Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Mala decem tribvvm. Caput VII

[ERROR: no link :] Tempore regum Ob idolatriam, quę maxima in Deum ingratitudo est, diuisum fuit Iudeę regnum. decem tribus in Samariam secessere sub rege Hieroboam, duę reliquę sub Roboam Hierosolymis manserunt. In Samaria quidem perseuerauit impietatis crimen | Hierosolymitę magis fideles inuenti sunt. Vitulos ęneos adorabant Samaritę, quos pro diis colendos posuerat Hieroboam primus ex

-- --

Iudeis Samarię rex. Eam ob rem Abię Hierosolymarum regi, in pręlio succubuerunt; die uno quinquaginta milia eorum desyderata sunt. Ciuitates tres amissę: Bethel Hiesana et Ephron. Deinde regnum de familia Hieroboami ad alios translatum. Postea regnante Achab aduersum Syros profecti, ob hanc ipsam idolatrię culpam superantur. Achab quoque sagittę ictu interficitur. Regnante Ioachan seruierunt Azahelo , regi Syrię. Regnante Phacee | Theglatphalasar Assyriorum rex Samariam inuadens magnam quidem populi partem captiuam secum duxit Niniuen. Regnante

-- --

Osee | una cum rege omnes translati sunt in Assyriam | per Salmanasar Assyrię regem. Cum enim prophanos gentium ritus imitarentur | et prophetarum arguerentur sermonibus, ad Deum Israhel reuerti nolebant, colentes Baal, filios filias-que idolis initiantes, inseruientes etiam diuinationibus atque auguriis.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.