Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvantvm pavperi sit largiendvm. Caput XIV

Tantum tribuendum quantum pauperis indigentia postulat. Tantum uestium da ne algeat, ne nudus incedat. Tantum cibi ac potus imparti ne fame siti-que laboret. Non beneficium est plura donare, sed nequitię irritamentum. Vestis delicatior excitat arrogantiam. Victus abundantior nutrit luxuriam. Prospiciendum erit igitur ne copiosius tribuas | quam ad parsimoniam accipientis credideris esse satis. ne forte dum iuuare cupis noceas. Medicorum industriam imitare: non porrigunt ęgroto quantum ipse expetit, sed quantum saluti eius recuperandę confert | quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit | et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra necessitatem est, quicquid obesse poterit, ne prębeas etiam si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis, alios odisse. Christus autem non pro uno mortuus est, sed pro omnibus. Eius munificentię eris emulator, cum plurimis benefeceris. Late patens uirtus est charitas | non est contenta unius angustiis in quem beneficia conferat, sed erga omnes effundi gestit, cum omnes ęque diligat. Quanquam illos magis respicit, quos magis miserabiles inopiosos-que uidet. Veruntamen si tibi quoque non ita ampla est res familiaris, tantum indigentibus eroga quantum uictui tuo superesse poterit, ne et ipse egere incipias. Ita enim Apostolus Corinthiis consulens ait: [ERROR: no link :] secunda. 8. Si uoluntas prompta

-- --

est secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrę inopię sit supplementum. Quęnam est ista pauperis abundantia? nisi quam pro beneficiis inopi collatis retribuit Christus dicens: [ERROR: no link :]Mat. 15 Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis a constitutione mundi paratum. Esuriui enim et dedistis mihi manducare. sitiui et dedistis mihi potum, et alia quę sequuntur. Vnde idem alibi ait: [ERROR: no link :] Luc. 16. Facite uobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant uos in ęterna tabernacula. Nisi ergo dederis, talia non recipies. Si de tuis diuitiis non feceris tibi amicos, quis erit qui te de terra tollere | et in cęlesti collocare dignabitur domo? Ab omnibus destitutus gutta aquę indigere incipies cum diuite purpurato, qui micas panis Lazaro mendicanti dare noluit. Lazari inopiam non est miseratus in sua copia diues, nec Lazarus iam in sinu Abrahę beatus et felix

-- --

diuitis in igne ardentis miserię permissus est subuenire. Atque ita auari diuitię in ęternam uertuntur inopiam. diuitię uero pauperibus Christi dilargitę perennibus regni cęlestis bonis compensantur. Quod si opulentior es quam necesse sit | et luxurię deditus cuncta in tuos usus consumis, iniquus dispensator es. Pauperum est enim non tuum, quicquid modeste frugaliter-que uiuenti superesse potuit. Aliena usurpas, quoties tibi plus quam oportet indulges. Non es dominus omnium quę habes | quicquid supra necessitatem possides, eius tibi dispensatio credita est non abusus. Si bene dispensaueris audies a Domino: [ERROR: no link :] Mat. 25 Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam | intra in gaudium Domini tui. Sin uero talentum tibi ad negociandum traditum in terra defoderis | nihil aliis impartiens, sed totum tibi uendicans, nihil te lucri fecisse argueris. atque ideo pro ignauię crimine, pro interioribus tenebris, quibus obnubilatus animus futura non prospexit, tenebras patieris exteriores. ibi erit pro lętitia fletus,

-- --

pro crapula et ingluuie dentium stridor. nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis affluere in immensum, illis tota ętate iocunde perfrui | et in pauperum usus quantum debes non contulisse. Iudicium enim illi sine misericordia fiet, qui non fecerit misericordiam. Superest ut uideamus, pro quibus facienda erit elemosina, ut postea paulo plenius quam dictum est | elemosinarum quęstum commoda-que consyderemus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.