Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De beneficiis Ivdeis collatis post dilvvivm. Caput V

Videamus igitur primo, quę-nam illis ab indulgentissimo rerum largitore Deo pręstita fuerint bona. deinde quam ingrate ipsi ex aduerso se gessere, et simul quę postea passi sunt mala. [ERROR: no link :] Iudei Solis unius Dei ueritas fuit reuelata, solis leges de cęlo datę, monstratus cerimoniarum ritus, oracula futurorum indulta, Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos Aegyptus, et cum dimittere nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum

-- --

armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit donec transirent. terram denique promissionis lacte et melle manantem, perdomitis eius incolis possederunt. Quis denique explicet tot de hoste uictorias? tot a seruitute liberationes? uel quoties a periculis erruti, a cladibus protecti? Moyse orante (ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super illos benedictionem, benedictos a Deo esse non dubitans, pro quibus mutum animal uocem protulerit humanam. Victi sunt deinde Palestini tonitru et fragore de cęlo territi. Olophernes Caldeorum dux, cum urbes aliorum prouincias-que expugnasset, in Iudea unius foeminę manu uictus occubuit. Regnante Hierosolymis Asa innumerabiles Aethiopum copias ad internicionem conciderunt. Regnante Iosaphato cum ingentem Ammonitarum Idumeorum-que exercitum formidarent, inimicos inter se digladiantes conspexerunt | mutuo-que cęsorum tulerunt spolia tam securi | quam paulo ante pauefacti. Regnante Ezechia cum ab Assyriis duce Senacheribo obsiderentur, angeli manu una nocte centum octuaginta quinque milibus hostium cęsis | obsidione soluti sunt. Omitto nunc Machabeos | Iudam, Simonem, Ionatham. qui Dei sui nomine inuocato parua manu ingentes hostium copias pluries fudere. Magna quidem et immensa beneficia hęc, maiora tamen accepturi erant, si istorum quę acceperant largitorem non deseruissent. Nunc ergo quod superest, breuiter expediemus, qua ingratitudine usi sint | quanta-que Deo ulciscente pati meruere.

-- --

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.