerantibus ait: [ERROR: no link :] Amos 5 Holocautomata et munera uestra non suscipiam; et uota pinguium uestrorum non respiciam. Nemo igitur impune se peccare existimet, quia multa largitur pauperi. Primum esse debet | Deum non offendere, secundum hominis inopię subuenire. Quod si etiam istud ut obediamus Deo facimus, cur in cęteris parere recusamus? in uno fideles, in aliis infidi? ille in Euangelio clamat: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. et tu tibi appropinquaturum speras non agendo poenitentiam, sed porrigendo elemosinam? Dimitte iam tandem errorem istum, ne tibi magis quam aliis credens pereas . et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: [ERROR: no link :] I Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum. Ac ne mutila esset et imperfecta definitio, adiunxit: et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Sit igitur liberalitati iuncta iustitia, ut religio munda apud Deum et immaculata sit. [ERROR: no link :] Elemosina mala Reproba uero et execrabilis est elemosina, quę ideo fit, ut uel aliquid callide extorqueas | uel aliquem seducas | et quasi piscator hamum sub esca latentem porrigas. Auaritię ista liberalitas est et fraudis, non miserationis et beneficentię. [ERROR: no link :] Simon magus Hac Simon magus Spiritus Sancti donum emere uoluit, et non quam petebat gratiam, sed quam nolebat maledictionem recepit. Talem elemosinam captator senibus iamiam morituris impartit,

-- --

dum hęres subscribi affectat. Talem corruptor simplici mulierculę largitur, ut ipsam suę libidini consentire compellat. Quicquid autem mali finem habet, malum sit necesse est. Nunc ad id quod proposuimus, nostra redeat oratio, ut de uerę elemosinę ratione atque fructu disseramus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.