Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De praedicantivm meritis. Caput XV

Quisquis in his quę dicta sunt, diuinę laudis gratia salutis-que proximorum sese pro uiribus exercuerit, multa quidem in terra, sed plurima in cęlo beneficia consequetur. Spiritu Sancto illustrabitur, scientię capiet incrementum, uim in suadendo dissuadendo-que acquiret. Siquidem ipse unus in Trinitate Deus hoc uisibiliter

-- --

apparere fecit in apostolis, quod postea in eorum successores operaturus erat inuisibiliter. [ERROR: no link :] Act. 2 Visę sunt supra illos, qui ad euangelizandum mittendi erant, igneę linguę, et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie, si efficaciter uerba feceris, nihil tibi arroges, nihil tuo uel ingenio uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est, totum donum Dei est. [ERROR: no link :] Mat. 10 Non uos estis inquit qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis. Hoc si habes, iam certissima futurę beatitudinis spe oppignoratus es, iam beatus dici meruisti. iuxta illud psalmistę: [ERROR: no link :] Ps. XCLII Beatus homo quem tu erudieris Domine, et de lege tua docueris eum. Sic se eruditum confitebatur Paulus, licet multa a Gamaliele didicisset, cum diceret: [ERROR: no link :] Ad Cor. secunda 13 An experimentum eius quęritis, qui in me loquitur Christus? Excusabat immaturam ętatem Hieremias ad populum loqui iussus | imparem-que se huic rei asseuerabat quando tetigit os eius Dominus dicens: [ERROR: no link :] Hier. 1 Ecce ego dedi uerba mea in ore tuo; ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes | et ędifices et plantes. Tu quoque si tuis sermonibus auelli uideris uitia | et uirtutes plantari in cordibus eorum quos doces, contactum a Spiritu Sancto os tuum esse scias | et de labiis tuis non tua, sed Dei uerba processisse. Deus est qui aperuit os mutorum | et linguas infantium fecit disertas. Deus est cuius uox in uirtute et in magnificentia, superborum cedros confringens et humilibus pręstans gratiam. Vox ista euangelicę prędicationis est; arrogantes destituit | et in Deo tantum confidentibus se commodat. Ita ut interdum qui minus eruditus est, plus efficacię in dicendo habeat | magis-que satisfaciat prudenti auditori. Sic enim per Prophetam dicitur: [ERROR: no link :] Ps. 67 Dominus dabit uerbum euangelizantibus

-- --

uirtute multa. Igitur quemadmodum uirtus ista (ut in Euangelio est dictum) de Saluatore nostro exibat | et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac sancti doctoris uoce in intima cordis contactus ad poenitentiam opera-que uirtutis conuertetur | et animę suę langorem conualuisse sentiet | occulta Spiritus Sancti medicatione. Prędicator quippe medicus animarum est. et cum in homine nihil preciosius habeatur anima ipsa, pręstantissimum diuinę liberalitatis donum est | animę langoribus succurrere scire | et uineę manu Domini consitę operarium esse | atque

-- --

in multam messem mitti a domino messis, ut frugem colligas in horreis cęlestibus reponendam. Magnificum est mensę diuinę esse conuiuam, sed magnificentius ab ipso mensę domino dignum iudicari, ut sis conuiuarum inuitator et ad Sponsi nuptias conuocator multorum atque collector. Cui hoc fuerit concessum, dici de illo poterit quod de Ioanne Baptista fuit dictum: [ERROR: no link :] Luc. 1 Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Propheta enim Altissimi Sacrarum interpres Scripturarum est. qui tunc quidem ad cor audientium parat uiam Domino, cum illi uerbis eius edocti a peccatis per poenitentiam purgantur | et uirtuti studere incipiunt. Eidem conuenient laudes illę, quę apostolis a Domino datę sunt dicente: [ERROR: no link :] Mat. 5 Vos estis sal terrę. uere enim sal terrę est, cuius pręceptis humana mens conditur, ne corrumpatur contagione uitiorum et contabescat. Vos estis lux mundi. Lux mundi est, cuius uerbis et exemplo fugantur tenebrę ignorantię alienę. Ciuitas est etiam prędicator supra montem posita, omnium obiecta oculis, ut omnes ad illam concurrant | uel discendo quę dicuntur | uel ea quę ab eo qui docet fiunt imitando . Idem lucerna

-- --

est super candelabrum non aliter quam ciuitas supra montem. Lucet enim omnibus qui in domo sunt, et fideles animas doctrinę suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium erant, ad poenitentiam uestris exhortationibus conuersos Christo restituitis. mortuos ad uitam reuocatis, cum de scelerum sepulchro iam foetentes, diuinę misericordię magnitudinem proponendo ad uenię spem errigitis | et ut in Deo uiuere incipiant autores estis. At uero illi scientię gentilis professores, quomodo infirmos curarent, cum ipsi infirmi essent | diuersa inter se sentientes? quomodo demones eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt? Quomodo mortuos reuiuiscere facerent, cum Christum, qui uita est, nescierint? Nonne uos illis doctiores estis, quos non homo sed Deus erudiuit? quos Dei Filius, qui summa ueritas est, instruxit? De uestra certe, non de illorum doctrina est dictum: [ERROR: no link :] Prouerb. 20 Aurum et multitudo gemmarum et uas preciosum labia scientię. Nihil enim scientia charius, nihil pulchrius, quę de ore fidelis doctoris emissa uiam ad immortalitatem mortalibus ostendit. et quorum operum passibus ad beatitudinem peruenitur, uerissime docet. Vos ergo uenter estis, de quo flumina fluunt aquę uiuę. Vos thesaurus de quo proferuntur noua et uetera. Vos aurum quo templum ueri Salomonis linitur. Vos templum Dei uiui, qui in uobis manens emittit eloquium suum terrę | et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: [ERROR: no link :] Prouerb. 16 Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus.

-- --

quando quidem et delectat multum | et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis | et mentis indagine illa quę in mysterio condita sunt, ellicitis et in lucem profertis, uobis conuenit quod in Prouerbiis dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 18 Aqua profunda uerba ex ore uiri et torrens inundans fons scientię. Quoties uero audacter et intrepide in uitia inuehimini, columnę estis firmę fulcientes ueritatem. [ERROR: no link :] Ad Gal. 2 Ob hoc Paulus apostolus | Petrum, Iacobum et Ioannem uocauit

-- --

columnas, quarum stabilimentum a Domino est, qui in psalmo de Ecclesia loquens ait: Ego confirmaui columnas eius. [ERROR: no link :] ps. 74 Ad hęc etiam montes estis, quos nulla uentorum uis concutit, nullus procellarum turbo commouet. de quibus in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 124 Montes in circuitu eius, hoc est Ecclesię, et Dominus in circuitu populi sui. Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: [ERROR: no link :] 11 Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: [ERROR: no link :] ps. 17 Intonuit de cęlo Dominus. et in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 21 Annunciabunt cęli iustitiam eius. et rursum in alio: [ERROR: no link :] ps. 18 Cęli enarrant gloriam Dei. Vos denique non solum montes uel nubes uel cęli, sed quę omnium nobilissima creatura est, angeli Dei estis. non naturę commercio, sed officii dignitate. Nuncius Dei angelus est, nuncii Dei sancti prędicatores sunt. Vnde sicut de Ioanne Baptista in Malachia dixit Deus: [ERROR: no link :] 3 Ecce ego mitto angelum meum, qui pręparabit uiam ante faciem meam, ita et uobis dicitur: [ERROR: no link :] 2 Parate uiam Domino! In Apocalypsi etiam ecclesiarum pręfecti, quos nos episcopos dicimus, angeli appellantur. Ille autem uerius angelus est, qui sua doctrina ędificat Ecclesiam quam qui ecclesię tantum pręses est | et docendi laborem ocio superatus fugit. Plaudant igitur sibi, qui aurum argentum-que lucrantur, qui magnum pecuniarum quęstum faciunt, qui turres expugnant | et regna suo subdunt imperio. uos animas Domino lucramini, quibus nihil est preciosius, nihil in

-- --

natura humana excellentius. uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit cum vos aliis pręesse iusserit, tribunos uel chiliarchas animarum, quas ei lucrati estis, constituens.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.