Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
surrexit,
cur Saluatorem tuum non agnoscis?
aut si nihil custodibus donaueris |
nihil-que illi prius testati fuerint |
quam quod postremo dixerunt,
nonne sic interrogatos oportuit:
Vidistisne accessisse ad sepulchrum Discipulos |
an non?
si non uidistis multo sopore fortasse oppressi,
quomodo scire potestis?
sin uidistis,
cur non comprehendistis inermes armati,
paucos multi,
onere sublati corporis grauatos expediti?
Videtis o Iudei custodię uestrę manifestum mendacium |
attamen quę uestra pertinacia est,
uultis potius mendacio credere et perire |
quam sequi ueritatem et saluari.
Quid est autem quod Christum negando multo maiorem experti estis Dei iram |
diuturniorem-que passi calamitatem |
quam cum uitulum adorastis,
quam cum Baal,
Astaroth,
Acharon,
Belphegor,
Belzebub |
aliorum-que demonum simulachris sacrificastis?
Nam licet antea quoque cędes,
incendia,
rapinas,
captiuitates,
seruitutem,
exilia patrii-que soli miserabilem desolationem pertulistis,
quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit,
toties de malis omnibus liberati fuistis.
Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut scriptores uestri testantur) septuagesimum annum non excessit.
rursum natali solo restituti,
rursum in omnibus reparati instaurati-que regnastis.
Quęnam quęso causa est,
quod post Christum a uobis condemnatum,
semel a Romanis uicti,
euersi,
dispersi,
nullam unquam pristini status faciem,
nullam amissę dignitatis umbram recepistis?
Iam mille quadringenti et octuaginta anni sunt,
ex quo incerta sede uagi per omnes orbis partes errastis,
sine lege,
sine sacrificio,
sine duce,
sine rege,
sine propheta.
dicite si potestis quo crimine,
qua culpa id patimini?
non idola (ut olim sępe contigit) colitis,
non execrandos gentilium ritus exercetis |
unum Deum,
unum cęli terrę-que Dominum adoratis,
et tamen nullus est miserię uestrę finis.
Cur ita?
profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri,
restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis,
immo omnibus missum non recipitis.
admittitis.
Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum.
ac nocte cogitant,
Christi pręcepta totis uiribus exequi contendunt |
et contemptis terrenę luxurię deliciis post eum currere nunquam desistunt.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.