Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Cuncta denique quę uidemus |
et quę non uidemus,
ipse dixit et facta sunt,
ipse mandauit et creata sunt.
Cui autem ista seruirent |
qui-que istis pręesset atque dominaretur,
hominem ipsum formauit.
Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus |
et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens:
[ERROR: no link :] Ps. 8
Quid est homo,
quod memor es eius?
aut filius hominis,
quoniam uisitas eum?
minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum |
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius,
oues et boues uniuersas,
insuper et pecora campi,
uolucres cęli et pisces maris,
qui perambulant semitas maris.
Vt autem omnia subiecta essent homini,
intelligentia ratione sapientia et cogitationum interprete lingua eum insigniuit |
ac sibi in parte similem reddidit.
Eidem leges pręcepta-que dedit,
per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset |
de terra translatus in cęlum,
de corruptione ad incorruptionem,
de mortalitate ad immortalitatem.
[ERROR: no link :] ICXC
Atque etiam ut post pręuaricationem,
per quam a tanto exciderat bono,
pristinę gratię statum eidem repararet,
filium suum unigenitum misit,
qui humanę mortalitatis carne assumpta pro homine se Deo Patri in sacrificium obtulit |
omnes-que per primorum parentum culpam sub maledicto uenundatos suo ipse sanguine redemit,
etiam in ingratos beneficus et in delinquentes pius.
Primus in se credentibus regnum cęleste promittere coepit.
Primus poenitentibus paradisi ianuam aperuit,
quo primus deuicta morte cum corpore ascendit,
ut sequentibus pararet locum |
et post se per sua incedentes uestigia clementer susciperet |
omnium-que bonorum,
quę homini tribui decens fuit ,
faceret consortes.
neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere.
ac tanto quidem libentius hoc faciet,
quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit.
ingratis quam gratis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.