Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Nunc ad Hierosolymitarum immunditias gradus faciendus restat. Sub Roboam rege legem Domini reliquerant, cum Sesac rex Aegypti ciuitates eorum munitissimas debellauit. dixit-que eis per prophetam Dominus: Vos dereliquistis me, et ego reliqui uos in manu

-- --

Sesac. Hic captam Hierosolymam subdidit seruituti. Templi thesauros regiam-que gazam omnem sustulit et asportauit. Sub Ioram rege, quia gentilium ritus secuti fuerant, Palestinorum atque Arabum magna in parte pręda facti sunt. Tunc enim et regis domus direpta | et eius uxores liberi-que capti. Ipse autem Ioram, quia ab impietate non recesserat, alui profluuio consumptus est. Ob idem crimen Ioa regnante ingentes militum copias parua Syrorum manu prostratas amisere. ipse Ioas a seruis domi fuit interemptus. Rursum sub Amasia rege deos alienos adorabant, cum a Ioa Samaritarum rege superati sunt. pars Hierosolymitani muri diruta, thesauri ablati, ipse Amasias captus, nobilium liberi pro obsidibus abducti. Tunc etiam regnante Achaz colebant Baal, cum et a rege Syrię spoliati sunt | et a rege Samarię Phacee ingenti bello uicti. Ea enim pugna centum uiginti milia uirorum cęsa fuisse dicuntur, ducenta milia in captiuitatem abducta | cum preda omnis generis prope inęstimabili. quanuis Phacee ab angelo coargutus restituerit captiuos | quia tamen ab impietate non recedebant, Idumei illorum fines depopulati sunt, urbes aliquot expugnarunt Palestini, agrum uastauerunt Assyrii. [ERROR: no link :] 2 neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. [ERROR: no link :] (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse solere | semper quidem Iudei sub religiosis regibus religiosi fuere, sub impiis impii. [ERROR: no link :] Manasses Post Ezechiam regnat Manasses eius filius, magis impietate quam regno nobilis. Captus a Caldeis addicitur seruituti. aduersis pulsatus agnouit errorem, poenitentiam egit | et Domino miserante restitutus est regno. Quod si Manassę poenitentiam suscepit Deus, quis tam impius est, ut ueniam desperet, si ad illum a quo alienatus est recurrerit? [ERROR: no link :] Ioacha Ioahazo quoque impio super impios regnante Nechao rex Aegypti eosdem tributa sibi

-- --

pendere compulit. ea erant | centum argenti talenta in singulos annos, unum auri . [ERROR: no link :] Eliachim Tunc Ioahazo sublato Heliachinum eius fratrem pręfecit regno. Sed cum neque isto ad regni gubernacula sedente populus ab erroribus resipuisset, Nabuchodonosoro Babyloniorum regi seruierunt | atque etiam latronum infestationes passi sunt. [ERROR: no link :] Ioachim Et ne tunc quidem ab idolatrię cultura desistentes Ioachino Ioachimi filio regnante obsessi a Caldeis una cum rege potestati illorum sese dedidere . Tunc omnes fere in Caldeam traducti sunt, pręter pauperes uulgi agricolationi relictos. [ERROR: no link :] Mathatias Hinc Matathias urbi pene desertę iussus est pręsidere. Cum-que ipsi etiam qui tunc residui erant, nullo Dei flagello ab inueterato iam errore reuocari potuissent, totam in illos indignationem effudit Deus | eos-que grauius

-- --

quam unquam antea afflixit. [ERROR: no link :] (!) Cum enim Matathias iste qui et Sedechias est dictus, a Caldeis defecisset, obsedit eos Nabuchodonosor Caldeorum rex, urbe potitus est, Sedechiam cum liberis fugientem comprehendit, liberos illo spectante trucidare iussit. ei uero nequid deinde iocundi uideret, oculos erruit | et uinctum secum Babylonem abduxit. Post hęc Nabuzardan ducem cum ualida militum manu misit, qui moenia urbis demolitus solo ęquauit, domos templum-que incendit, ciues in seruitutem ad Caldeam transtulit | et cum illis uasa templi aurea, argentea | ęnea | ęneas-que columnas templi. primarios urbis ciues Dei-que sacerdotes interfecit. et impletum est quod in psalmo prędictum fuerat: Tradidit in captiuitatem uirtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit. denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus?

-- --


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.