Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Next section

Utrum Deo reddi possit beneficium. Caput I

Non possumus (ut quidam aiunt) Deo dare beneficium, cum eius omnia sint. sic neque gratiam referre, cum nullius rei indigeat | bonorum-que omnium plenissimus existat. Quid ergo sępe in Scripturis de ingratitudine nostra querentem audimus? Ingratitudinis autem non iure argueretur, qui gratus esse nequiuisset. Quę igitur illa res est, quę nos erga Deum aut ingratos reddat | aut gratos faciat? Cuncta nanque Dei sunt. quicquid dare uoluero, de suo dem necesse est. quicquid reddere conabor, ipse dedit quod reddo. Quid habes inquit Apostolus | quod non accepisti? Sed a quo omnia quę habemus accepimus, ei procul dubio nec

-- --

dare nec reddere quicquam possumus, nisi quod ipse largitus est. Si tamen esse aliquid beneficii, quod seruus domino suo tribuere possit inuenerimus, quanuis omnia quę seruus possidet, domini sint , inueniemus et quod homines offerre queant Deo | et ille oblatum beneficii loco habeat, offerre uero nolentem ingratitudinis damnet. Quęro igitur si seruus fideliter seruit, si domini iussa nauiter exequitur, si rem gratam domino facturus non dubitat subire capitis periculum, si nec uiuere cum illo | nec mori pro illo, si casus inciderit recusat, pręstat-ne domino beneficium an non? Si negaueris, respondebo tibi: sine causa ergo benignius quam reliqui eiusdem conditionis a domino accipitur, sine causa manumittitur | et iam non ut seruus aut libertus, sed ut filius diligitur. Immerito certe ista in seruum conferuntur, si nullum domino beneficium pręstitit. Sed qui talia a domino meruit accipere, negari non potest, quin pręstiterit aliquid, ob quod talia accipere uisus est dignus. Rursum si erro fugitiuus-que fuerit, si imperium domini contempserit, si furto non abstinuerit, si petulans, si mendax, si ebriosus, si rixosus, si denique nequam fuerit, nonne uinculis constringetur, stigmate notabitur, furcam ferre cogetur, flagris uerberibus-que cędetur | et uel uenundabitur uel perimetur? Inique talia passum diceremus malum seruum nisi offendisset, sicut bonum non iure remuneratum, nisi aliquid pręstitisset. Cum igitur omnium hominum unus dominus Deus sit | et omnia quę possidemus ab ipso acceperimus, beneficium tamen ei pręstamus, uel uerius reddimus, quoties mandatis eius paremus, quoties consulta suscipimus, monita implemus | et in omnibus ipsi soli obsequi nitimur. Offendimus autem si his contraria agimus. Ideo-que ab illo et iusti pręmium referunt | et poenam iniqui; non quod Deo ex benefactis hominum aliquid accedat | aut decedat ex malefactis, cui neque addi quicquam neque adimi potest. sed quia idem tum

-- --

iustissimus tum optimus sit | non potest non odisse malos | neque bonos non diligere. et hoc quidem pro beneficio sibi dato ęstimat, si quod pręcipit facimus, pro offensa si non facimus. atque ideo alios gratos uocat, alios

-- --

ingratos; hos punit, illos efficit beatos. De ingratis dicturus est, si Euangelio credimus: [ERROR: no link :]Matth. 25. Quodcunque uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. e contrario autem gratos illud beneficium sibi pręstitisse fatebitur, quod indigentibus pręstiterunt. Ingratos damnabit dicens: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Gratos uero ad se uocabit et dicet: Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis paratum a constitutione mundi, ab initio ęternitatis. Vide igitur qua ratione et demus Deo beneficia et accipimus pręmia | et quomodo si non dederimus, mulctandi simus. Atque ut apertius hoc quod astruimus intelligas | qui in Deum credit, qui Deo obtemperat, qui Deum diligit, honorat, colit, ueneratur, gratus est. Incredulus, expes, impius, Deum homines-que contemnens, ingratus est. Nullum postremo peccatum quod legi aduersatur diuinę, ingratitudinis uitio uacat. Illum enim offendimus, quoties peccamus, a quo cuncta bona, quę homini dari queunt accepimus, accepturi adhuc meliora, si non ingrati decesserimus. Operęprecium erit huiusce rei proponere aliquot exempla. et primo eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus , de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario autem in inferno quoque cruciandos esse, si non se correxerint, qui antequam eo descendant, pro scelere puniuntur.

-- --

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.