Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

LIBER SEPTIMUS. CHARITATIS. De Superbię vitio. Caput I

Quare scriptum est: [ERROR: no link :] Eccli. 10. Initium omnis peccati est superbia, nisi quia omne peccatum | a uoluntate diuina nostrę uoluntatis auersio est. ut faciat seruus quod uetat dominus | uel facere nolit quod ille iussit. Hoc autem proprium superborum esse negari non potest. Quanuis igitur uarię sint peccati species, una tamen omnium mater est superbia. ita ut cum ipsis peccatis quę genuit, simul uiuat, simul moriatur. Nemo quippe desinit esse superbus, nisi cum desierit esse peccator. Peccata tamen quę plus in se superbię habent, hęc sunt: sui confidentia, inanis glorię appetitio, aliorum contemptus, de se iactatio ostentatio-que, neminem pati sibi superiorem | et ne ęqualibus quidem facilem se pręstare.

-- --

Pręterea gestus habitus-que corporis immodestus, proterua atque aspera uerborum prolatio | temeraria-que confidentia actionum, errecta ceruix, contumax aspectus, lentus tardus-que incessus | et uecordiam potius quam grauitatem prę se ferens uultus. Veruntamen quo magis arroganter coram hominibus sese composuerint superbi, eo minoris existimationis apud Deum erunt. dicente Esaia propheta: [ERROR: no link :] 3. Dixit Dominus Deus: Pro eo quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uertices filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit | et pro ornatu erit ignominia. Nihil enim secum feret superbus, cum hinc decesserit | omni pomparum suarum ornatu fastu-que decaluabitur | nudus ad inferos descendet, ingloriosus , contemptibilis, despectus, tanto aliis magis infimus, quanto sibi uidebatur sublimior. Hoc etiam per Sophoniam minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] 1. Visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen, hoc est, siue priuatas ędes | siue Dei templum cum superbia ingredientem uisitabo iusta

-- --

ultione atque uindicta. Sunt enim quibus non est satis in foro, in campis, in hominum frequentia supinos elatos-que incedere, sed etiam domum Domini ingressi cum maxime se submittere deberent ante altare cęlestis regis, eundem uultum seruant, eandem supercilii elationem, quasi iam ei ęquales, cuius non multo post iudicium uelint nolint subituri sunt. et tunc demum fiet, quod ad Deum psalmista ait: [ERROR: no link :]ps. 17. Oculos superborum humiliabis. Nihil enim oculi iam ad inferos damnatorum quod eos delectet uidere poterunt, sed cuncta tristia et acerba miseri illi et cernere et pati compellentur. qui-que se olim supra homines esse arbitrabantur, sub immundorum spirituum potestate erunt. Quod quidem metuens Iesus Sirachi filius orabat dicens: [ERROR: no link :] Ecclesiasti. 23. Domine pater et Deus uitę meę extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. hoc est, ne permittas | ut me superet superbia | et me aliquid esse credam, supra id quod sum.

-- --

Qvanta mala pariat svperbia. Caput II

Scriptum est pręterea: [ERROR: no link :] Prouerb. 11 Vbi fuerit superbia ibi erit et contumelia. Necesse est igitur ut elati superbia toruo-que aspectu homines prorumpant in contumeliam et probra et conuitium. Sicut enim nubilosa ac tristis cęli facies raro cum silentio soluitur, ciet tonitrua, cogit micare fulgura, fulmina cum fragore decidere | terram-que imbribus repente inundare, ita uentosę superbię tumor, nisi ratione coerceatur, irarum austros proflabit | et obuium quenque maledictis petulanter lacesset. Vnde alibi dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 13 Inter superbos semper sunt iurgia. In tantum quidem superbi iurgiis assuescunt, ut ipsa iurgia superbiam appellet psalmista dicens: [ERROR: no link :] ps. 13 Os eorum locutum est superbiam. Superbi erant Iudei, ideo neque contra Deum murmurare timuerunt | nec Moysi et Aaroni contumaciter insultare. [ERROR: no link :] Roboam Roboamum Salomonis filium ad contumelię uerba regalis impulit dignitas; et populo poscenti aliquod pensionum leuamen: [ERROR: no link :] Reg. tertio 12 Addam respondit super iugum uestrum. pater meus cecidit uos flagellis, ego cędam scorpionibus. Tantum hac animi elatione profecit, ut duodecim tribuum rex | mox duarum tantummodo fieret | reliquis ab eo secedentibus. Nemo enim superbo domino libenter seruit. Nemo etiam impune aduersus Deum superbit. [ERROR: no link :] Senacherib. reg. quarto 19 Etenim Senacherib rex Assyriorum captis aliquot Iudeę oppidis Hierosolymam premere coepit, blasphemias in Deum Israhel dixit | se-que diis potentiorem asseruit. Ex quo Hierosolymarum rex Ezechias perterritus deposita regali purpura saccum induit | et supplex Dominum orauit. Pręualuerunt preces humiliantis se aduersus furorem impotentiam-que

-- --

superbi. Angelus Domini maiore parte Assyrii exercitus prostrata regem cum reliquis Niniuen redire coegit. Quo ille perueniens filiorum suorum manu interemptus occubuit. Hinc plane satis patet, quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint. Ad hęc superbus post iurgia illos cum quibus iurgatus est, re atque opere lędere affectat, ut uim robur-que suum ostentet | se-que ex illis esse probet, de quibus Amos propheta ait: [ERROR: no link :] Amos 2 Conterunt super puluerem terrę capita pauperum | et uiam humilium declinant. [ERROR: no link :] Sedechias Sedechias quoque filius Chanaan uolens uideri propheta, cum prospera regi Samarię Achabo prędixisset, Micheę contraria quę et euenerunt prophetanti colaphum infregit dicens: [ERROR: no link :] reg. primo 12 Me-ne ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Vir arrogans igitur et inani gloria tumens dum persuadere nititur se esse quod non est, siquis contradixerit, impatiens irę ne manibus quidem temperat | nihil-que pensi habet meliores se atque honorabiliores afficere iniuria. Ioab Dauidici exercitus ductor non potuit pati pręfecture honorem laudem-que militię cum aliis partiri, et Amasam collegam suum amice alloquens incautum interemit. Nullo itaque scelere abstinet superbia | nec rapinis nec cędibus parcit, dum supra omnes eminere

-- --

atque excellere appetit. Aduersus hanc per os Abbacuch prophetę Spiritus Sanctus clamat: [ERROR: no link :] 2 Vę qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius. Ad superbię autem uitium alios uirium confidentia stimulat, alios rerum prosperitas hortatur, aliis audaciam longus peccandi usus pręstat | qui retuso iam conscientię aculeo delictorum assiduitate | neque hominum pudore | neque ullo Dei metu cohibentur. [ERROR: no link :] Idumeus In Abdia propheta Idumeam increpat Dominus | et ait: [ERROR: no link :] 1 Valde superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrę, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Et quoniam supra quam decuit efferebatur Idumeus, consequenter dicitur ei: Si exaltatus fueris ut aquila | et si inter sydera posueris nidum

-- --

tuum, inde te detraham dicit Dominus. Vt qui se omnium fortissimum credidit, omnium imbecillimus euadat. et de illo quoque dicatur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. [ERROR: no link :] reg. primo 2 Benadab Quod autem et superbi humilientur | et humiles exaltentur, Benadab quoque Syrię rex nobis exemplo est. Qui Samariam cum innumera militum multitudine inuadens gloriabatur quod puluis Samarię non sufficeret pugillis populi qui ipsum secutus fuerat. Deo autem arrogantiam eius ulciscente | egressus rex Achab tantum cum septem milibus uirorum et ducentis triginta duobus fudit fugauit-que eum, qui iam in manibus uictoriam se gerere credebat. [ERROR: no link :] Reg. tertio XX Insequenti anno Israhelitarum parua manus centum milia Syrorum in pręlio conciderunt, reliquos fuga elapsos in oppido Aphec murus ruina oppressit | Benadab captus, qui sibi insuperabilis uidebatur, pro uita supplicauit. [ERROR: no link :] Niniue Niniuen etiam Assyriorum metropolim, cui Dominus poenitenti et humiliatę pepercit, postremo tamen insolenter elatam repenti ruina concidere permisit. Ideo illi per Sophoniam superbię crimen obiicitur dicentem: Hęc est ciuitas gloriosa habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius. quomodo facta est in desertum, cubile bestię? omnis qui transit per eam, sibilabit et mouebit manum. quasi dolens eam quę fuerat iam non esse. sicut et psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 36 Vidi impium superexaltatum sicut cedros Libani | transiui et ecce non erat.

-- --

In eos qvi sanctitatis ostentatione alios carpvnt. Caput III

Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] 65 Qui dicunt Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die | ecce scriptum est coram me. Qui se igitur quanuis bonus suo ore extollit, Dei damnabitur iudicio, Saluatore in Euangelio dicente: [ERROR: no link :] Luc. 16 Vos estis qui iustificatis uos coram hominibus | Deus autem nouit corda uestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. [ERROR: no link :] Luc. 18 Huiusce rei nobis pharisei quoque proponitur exemplum, qui templum ingressus dum se iustificat | et publicanum iuxta orantem accusat, publicano ipso nequior de templo exiit. Modicum itaque arrogantię fermentum totam corrumpit massam uirtutum | et siquid boni superędificatur corruit. Quid est enim quod Salomon in Prouerbiis ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 15 Domos superborum demolietur Dominus, nisi quia superbi licet opere interdum non peccent, animo tamen delinquunt, donum Dei non Dei laudi sed suę tribuendo. Vnde idem: [ERROR: no link :] Prouerb. 15 Abominatio est Domini inquit omnis arrogans | etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens. Et in psalmo est scriptum: [ERROR: no link :] ps. 118 Superbi inique agebant usquequaque. Cęterum impossibile est, nequando etiam actione delinquant, qui per arrogantiam in se confidunt. Sibi quippe derelicti absque gratię diuinę fulcimento stare nullo modo poterunt. Semper autem prius est, ut in corde superbiat peccator quam in opere. et hanc

-- --

reor Salomonis esse sententiam dicentis: [ERROR: no link :] Prouerb. 16 Contritionem pręcedit superbia

-- --

et ante ruinam exaltatur spiritus. Quod si iam affectione mali interius cecidit, nisi repente culpam agnoscat | et doleat, quomodo non etiam exterius iniqua operatione labetur? quomodo dum multos probitatis laude anteire se existimat, non de aliis obloquetur? non aliorum uitam carpet? et insectatione lacesset? Quamobrem iterum Salomon ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 17 Expedit magis ursę occurrere raptis foetibus | quam fatuo confidenti sibi in stulticia sua. Non enim fama honesti deperit, si a fera mordearis | sed si linguę petulantis iaculo ictus fueris, periculum est ne inter infames computeris. Et licet mala hominum opinio de te innocente tibi non noceat, nocet tamen aliis, qui te sibi similem rati sese corrigere negligunt | et quasi te autore in malo perseuerant. Incipiet autem et tibi detrimento esse, si in tua infamia contemnes lapsum proximorum. Ideo dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 22 Qui negligit famam suam crudelis est. Melius est bonum nomen quam diuitię multę. In sua uero iustitia confidenti ab Apostolo dicitur: [ERROR: no link :] Ad Cor. 1 10 Qui se existimat stare, uideat ne cadat. et alibi: [ERROR: no link :] Ad Gal. 6 Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: [ERROR: no link :] Esa. 33 Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. [ERROR: no link :] Hier. 42 Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum | et gladius regis Babylonis, quem fugiebant, ibi concidit illos, cum in

-- --

terra Iuda si prophetam audissent, a periculo tuti forent. Spernunt etiam superbi eos qui in monasteriis Deo seruiunt, et quod seculo renunciarint irrident, ipsi mox ridiculi futuri demoniis. [ERROR: no link :] Para. 15 Michol Sic fatua Michol uirum suum Dauidem derisit | ante arcam Domini saltantem atque ludentem | et ephot lineo indutum. Hoc autem regis seruitium quam gratum esset Domino superbę mulieris mulcta ostendit. Eam enim ob rem sterilitate damnatur, ne de illo habeat liberos, quem Deo deuotum despexit. [ERROR: no link :] Nicanor Mac. primo 7 Sic et impius Nicanor cum exercitu missus a Demetrio Antiochię rege, ascendens montem Syon | ludibrio habuit sacerdotes, ipsa sibilauit sacrificia | et minatus est ferro se igni-que cuncta uastaturum, nisi Iudam et omnes qui ipsum sequebantur sibi traderent. Occurrit illi Iudas cum trium milium manu tantum | castra-que eius contriuit | cecidit Nicanor, plurimi de suis desyderati sunt | caput et dextera superbissimi ducis ante portam Hierosolymę urbis suspensa. ut omnibus pateret | spes eorum in contrarium uerti qui diuina incessere pręsumunt, psalmista dicente: [ERROR: no link :] ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit. Ab his liberari precatur iustus cum ait: [ERROR: no link :] ps. 122 Miserere nostri Domine miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione | multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis.

-- --

Qvod svperbi svccvmbant passionibvs | et qvae sint illa per qvae notantvr svperbi. Caput IV

-- --

Passionibus pręterea seruit superbus. immoderate gaudet, intemperanter tristatur, supra modum sperat, infra modum metuit | nihil ei temperamento constat rationis, quoniam in omnibus appetitum sequitur carnis. Quamobrem in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. Fundamenta montium commota sunt, et conturbata sunt, quoniam iratus est eis Deus. Alias montes intelliguntur sancti propter diuinę contemplationis altitudinem | hinc Superbos accipimus propter arrogantię elationem. Superbi ergo conturbantur | quoniam iratus est eis deus. Quemadmodum enim humilibus placatur, ita irascitur superbis. Quos autem Deus abnuit et auersatur, fieri omnino non potest, quin suę imbecillitati relicti conturbentur animis | et insipienter commoueantur curis-que superuacuis incessantur. [ERROR: no link :] Aman Hest. 3 Hinc est quod secundus a rege Persarum Assuero Aman pati non poterat, quod Mardocheus Iudeus non sibi assurgeret | se-que non adoraret. Ideo furore accensus a rege apud quem plurimum poterat exegit, ut Iudei qui in regno eius erant, internicione delerentur | et cum his ipse Mardocheus in crucem actus periret. Sed uide quomodo Deus deposuit potentes de sede | et exaltauit humiles. Rex edoctus per reginam coniugem suam Hester, quam bene de illo meritus fuerit Mardocheus detectis olim insidiis coniuratorum in ipsum, mutauit edictum | Iudeos-que liberę conditionis esse iussit. [ERROR: no link :] Hest. 7 Mardocheum uero post se primum fecit. Aman autem in crucem, quam ipse Mardocheo parauerat, actus est. Atque ita omnia superbi uota in contrarium uersa sunt, et pernicies quam aliis inferre cogitarat, ipsi contigit. [ERROR: no link :] (!) I nunc superbe preme alios ut te extollas, insidiare, machinas omnes intende,

-- --

ut per aliorum erumnas ad fastigium alicuius dignitatis ascendas, dummodo scias iustissimum simul et potentissimum esse illum, quem offendis. Quod si pręsentium honorum cupidine duceris, quis erit finis concupiscendi? regnum adeptus aliud desyderabis, terrę maris-que imperio potitus quęres siquis ultra alius lateat orbis, cuius nondum dominus factus sis | et quo maior fueris, magis exaltari affectabis. ut de te quoque Propheta ad Dominum conuersus conqueratur et dicat: [ERROR: no link :] ps. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. [ERROR: no link :] Nabuchodonosor Ascenderat et Nabuchodonosor, factus arbor fortis et procera usque ad cęlum, et lata nimis, expandens ramos usque ad terminos terrę, foliis fructibus-que referta, non quod esset, sed quod tam magnus sibi uideretur. Et cum prę uiribus imperii sui neminem timeret, repente corruit. dicente per angelum suum Domino ac iubente: [ERROR: no link :] Daniel 4 Succidite arborem, pręcidite ramos, excutite folia, dispergite fructus! Itaque cum omnium orientis regum potentissimus esset, ob superbię fastum ita deiectus est, ut ab hominum quoque coetu pulsus cum bestiis in solitudine uitam ageret. Postea uero humiliatus Deo miserante regnum recepit | pristinę-que fortunę restitui meruit. Quamobrem in hoc uno quidem perspicue discimus, tum quantum displiceat Domino nostra arrogantia, tum rursum quantum placeat humilitas. de quibus in Euangelio dicitur: [ERROR: no link :] Luc. Omnis uallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Montes hoc loco superbi intelliguntur, ut est illud in psalmo: [ERROR: no link :] ps. xc?? montes Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini | et in alio psalmo: Tange montes et fumigabunt. Superborum quippe gloria in fumo uanitatis laborat, humiles autem in luce resplendent ueritatis, cum exaltantur. [ERROR: no link :] uolucres ps. 8?? Superbi uolucres cęli sunt, de quibus dicitur: Omnia subiecisti sub pedibus eius, uolucres cęli et pisces maris; ut Christi iudicio subiecti sint et hi qui mentis elatione insolescunt, et illi quorum uita inter mundanas fluctuat uanitates. et ut utrosque

-- --

Christo inuisos intelligas, ipse in Euangelio dixit: [ERROR: no link :] Luc. 9 Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos,

-- --

Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet suum. Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt. Contra quos clamat Esaias dicens: [ERROR: no link :] Esa. 10 Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? quasi diceret: ista instrumenta non uendicant sibi laudes operis, quę propria opificis est, et uos de bono illo, quod non tam a uobis quam per uos gestum est, totam gloriam uobis usurpatis? Cum omne bonum desursum sit, et omne donum perfectum a Patre luminum descendat in hominibus, ut quod ille iubeat, ipsi possint perficere.

Qvod alii dignitate, alii hvmilitate lavdari appetvnt, alii deo qvoqve se avdent comparare. Caput V

Alii sane per ambitionem magni apparere uolunt | et sicut Saluator ait: [ERROR: no link :] Mat. 23 Amant primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus rabbi. Qui ergo talia amat peccat. non quod non liceat homini primo loco

-- --

sedere, si id dignitas ipsa in qua est exigit, sed quod ex eo uoluptatem capere | arrogantię uitium sit. Itaque non erit nefas ei qui iussus est pręsidere, primam tenere cathedram, sed hoc affectare inanis glorię gratia | nefas erit. Quin immo si etiam in infimo loco sedendo ab aliis commendari concupieris, humilitatis bonum humanę laudis desyderio corrumpes | et de uirtute facies uitium. [ERROR: no link :] Nabuchodonosor Dani. 3, 28 Et quoniam (ut diximus) mens animus-que superborum nequit quiescere | semper-que se magis ac magis errigens eo quosdam prouexit uecordię, ut se Deo comparare ausi sint | Deum-que contemptui habere, Nabuchodonosor rex, cuius insaniam paulo ante retulimus | hoc tamen prętermisso quod nunc dicemus | auream statuam errexerat, se in ea ueluti Deum adorari iubens. Et quoniam se supra hominem extulerat, regno depositus cum bestiis uixit. [ERROR: no link :] princeps Tyri Ad principem Tyri in Ezechiele dicitur: Hęc dicit Dominus Deus: eo quod eleuatum est cor tuum | et dixisti Deus ego sum | et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo et non Deus. Hinc demum post commemoratas tantę elationis causas infertur, quod tradendus alienigenis esset | spoliandus atque interficiendus. [ERROR: no link :] Gen. 11 Turris Babel Illorum quoque superbia Deo se conferentium fuit, qui primum ab oriente uenientes posuerant sibi sedem in terra Senaar. Turrim enim ędificarunt , cuius altitudinem ad cęlum usque educere decreuerant. Tam igitur stulta est superbia, ut etiam nulli mortalium possibilia pręsumat. Inter ędificandum linguis confusi sunt, deinde per orbem dispersi, ita ut | neque intelligere alter alterum | neque simul consistere quiuerint. [ERROR: no link :] Senacherib reg. primo 19 Senacherib Assyriorum rex (ut ante est dictum) Deum Israhel blasphemare ausus una nocte cęsis ab angelo exercitibus, fugere coactus est a moenibus Hierosolymę urbis quam obsederat, et cum Niniuen peruenisset, a filiis fuit interemptus . [ERROR: no link :] Balthasar Dani. 5 Balthasar Caldeorum rex, quia uasis sacris, quę de Hierosolymis translata fuerant, bibit in conuiuio | et idola uana colens laudes dixit diis, ante manu supra parietem scribente territus, deinde ipsius interpretatione scripturę,

-- --

postremo nocte insequente interfectus est. [ERROR: no link :] Anthiochus Mach. 2 9 Antiochus Epiphanes et ipse in Deum blasphemus | ira-que tumens minabatur urbem Hierosolymam supra Iudeorum corpora diruiturum se | et quę habitantium erat locus, facturum ut sit cęsorum sepultura. mox uiscerum dolore correptus | ac toto tabefacto

-- --

corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia. Documento est quod omnino nihil sit regum terrę potestas, si cęlestis regis potentię comparetur. [ERROR: no link :] act. 12 Herodes Non absimili fine consumptus est Herodes Agrippa. Sedens enim pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in inferno carpendus quam a quibus consumptus est. [ERROR: no link :] C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio posuit | se Ioui parem dictitans | deinde in senatu interemptus Deus esse desiit, ita ut ne hominis quidem in eo facies aliqua superesset toto tandem in cineres conuerso. Talibus imprecatur Ecclesiasticus dicens: [ERROR: no link :] Eccli 36 Contere Domine caput principum et inimicorum dicentium: Non est alius pręter nos | . Grandis arrogantia stulta-que pręsumptio | putare se singularem | et ab iis qui prudenter iudicant, non ita magni haberi. Vnde pręceptum est: [ERROR: no link :] Eccli. 6 Non enim te extollas in cogitatione animę tuę uelut taurus, ne forte ellidatur virtus tua per stulticiam. et alibi: Odibilis inquit coram Deo est et hominibus superbia. et rursum: Quid superbis terra et cinis? Quid est enim de quo gloriari possit aliquis | nisi sola animi uirtute? qui autem gloriatur, in Domino glorietur.

-- --

Qvod sancti qvandoque lapsi sint per svperbiam. Caput VI

Nihil aliud habemus, quod non sit cum brutis commune pręter ipsam animi rationem atque sapientiam. Difficile est tamen nequando in ipsam labamur mentis elationem | ne-ue aliqua laudis cupiditate interdum perstringamur, quando quidem sanctissimis quoque uiris hoc contigisse | Scripturarum monumenta nobis testantur. [ERROR: no link :] reg. 2 23 Dauid Peccaui inquit Dauid ualde in hoc facto, cum numerare iussisset Israhelem et Iudam | censa-que fuissent de Israhele octingenta milia uirorum fortium, de Iuda quingenta milia. Cum-que se peccasse fateretur subiunxit: Sed precor Domine, ut transferas iniquitatem serui tui, quia stulte egi nimis. Quanuis autem eum poeniteret, de tribus tamen poenę generibus datur unius optio. hoc est, uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: [ERROR: no link :] ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Quoties igitur nos aliquo rerum successu quicquam efferri contigerit, toties ad nos reuersi humiliemur ueniam-que precemur poenitendo. ne forte totam iram effundat Deus in obstinatos, qui uindictam temperat aduersus poenitentes | miseretur-que supplicibus et ignoscit. [ERROR: no link :] Ezechias Esa. 39 Peccauit et Ezechias rex alioquin erga Deum

-- --

pietate notissimus | eleuatum est cor eius, postquam graui obsidione Assyriorum fuit liberatus | additi-que sint uitę suę quindecim anni, dato ne id futurum dubitaret signo per decem horarum spacium retro ducti solis. Et tunc quidem iactabundus regis Babylonii legatis ostentauit omnem domus suę opulentiam. propterea per prophetam audiuit diuitias illas ad Babylonem transferendas una cum liberis nepotibus-que suis. Sed quoniam submisit se Domino, dilata est calamitas ad regni successores. Ipse uero mali huius expers decessit, non tamen absque dolore eorum

-- --

quę post se nouerat esse futura. [ERROR: no link :] apostoli Luc. 22 Peccauerunt et discipuli Christi | orta inter se contentione, quis eorum uideretur esse maior. Sed ab ipso uerę uirtutis pręceptore reprehensi sunt dicente | gentilium non christianorum esse | ambire honores | et se magnificos apparere uelle. Vos autem non sic inquit | sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Is igitur qui pręferri aliis concupiscit, gentilitatem sapit. qui uero uel in dignitate positus minoribus ministrat ea quę ad consequendam salutem necessaria sunt uirtutum pręcepta | siue ad sustentationem uitę opportuna subsidia, hic Christi discipulus est, humilitate deiectus, dignitate pręstans, non quęrens quę sua sunt, sed quę aliorum.

-- --

De superbia Diaboli | et Superborvm damnatione. Caput VII

Ille pręterea qui tumide arroganter-que sese gerere non desierit, hic diaboli discipulus simul et seruus erit.[ERROR: no link :] 41. Diabolus quippe (ut in Iob legimus) rex est super uniuersos filios superbię. Quid autem uilius, despectius, miserius, infelicius | quam eius esse mancipium, qui et ipse propter superbiam cęlo deturbatus lucem amisit | et in infernum corruens tenebris et igni est addictus? Quid inquam dici aut cogitari foedius potest | quam ut homo ad similitudinem Dei factus, conditionis suę oblitus immundum imitetur spiritum, teterrimam sequatur beluam | immanissimo-que sese subdat serpenti? Qui licet sęuissimus insolentissimus-que sit, a sanctis tamen humilibus-que Dei seruis conculcandus et conterendus est in die Iudicii. dicente Michea propheta: [ERROR: no link :] 4. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit. Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: [ERROR: no link :] 14. Ascendam super sydera Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis | ascendam super altitudinem nubium | et ero similis Altissimo. O insatiabile malum superbia. In cęlo erat, et adhuc altius prouehi cupiebat. Nam supra illud etiam cęlum se ascensurum iactabat, de quo dicitur: Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis

-- --

hominum | supra sydera dei | supra altitudinem nubium. hoc est supra omnes angelicas uirtutes et potestates. In monte testamenti, in lateribus aquilonis. iuxta illud quod in psalmo legimus: [ERROR: no link :]ps. 47. Mons Syon latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon et mons testamenti sancta Ecclesia est; latera aquilonis in cęlo puriora nobis apparent. ideo sub hac metaphora signatur locus in cęlesti gloria cęteris purior atque sanctior, in quo summę maiestatis principale habitaculum est. Illo igitur mens elata et temeraria cogitabat ascendere. Quamobrem ne ibi quidem ubi erat quiuit permanere . Ad ima terrę corruit, dum se ad fastigia usque cęlorum extendit. dicitur-que ei: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram. hoc in Euangelio testatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] Luc. 10 Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem. et Ioannes in Apocalypsi: [ERROR: no link :] apoc. 9. Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi. Idem alibi: [ERROR: no link :] apoc. 12 Factum est inquit pręlium magnum in cęlo | Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone, et

-- 129r --

draco pugnabat et angeli eius | et non ualuerunt | neque locus inuentus est eorum amplius in cęlo | et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem | et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt. de quibus in Iob dicitur: [ERROR: no link :] Iob. 4 Et in angelis suis Deus reperit prauitatem; in his uidelicet | qui una cum dracone in profundum ceciderunt. Itaque etiam illi, qui eum sequuntur superbe et elate se gerendo | et sub potenti manu Dei humiliari contemnendo, eodem loci corruant necesse est. Sordet enim uita eorum nauseam-que facit Domino, qui in superbiam erriguntur. Iohele propheta teste qui ait: [ERROR: no link :] iohel. 2 Ascendet foetor eius | et ascendet putredo eius, quia superbe egit. Superborum igitur foetor ascendit, quia dereliquerunt odorem humilitatis fragrantiam-que uirtutis | et elato incedentes supercilio Aduersarii sequuntur uestigia, ut cum eo damnentur in die illa, [ERROR: no link :] esa. 27. quando uisitabit Dominus (ut Esaias inquit) in gladio suo

-- --

duro et grandi et forti super Leuiathan serpentem ueterem, et super Leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cętum qui in mari est. Qui enim nunc uel circa aera istum nubilosum uel circa terram hanc mortalium sedem uersantur, tunc omnes in barathro Tartari terribili atque horrendo concludentur. At tu si nolis cum his habere sortem, consortium quoque fuge superborum. Rarum est enim ut quis illorum mores non imitetur, quorum consuetudine utitur. Vnde psalmista: [ERROR: no link :]ps. 100. Superbo oculo inquit | et insatiabili corde, cum hoc non edebam. et Scripturarum pręcipuus illustrator Hieronymus noster: Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum | quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem. Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis libenter copulatur, licet moribus dissimilis sit, fauere tamen uitiis eorum uidetur. et sicut a societate malorum non abhorret, ita minime mirum erit, si poenę quoque eorum particeps efficietur.

De svperborvm poena. Caput VIII

Qualis autem superborum poena futura sit, pręsentia demonstrant. Nam si in uita quoque grauissime plectuntur, haud dubium quin multo acerbiora passuri sint | post mortem in inferno, nisi decedentium comes fuerit humilitas. Id quanquam ex his quę diximus

-- --

perspicue apparet, addamus tamen et alia quędam de Scripturis, ut quo plures aduersus uitium istud sententias didicerimus, in euitando efficiamur diligentiores. Per Esaiam superbis minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] Esa. 13 Quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. et per Ezechielem: [ERROR: no link :] Ezechielis 7 Adducam inquit pessimos de gentium, et possidebunt domos eorum. Et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. [ERROR: no link :] (!) Vtinam non de nobis ista exponi queant, quorum infideles Turci uicos, oppida, prouincias occuparunt | aras focos-que prophanantes | nullo die cessant in reliqua christianorum regna debacchari, captiuos abducere, pecora depredari, uastare agros, cedibus grassari | et in nomen christianum magis quam dici queat impie furere. Hoc perpetuo flagello nostra percutitur superbia, et tamen adhuc humiliari negligimus. Infidelium arma sine intermissione sęuiunt | et sęuiendo prosperantur, quia christiani principes inter se dissident, inter se digladiantur, et cum iunctis uiribus communi periculo simul occurrere deberent, id agunt, ut facilius quicquid reliquum est christiani imperii dissipetur | et in

-- --

impię infidę-que gentis ueniat potestatem. Cęterum siquis hanc quam imminere cernimus calamitatem effugerit | et tamen scelere atque superbia sese efferre non desierit, nequaquam illam multo horribiliorem erumnam effugiet, quam futuram Malachias denunciat dicens: [ERROR: no link :] 4 Ecce dies ueniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non relinquet eis radicem et germen id est ullam conuersationis pristinę spem. dicetur enim eis: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Vt uidelicet superbi homines cum ipsis superbię spiritibus crucientur simul, omni prorsus quiescendi expectatione sublata. Plurimi tamen et ante in hoc seculo magnis afficiuntur incommodis

-- --

atque angustiis, quo uel ipsorum superbia castigata submittat ceruices | uel aliorum territa in humilitatem conuertatur. [ERROR: no link :] Hierosolyma Quem superbum tunc non terruit Hierosolyma, uel cum olim a Caldeis euersa est | uel cum postea a Romanis? de qua Esaias prophetauit dicens: [ERROR: no link :] 26 notandum Dominus Deus fortis incuruabit habitantes in excelso, ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Postremo a Saluatore coarguta quod occideret prophetas | et ad se corripiendam missos lapidaret, audit: [ERROR: no link :] Luc. 19 Ecce inimici tui circumdabunt te uallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem. [ERROR: no link :] Babylon [ERROR: no link :](!) Quem arrogantem non pauefecit Babylon a Medis Persis-que destructa? quod quidem immanitate eius atque superbia offensus Dominus futurum prędixit, cum ait: [ERROR: no link :] Hier. 25 Visitabo super regem Babylonis | et super gentem illam iniquitatem eorum, et super terram Caldeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Hanc et Esaias lugere uidetur dicens: [ERROR: no link :] Esa. 47 Descende sede in puluere filia Babylon, sede in terra | non est solium filię Caldeorum. Idem alibi: [ERROR: no link :] Esa. 13 Et erit Babylon inquit illa ciuitas gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Caldeorum subuersa, sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram | non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationes et generationes. [ERROR: no link :] Babylon Caldeorum hęc metropolis erat, inter septem mundi spectacula a scriptoribus numerata, tanta ędificiorum magnificentia , ut pene incredibilia sint, quę de illa narrantur. Muris coctilibus cincta, Semiramidis reginę opus, cuius ambitus (ut Herodotus prodidit ) sexaginta quattuor milium passuum erat, ut Strabo, trecentorum et octoginta stadiorum. quod pene idem est. [ERROR: no link :] Niniue Multo Babylone maiorem fuisse Ninum aiunt, quam nos Niniuen dicimus. cuius ambitum trium dierum itinere constitisse Ionę prophetę liber testatur. quam cum ille subuertendam prędixisset, Niniuitę poenitentię humilitate ueniam impetrarunt. Postea uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod

-- --

ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: [ERROR: no link :] 10 Humiliabitur superbia Assur. et Sophonias: [ERROR: no link :] 2 Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem | et in inuium | et quasi desertum. paulo post: [ERROR: no link :] 2 Hęc est inquit ciuitas gloriosa | habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum et extra me non est alia amplius | quomodo facta est in desertum, cubile bestię? Igitur ut taceam Moabitas et Ammonitas | et quosdam alios potentia atque opibus quondam claros, ob hoc ipsum superbię crimen pene deletos, omnes terrarum dominos hortor, cum talia legerint de his, qui ipsis fortiores, opulentiores, uirorum armorum-que et rerum omnium copia maiores extitere, tam subito cecidisse, ne sibi insolenter superbe-que confidant, sed summi Dei scita leges-que contemnere metuant. semper-que meminerint | solo illius

-- --

nutu cęlum terram-que posse deficere, qui solus ut essent potuit facere. Non eos extollat successus rerum, non errigant contra inimicos uictorię, non inflet imperii ampliatio. Audiant psalmistam Domino dicentem: [ERROR: no link :] ps. 43 Non enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua et brachium tuum | et illuminatio faciei tuę. [ERROR: no link :] ps. 75 Nunquid igitur qui dare potuit, non poterit auferre cum uoluerit? Nunquid quisquam ualebit resistere illi terribili, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrę? [ERROR: no link :] Esa. 1 Erit inquit Esaias | fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi scintilla | et succendetur utrunque simul. [ERROR: no link :] Ozias parali. 2 26 Potentissimus olim fuit Ozias Iudeę rex | Geth oppidum destruxit, Iabniam et Azothum ędificauit, domuit Palestinos, Ammonitas pendere uectigal coegit. erat exercitus eius duorum milium et

-- --

sexcentorum principum | et sub his trecenta et septem milia uirorum bello fortium. Cum tamen insolenter elatus | et templum ingressus adolere incensum uellet, quod officium sacerdotum erat, continuo lepra perfunditur | redditur-que ineptus curę et gubernaculo regni. In eius locum suffecto filio, uitam morte acerbiorem duxit. Sic igitur oculos superborum humiliat Dominus; sic superbi ascendunt usque ad cęlos et descendunt usque ad abyssos ; sic humiliat Dominus peccatores usque ad terram. [ERROR: no link :] Esa. 10 Excelsi ergo statura (ut Esaias ait) succidentur, et sublimes humiliabuntur. Iterum ait: [ERROR: no link :] 23 Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorię | et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę. et rursum: [ERROR: no link :] 28 Vę inquit coronę superbię | ebriis Ephraim et flori decidenti glorię exultationis eius. Quid est enim aliud humanę potentię ostentatio | nisi florum gloria, mane florens, uesperi arescens ac defluens | et omnem penitus amittens decorem? Nullum terrę regnum perpetuum | neque diuitię stabiles | neque honor firmus. Cuncta caduca, fragilia, uaria atque mutabilia. in quibus hominum superbia dum caput attollere nititur, dum se stare putat, corruit. [ERROR: no link :] Hiere. 13 Hoc est illud Hieremię lumbare, quo cum se pręcingere uellet nequiuit. computruerat enim, et nulli iam usui aptum erat. atque hinc captata occasione Dominus: Sic inquit putrescere faciam superbiam Iuda | et superbiam Hierusalem multam. Nemo igitur superbiat, quia omnipotens est qui aduersatur superbos. Vnusquisque humilietur, quia Deus est qui humilibus dat gratiam. dicente Baruch propheta: [ERROR: no link :] Baruch 5 Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et conualles replere in ęqualitatem terrę. dicente etiam Deo ipso in Ezechiele propheta: [ERROR: no link :] Ezechielis 17 Ego Dominus humiliaui lignum sublime | et exaltaui lignum humile, et siccaui lignum uiride, et frondere feci lignum aridum. hoc idem aliis uerbis expressum est in Euangelio, ubi dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 3 Omnis mons et collis humiliabitur, et omnis uallis implebitur. et iterum: Dispersit

-- --

superbos Dominus mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles. esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. Cęterum ibi quoque terribiliter minatur superbis Dominus, ubi ait: [ERROR: no link :] Mat. 11 Et tu Capharnaum nunquid usque in cęlum exaltaberis? usque in infernum descendes; ut uidelicet poena delicto respondeat | et, quanto quis altius errigitur, tanto inferius labatur et corruat. Hinc est ille angeli in Apocalypsi clamor: [ERROR: no link :] 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur .

De obedientia deo praestanda. Caput IX

-- --

Primum omnium Deo obediendum est, deinde aliis propter Deum. Nemini autem in eo gerendus est mos, in quo offenditur Deus. Omnia extrema prius perpetienda sunt | quam contra Dei iussa, mandata, leges aliquid agendum. Nec unquam dubitandum, quin illud bonum

-- --

ęquum-que sit, quod iussum a Deo atque constitutum fuerit. Cuius unius sapientia nunquam errat | et bonitas a sui perfectione deflectitur. Cuicunque igitur ita ut oportet de Deo persuasum fuerit, non inquiret quare sic aut sic aliquid ille iubeat siue mandet, sed tantum quod imperatum est, id persequi atque perficere curabit. [ERROR: no link :] Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo credentium constitui meruit pater. stellas numerare iubetur, in earum comparatione filios habiturus. [ERROR: no link :] Samuel reg. primo 15 Amalechitarum regem Samuel propheta in frusta discidit, cui uicto Saul rex pepercerat. maioris-que pietatis exemplum prębuit Samuel, quia homini non pepercit ut Deo obediret. a Saule autem tollitur regnum | et alteri datur, quia illum quem iussus erat interficere, uiuere permisit. Non itaque pius sed impius est habendus, qui domini transgreditur legem, ut seruo indulgeat et blandiatur, magis-que hominem offendere metuit, mortalem, fragilem, caducum, quam Deum immortalem, ęternum, omnipotentem, omnium quę ubique sunt opificem, omnium dominum ac moderatorem. [ERROR: no link :] Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit, nullus pudor, quin agamus, quicquid uel a Domino | uel a pontifice uel a collegii nostri pręposito iniunctum

-- --

fuerit. Non timuerunt sancti prophetę magnos reges coram arguere | neque populo plebi-que aduersa denunciare, cum a Domino mitterentur. [ERROR: no link :] Esa. 20 Esaias Non erubuit Esaias deposito quo indutus erat cilicio nudus per urbem incedere | et regum necessitudine nobilis pudendum de semetipso detectis natibus spectaculum publice prębere. quia ille qui super omnes est iusserat, ut per hoc Aegyptum et Aethiopiam ab Assyriis despoliandam significaret. Magno igitur animo omnibus in rebus diuinę obtemperandum est iussioni. [ERROR: no link :] apostoli Act. 5 Contempserunt apostoli impiorum contumelias, uerbera, minas omnes, et cum compellerentur ne Christum prędicarent responderunt | Deo magis quam hominibus obedire oportere. Et nisi Domino nostro obedierimus, ne diligere quidem illum conuincemur. [ERROR: no link :] Io. 14 Si diligitis me inquit mandata mea seruate. et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. Idem rursum ait: Qui non diligit me, sermones meos non seruat. Mentitur igitur qui se Deum diligere dicit, et quod ille imperauit, hoc exequi negligit. Quod uerbis profiteris, operibus comproba, et quod promittendo iactitas, uerum esse obediendo ostende. Ad testandam erga Deum charitatem nihil magis necessarium est | quam ipsa obedientię uirtus. ut uidelicet facere studeamus quod ille imperat, et eo quod prohibet abstineamus. Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem

-- --

a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: [ERROR: no link :] ps. 118 Fundasti terram et permanet | ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. et in alio psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 48 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quę faciunt uerbum eius, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestię et uniuersa pecora, serpentes et

-- --

uolucres pennatę. Cuncta igitur quę subsistunt, uerbum Dei faciunt, bruta utique ratione carentia, sensibilia atque insensibilia, et nos quos ille intellectu donauit, ueritatis cognitione illuminauit, ęternis bonis dignos reddidit, non faciemus? Creatori , Redemptori, Saluatori nostro non parebimus? Non ille nostra indiget obedientia, sed nos illius indigemus imperio. qui ideo imperat aliquid, ut bona conferat obedientibus. Quę autem his qui obediunt conferenda sunt, obedire nolentes mereri non poterunt. Qualia uero et quanta sint obedientium bona docebo, si prius quibus post Deum obediendum sit uiderimus.

Qvorvm imperio parendvm sit. Caput X

Omnibus illis qui nobis iure pręsunt, obedire nos oportet, dummodo id iubeant, quod diuinę non aduersatur iussioni | neque eorum qui pręsidibus pręsunt imperio; ut semper maioribus honor deferatur in obediendo. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Ro. 13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a Deo | quę autem sunt a Deo | ordinata sunt. itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi

-- --

inquit damnationem acquirunt. Quoties ergo imperatum est, quod potestati quę a Deo est conuenit, parere debemus ut Deo. At uero cum male, impie, iniuste aliquid iussum fuerit, malignitati eius qui iussit resistendum est | neque quod fieri uoluit faciendum. Talis quippe iussio nequaquam sequitur ordinem a Deo datę potestatis, sed eius qui abutitur potestate, prauitatem atque nequitiam. Iccirco idem apostolus ad Titum scribens non satis habuit dicere: [ERROR: no link :] Ad Titum 3 Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, sed subiunxit: ad omne opus bonum paratos esse. Cum itaque potestas aliquid iusserit, subditi mens mature perpendat, utrum bonum an malum sit quod iubetur. si bonum fuerit pareat, si malum, parere caueat, ne Deum offendat. Quod si nec bonum nec malum uidebitur, perinde ac si bonum esset obtemperet. Satis est enim si malum non est quod iubetur. Bonum autem etiam si iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. Vis inquit non timere potestatem? bene fac. Fieri quidem potest, ut potestas male officio suo fungens aduersus innocentem sęuiat, sed Dominum audimus dicentem: [ERROR: no link :] Mat. 10 Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere | sed eum potius timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Quid nocuit sanctis tyrannorum impietas deos eorum contemnentibus? Quibus illi uitam hanc breuem | et caducam abstulerunt, iis Deus dedit stabilem et ęternam. Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus, ita iniqua turpia-que imperantis minas intrepide contemnere. Sed rursum Apostoli pręceptum est: [ERROR: no link :] Ad Ephes. 6 Serui obedite dominis carnalibus cum timore et tremore et synceritate cordis uestri, sicut Christo; non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes. id est, laudem | fauorem-ue

-- --

hominum aucupantes, sed ut serui Christi, facientes uoluntatem Dei ex animo, seruientes sicut Domino et

-- --

non hominibus. Dominis igitur fideliter ut Deo seruiendum est | prompte-que obtemperandum, quandiu iussa eorum cui Dei concordent uoluntate | nec ab ęquo honesto-que uideantur discrepare. Et si carnalibus dominis tanta animi solicitudine obediendum sit, quanto magis domino spiritali, qui animarum nostrarum curam gerit | et illa duntaxat iubet quę magis ad consequendam pertinent salutem? Recte itaque hortatur nos Apostolus et ait: [ERROR: no link :] Ad Hebre. 13 Obedite prępositis uestris et subiacete eis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri. Pontifici maximo ante alios parendum est. Christi enim uicem gerit in terra. Deinde ab illo ut nostro conuentui pręsint constitutis. omnibus denique qui ex eius autoritate ius habent quod uolunt nobis imperandi, ut deo erit obediendum | semper tamen habita superiorum ratione, ne forte dum minoribus obedimus, eos quibus et ipsi obedire debent offendamus. Deinde parentibus nostris obedire nos et natura suadet | et diuina lex iubet. Vnde Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Ephes. 6 Filii inquit obedite parentibus uestris in Domino, hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem tuam , quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi | et longęuus sis super terram. Non utique super hanc terram, in qua et obedientes possunt cito mori | et inobedientes diu uiuere. sed super illam de qua Propheta dixit: [ERROR: no link :] ps. 26 Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. [ERROR: no link :] filii Ionadab Quod etiam filiis Ionadab a Domino promissum esse credimus. Vt enim pręceptum patris perficerent uini potu abstinebant | et meruerunt audire Domino dicente: [ERROR: no link :] Hier. 35 Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus. Tunc autem conspectum Domini merebimur, cum totius obedientię nostrę unus finis fuerit, ut uidelicet hominibus obediendo Deo placeamus. Qui enim ideo alicuius iussis obtemperant, ut ab eo mercedem capiant, mercenarii sunt. et qui parent metuendo, nequid mali patiantur, serui sunt. Is uero qui neque spe pręmii | neque timore supplicii, sed solo Dei amore se subiicit ad obediendum aliis, non

-- --

mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: [ERROR: no link :] ps. 39 Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui. Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum uidelicet quod ipse pręcepit facimus, non quod caro ad malum prona suggerit. De isto obedientię genere est dictum: [ERROR: no link :] reg. primo 15 Melior est obedientia quam uictimę | et auscultare magis quam offerre adipem arietum. et alibi: [ERROR: no link :] Eccli. 35 Sacrificium salutare est | attendere mandatis | et discedere ab omni iniquitate. Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus uirtutem. Vnde gentium apostolus Paulus: [ERROR: no link :] Ad Cor. prima 7 Circumcisio inquit nihil est, et pręputium nihil est | sed obseruatio mandatorum . Et apostolus Iacobus: [ERROR: no link :] epistula 2 Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

De obedientivm pręmio. Caput XI

Videamus nunc quęnam bona pollicetur obedientibus Dominus. Obediens inter aduersa securus est. dicente Dei sapientia: [ERROR: no link :] Prouerb. 1 Qui me audierit, absque terrore quiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato. In Ecclesiaste quoque dicitur: [ERROR: no link :] Ecclesiastes 8 Qui custodit pręceptum,

-- --

non experietur quicquam mali. Iustis enim et

-- --

aduersa bene cędunt, dum ea ferendo superant. Huic simile est quod in Esaia loquitur Dominus et ait: [ERROR: no link :] Esa. 1 Si me audieritis, bona terrę comedetis. At uero Apostoli et sancti martyres quos obedientes fuisse negare non possumus, angustias, persecutiones et supplicia passi sunt | quomodo ergo bona terrę comederunt, cum tribulationes in uita tolerarint? Bona igitur terrę illa esse reor, quęcunque nobis materiam prębent exercendę uirtutis. Multa autem uulgo bona putantur, quę potius mala sunt, quia peccandi occasionem licentiam-que suppeditant. ut sunt diuitię quę luxuriam alunt, et dignitates mundi atque honores, quę superbię fomenta sunt. Post hęc in eodem propheta Dominus ait ad domum Iacob: [ERROR: no link :] Esa. 48 Vtinam attendisses mandata mea | facta fuisset sicut flumen pax tua | et iustitia tua sicut gurgites maris. Sed quę pax erat discipulis Christi, quibus ipse dixit: [ERROR: no link :] Luc. 10 Ite ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. Item: [ERROR: no link :] Luc. 21 Iniicient uobis manus suas | et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Postremo ait: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac lachrymarum ualle diu commorari. Illa ergo dierum longitudo quę finem non habet, ipsis qui obediunt proponitur. dicente ad Salomonem Domino: [ERROR: no link :] reg. 3. 3 Si ambulaueris in uiis meis | et custodieris pręcepta mea et mandata mea, sicut ambulauit pater tuus, longos faciam dies tuos. Victoria quoque aduersus inimicos obedienti spondetur in Leuitico, ubi cuncta eis ex sententia successura

-- --

recensentur, qui Dei mandata obseruarint, atque inter multa: [ERROR: no link :] Leu. 26 Persequemini inquit inimicos uestros | et corruent coram uobis. [ERROR: no link :] deut. 7 eadem repetuntur in Deuteronomio. [ERROR: no link :] para. 2 25 Amasias Et in Paralipomenon libro legimus | Amasiam regem Iuda cum Syris congressurum centum talentis centum milia militum conduxisse. deinde ut uiri Dei iussis obediret, dimisisse conductitios | et cum paruo suorum numero ingentes hostium copias fudisse uictoria potitum. Itaque qui cum paucis uicit, uictus cum multis fuisset, si non obedisset. Dei quippe est (ut ibidem dicitur) et adiuuare et in fugam conuertere. Qui in psalmo ait: [ERROR: no link :] ps. 80 Si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem | et super tribulantes eos misissem manum meam. pręterea in Prouerbiis est dictum: [ERROR: no link :] prouerb. 21 Vir obediens loquetur uictoriam. Porro pręstantissima uictoria illa est, qua spiritales prosternuntur nequitię, caro inimica spiritui | et utrique diabolus | a quibus uinci perniciosissimum quidem est. Cęterum hos etiam facile subiugabimus, si obedientię sanctę armis muniti fuerimus. [ERROR: no link :] (!) Discant nunc reges terrę, cui et ipsi parere debeant. Regni stabilimentum est obseruatio mandatorum Dei. Sic enim ait Dominus ad Hieroboam: [ERROR: no link :] reg. 3 11 Si audieris omnia quę pręcepero tibi | et ambulaueris in uiis meis | et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et pręcepta mea, sicut fecit Dauid seruus meus, ero tecum et ędificabo tibi domum fidelem, quomodo ędificaui Dauid domum, et tradam tibi Israhel. Ad Iehu quoque regem Israhel locutus est: [ERROR: no link :] reg. quinto 10 Quia studiose egisti quod rectum erat | et placebat in oculis meis, et omnia quę erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel. Magis tamen necessarium est hominis regnum | nosse seipsum regere | et animi motibus cum ratione imperare. Nec mirum quod obedientię merito regna conseruentur, quando quidem nihil est, quod obedientium precibus denegetur. In

-- --

psalmo legimus: [ERROR: no link :] ps. 118 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel

-- --

inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos. Quare autem hęc | continuo subiunxit: Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis. eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis: [ERROR: no link :] prima 3 Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus. Obedientia postremo facit, ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur, postea tandem cum Christo quoque beati futuri. [ERROR: no link :] Io. 15 Vos inquit amici mei estis, si feceritis quę pręcipio uobis. Alibi autem ait: [ERROR: no link :] Io. 8 Si manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis. Vis audire maius his? [ERROR: no link :] Mat. 15 Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater et soror et mater est. Ad beatitudinis autem promissionem pertinet, quod in Hieremia clamans ait: [ERROR: no link :] Hiere. 7 Audite uocem meam, et ero uobis Deus, et uos eritis mihi populus. et ambulate in uia quam mandaui uobis | ut bene sit uobis. Hoc apertius discimus in Euangelio dicente Saluatore: [ERROR: no link :] Io. 8 Siquis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in ęternum. et iterum: [ERROR: no link :] Io. 10 Oues meę inquit | uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me | et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Cauillabitur aliquis et dicet: Deo et Christo obedientibus talia promittuntur, non his qui episcopis uel pręfectis parent. Audiant ergo ipsum Dominum ad illos quibus Ecclesiam commendabat dicentem: [ERROR: no link :] Luc. 10 Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit. qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Deo igitur Patri te o monache obedisse existima, cum seniori tuo obedieris, et bonorum quę hactenus dicta sunt, te compotem fore spera: securitatis, pacis | iustitię, longęuitatis, uictorię, regni, exauditionis, cum Christo amoris, in Deo beatitudinis.

-- --

De inobedientię poena. Caput XII

Et cum tot bona obedientium sint, haud dubium, quin totidem mala eorum, qui obedire contemnunt, habeantur. Ex his aliqua nunc breuiter perstringenda sunt, quo diligentius ad obedientię opus accingamur, cum cognouerimus quam acerbe contumacium atque proteruorum inobedientia plectatur. [ERROR: no link :] gen. 3 De illis qui mandata Dei contempserunt, primi Adam et Eua de paradiso eiecti | laboribus, miseriis, morti subduntur | non solum ipsi sed etiam omnis eorum posteritas penitus perisset, nisi pro illorum inobedientia Christi Saluatoris obedientia satisfecisset. [ERROR: no link :] Iudicum 2 Israhelitico populo exitio fuere gentes, quas Domino deleri iubente | ipsi per inobedientiam reseruarant | neque ut iussi fuerunt interfecerant. [ERROR: no link :] reg. primo 15 Regnum Iudeę a Saule ad aliam transfertur domum, quia contra mandatum Domini Agago Amalechitarum regi capto pepercit. [ERROR: no link :] reg. primo 31 mox enim ipso a Palestinis uicto atque interempto Dauid Domini iussu rex creatus est. [ERROR: no link :] reg. 3 13 Propheta missus in Bethel ut aduersa denunciaret domui Hieroboam, et antequam Hierosolymam redisset, nequid gustaret iussus | comedit et bibit. cum-que iter suum arripuisset, a leone oppressus in uia suffocatur. dicente Domino: [ERROR: no link :] reg. 3 16 Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchrum patrum tuorum. Anathemate interdictum fuerat, nequis Hiericuntem solo ęquatam rursum errigeret. [ERROR: no link :] reg. quinto 17 Ahiel de Bethel quoniam id pręsumpsit, una cum liberis repentina morte sublatus est. In Assyrios qui Samarię resederant, leonum feritas

-- --

grassabatur, quia Deum Israhel contempserant. Iccirco in Esaia dicitur: [ERROR: no link :] Esa. 45 Vę qui contradicit factori suo! Et in

-- --

Euangelio ipse Factor noster ac Dominus: [ERROR: no link :] Io. 12 Qui spernit me inquit | et non recipit uerba mea, habet qui iudicet eum, hoc est condemnet. iuxta illud : Linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus! Et in multis aliis Scripturę locis iudicare positum est pro damnare. [ERROR: no link :] Hiere. 37 Sedechias etiam quem Nabuchodonosor uictis Hierosolymis regem constituerat, Domino non obediuit, neque serui eius neque populus terrę, et a rege quoque defecit. ob hoc Caldei capta urbe | ipso-que cum suis comprehenso | et ad regem perducto | liberos eius trucidarunt | et ipsi oculos erruerunt | atque catenis uinctum Babylonem una cum reliquis omnibus adduxerunt. tantę illi calamitati fuit Domini monitis non obedisse. Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant, siue ut pręsint nobis atque imperent. Hi sunt primo angelici de cęlo spiritus, deinde pontifices, prophetę, principes, genitores, mariti | et omnes qui uel publico uel priuato iure pręferuntur atque pręstant. [ERROR: no link :] gen. 19 Angelis non obediuit uxor Loth, cum de Sodomis fugerent. admonita enim ne post se respiceret, respexit et conuersa est in statuam salis; non quod ipsa sapiens esset (sal enim sapientiam designat) sed quod aliis ad cauendum inobedientię uitium sapientiam ministraret, suo casu omnes deterrendo. [ERROR: no link :] numeri 16 Pontifici autem et principi dicto audientes non fuere illi, quos ulcisci uolens Dominus ait: Separetur omnis multitudo a tabernaculis Chorę Dathan et Abiron; quoniam uocati a Moyse et Aaron responderunt: Non uenimus. tunc illi uiui terrę hiatu absorpti sunt. [ERROR: no link :] deut. 17 In Lege quoque qui noluerit exequi sacerdotis imperium | morte affici iubetur. [ERROR: no link :] Mat. 18 Et in Euangelio non acquiescens iussis Ecclesię pro ethnico habendus est et publicano. Apostolis item pręcipit Dominus dicens: [ERROR: no link :] Matth. 10 Quicunque non receperit uos | neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate, excutite puluerem de

-- --

pedibus uestris. Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati. Hi quippe qui prędicationes audierunt, miracula uiderunt, religionem receperunt, si carni magis quam spiritui obsequentes fuerint, grauius punientur | quam illi quibus non est prędicatum. Prophetis etiam uel doctoribus probatis ac sanctis, qui nos recte atque fideliter instruunt, nolle obedire damnabile est. [ERROR: no link :] reg. 3 20 Quendam dum iter ageret | et prophetę iubenti uulnus infligere recusaret, protinus leonis morsibus peremptum legimus. quod futurum ipse propheta docuerat dicens: Quia noluisti audire uocem Domini, ecce recedes, et percutiet te leo. [ERROR: no link :] parali. 2 24 Ad Ioam regem et populum Iuda, quia post gentilium ritum conuersi fuerant, mittebat Dominus prophetas ut reuerterentur. tantum autem abfuit ut obedirent, ut etiam ad se missis necem inferrent. Etenim Zachariam Ioiadę sacerdotis filium, prophetantem lapidibus in atrio templi obruerunt, rege ipso iubente. Sed non multo post maxima pars illorum in pręlio a Syris prostrata | et rex a seruis suis domi interemptus poenas dedere. [ERROR: no link :] parali. 2 25 Amasias rex Iuda cum obediuit prophetę de hostibus triumphauit, cum obedire noluit uictus est. Deinde suorum etiam insidiis exceptus atque peremptus. Et nos profecto si nostris prophetis, id est diuini uerbi pręceptoribus non paruerimus, Deo ulciscente perire necesse erit. et isti qui nunc nostrę salutis consultores sunt, in die Iudicii erunt accusatores. Cecinimus uobis dicent | et non saltastis; lamentauimus et non planxistis | neque uirtutis exhortationes admittendo | neque

-- --

post peccatum poenitentiam suscipiendo. Dominis pręterea siue pręfectis non iniqua iubentibus obtemperare nolle perniciosum est. [ERROR: no link :] reg. primo 14 Saulis regis filius Ionatas nescius regii edicti, quo cautum erat, nequis prius aliquid gustaret | quam cum inimicis confligeretur, de fauo mellis casu reperto comedit. et cum ob hoc regi de euentu belli consulenti Dominus non daret responsum, Ionatas morti addicitur, Sed quoniam

-- --

ignoratione excusabatur, populo intercedente liberatus est. Quod si etiam ignoranter peccanti irascitur Deus, quanto magis ei, qui sciens prudens-que delinquit | et pręsidum suorum contumaciter spernit imperia? [ERROR: no link :] exodi 1 Spernenda tamen sunt, si impia fuerint, sicut fuere pharaonis regis, cum obstetricibus imponeret, ut Hebrearum mulierum masculos foetus inter obstetricandum pręfocarent. quibus (ut ait Scriptura) quoniam regi non paruerunt, benefecit Dominus. Cum enim illicita iubentur | tunc Deo non hominibus erit obediendum. Parentibus quoque non inhonesta imperantibus obsequium obedientiam-que denegare | mortiferum habetur. [ERROR: no link :] deut. 21 iubente Lege | filium contumacem, proteruum, monita patris et matris non audientem lapidibus obrui. Ad hęc si longitudo uitę promittitur reuerenti patrem ac matrem, nonne mors manet illum, qui per inobedientiam parentes offendit? Vnde Salomon in Prouerbiis ait: [ERROR: no link :] 19 Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus erit et infelix. Vxor etiam si mariti iussionibus non indignis renuerit obtemperare peccabit. Cui a Domino est dictum: [ERROR: no link :] gen. 3 Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Hoc Paulus apostolus affirmat ad Corinthios dicens: [ERROR: no link :] prima 11 Omnis uiri caput Christus est, caput autem mulieris uir. et ad Ephesios: [ERROR: no link :] ad Eph. 5 Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. et ad Colossenses: [ERROR: no link :] ad Col. 3 Mulieres subditę estote uiris, sicut oportet in Domino. Idem astruit ipse apostolorum princeps Petrus: [ERROR: no link :] prima 3 Et mulieres inquit subditę sint uiris suis. [ERROR: no link :] Hester 1 Certe non aliam ob causam ab Assuero, Persarum rege, Vasthim repudiatam legimus, nisi quia per internuncios ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse

-- --

conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum? Quid est enim quod psalmista in feruore spiritus Dominum affatur | et ait: [ERROR: no link :] ps. 119 Maledicti qui declinant a mandatis tuis, nisi quia a mandato declinantes cum illis futuri sint, quibus dicetur: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Cum-que dicat Dominus: Obedientiam uolo et non sacrificium, quid quęso prodest hostias orationes-que offerre, et ei quem laudas, quem deprecaris, cui supplicas, obedire nolle? [ERROR: no link :] Luc. 12 Iure igitur ac merito seruus ille qui cognouit uoluntatem domini sui, et non se pręparauit | et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. multis non ad numerum refertur , qui infinitus est in inferno, sed ad plagarum grauitatem, qua sola inter se differunt poenę damnatorum. ut qui magis peccauit, acrius torqueatur. Non solum igitur poenis ęternis, uerum etiam amarissimis afficientur | illi qui cognouerunt, et non obedierunt. Porro ut omnia mala quę contumacibus proposita sunt effugiamus | et simul bona consequamur sempiterna, Christus Dominus ut in omnibus, ita et hac in parte nobis imitandus est. Ipse ad Patrem | [ERROR: no link :] Mat. 26 Non sicut ego uolo inquit sed sicut tu. et alibi: [ERROR: no link :] Io. 14 Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Christus itaque Dominus noster factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum. Si ergo cum Christo exaltari cupimus in gloria, cum Christo prius prosternamur in humilitate | Deo ante omnia obediendo, deinde hominibus illis, quorum iussa exequentes Domino seruimus. Illorum uoluntatem nostrę uoluntati semper pręferamus.

-- --

-- 134r --

De patientia Calumnię. Caput XIII

Profecto si humiles, si obedientes fuerimus, erimus etiam in omnibus patientes. Nihil erit quod illius turbare mentem poterit, qui se totum diuinę subdiderit uoluntati. Non igitur incongruum erit, si nunc de patientię uirtute uerba fecerimus. Patientia est animi quędam constantia, quam nec iniurię irritare | nec incommoda queunt frangere. Patientia semper iuncta fortitudini est, ita ut mutua inter se ope connexę et iniurias quidem submisse ferant | et aduersa alacriter tolerent. Hoc totum autem qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint. Primum igitur ut in omnibus patientiam conseruemus, meminerimus | nullum omnino ea in re malum esse, qua non offenditur animus noster. Quid est autem quo ille offendi queat, pręter peccatum? Solum ergo peccatum cauendum nobis erit, quia malum est. Cętera quęcunque contigerint, ęquo animo ferenda, quia nec bona | nec mala sunt, sed inter bonum malum-que media. Quibus si applicueris uirtutem, bona erunt. sin uitium, mala quidem. Veluti aquę potus cum uinum additur sapit, cum uenenum interimit. Ita sane aduersis rebus quoties animi patientiam accommodauerimus, non solum non nocebunt, sed etiam proderunt, ita ut materiam nobis suppeditent sperandę beatitatis. [ERROR: no link :]act. 14 Apostolica quippe sententia est | per multas tribulationes oportere nos introire in regnum Dei. In psalmo quoque patientibus dicitur: [ERROR: no link :]ps. 126 Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Breue est quod

-- --

patimur, ęternum quod speramus. Ideo Ecclesiasticus ait: [ERROR: no link :] eccl. 1. Vsque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. et Apostolus: [ERROR: no link :] ad ro. 8 Existimo inquit | quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis. Quamobrem idem exclamat et ait: [ERROR: no link :] ibidem. Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Patienter ille quidem talia pertulit pro Christi nomine, nunc cum Christo bonis fruitur sempiternis. Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: [ERROR: no link :]matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Si uerbis petulantibus lacesseris: Beati estis inquit cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me | gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. [ERROR: no link :]moyses numeri. 12. In perferendis igitur calumniis imitemur Moysi mansuetudinem. pro illis a quibus procaciter iactatus fuerat, solicitus orauit. precibus-que eius annuens Dominus Mariam quę de illo immodestius oblocuta fuerat, lepra exhulceratam sanitati restituit. [ERROR: no link :] reg. primo 10.11. Saul Imitemur Saulis ęquanimitatem, qui iam rex creatus cum ab inuidis probro afficeretur, dissimulauit se audire | et stipatores suos qui ulcisci uolebant iniuriam, prohibuit quidem | abstinuit-que uindicta. [ERROR: no link :]reg 2. 16 dauid. Imitemur et Dauidis humilitatem, qui Semeim non modo maledictis, uerum etiam lapidum ictu se prouocantem lędi uetuit | atque inoffensum dimisit. Cum enim filii Absalonis premeretur seditione: Forte inquit respiciet Dominus afflictionem meam, et reddet mihi bonum pro maledictione hac. [ERROR: no link :]tobię. 3 sarra. Imitemur et Saram Raguelis filiam, quę quoniam antequam ducta esset, septem maritos amiserat, ab ancillis

-- 134v --

interfectrix uirorum suorum inique compellabatur. earum tamen petulantiam tacita sustinuit, tantum Dominum precata, ut se ista contumelia liberaret | exaudita octauo uiro desponsatur, Tobię

-- --

iuniori, Domino-que fauente cum illo feliciter uixit. Tu quoque beatus eris | et preces tuę ad aures Domini sabaoth peruenient, si cum psalmista dicere poteris: [ERROR: no link :]ps. 37. Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur | ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. quoniam in te Domine speraui | Tu exaudies me Domine Deus meus. [ERROR: no link :]mat. 15. Channanea. Sic certe exaudita est Cananea mulier pro filia supplicans, quando canibus comparata humili responso intimam cordis patientiam indicauit.

De patientia persecutionis. Caput XIV

Pauli apostoli, in quo Christus loquebatur, sententia est: [ERROR: no link :]ad tim. secunda cap. 3. Omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Quid ergo de aliorum inuidia querimur, si ea ipsa testis est nostrę in Deum pietatis ac religionis? Dominus noster Iesu Christus malorum inuidiam passus est. Cum ab hominibus expelleret immundos spiritus, dixerunt: [ERROR: no link :]mat. 12 In Belzebub eiicit demonia. Idem sola uerbi uirtute morbos curat, mortuos suscitat, et aiunt: [ERROR: no link :]ioan. 9. Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit. Si ergo pro benefactis male audit

-- --

iustus et innocens Dominus, quare cum detractiones accipit, irascitur peccator seruus? Ille apostolis suis dicebat: [ERROR: no link :]ioan. 15. Si mundus uos odit, scitote quia me priorem uobis odio habuit. si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Quoties ergo patimur, quę in carne passus est Dei filius, quę passi sunt electi serui eius, ęquo animo toleremus. Non est seruus maior domino . aut fateamur nos, qui multorum criminum conscii sumus, indignos esse iniuria | et illum dignum, qui peccatum non fecit. uel illos qui Spiritu Sancto repleti erant, et tamen infestationibus impiorum hominum carere non poterant. Quod certe fateri nemo, nisi stultissimus fuerit potest. Dominus igitur omnium innocentissimus, omnium optimus, falsis criminationibus circumuenitur et tacet, accusatur et nihil respondet | ab hominibus diiudicatur hominum angelorum-que conditor atque dominator, et sustinet. Nos uero in peccatis geniti, in uanitatibus enutriti, nos inquam omnibus iniuriis digni, etiam ad leues offensas excandescimus, ringimur, furore replemur. Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę: [ERROR: no link :] vii. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet | et faciat iudicium meum | et educet me in lucem, et uidebo iustitiam eius. Iram ergo Domini perquam humiliter toleremus, quia peccauimus. tunc autem ab eo speremus lucem, cum per peccatorum poenitentiam iratum placauerimus. Neque enim aliter egit latro in cruce, cum

-- 135r --

fateretur iuste se pati et digna factis recipere | et conuersus ad Saluatorem clamaret: Memento mei Domine cum ueneris in regnum tuum! Ob quam tolerantię subiectionem meruit

-- --

et ipse inuitari ad lucem | Domino respondente: Hodie mecum eris in paradiso. Tunc omnis poena illa delinquentis uersa est in gloriam poenitentis, cum se poena dignum diceret | se-que illi cui peccauerat commendaret. [ERROR: no link :]Dauid. Porro quando inimici inuidia uitę tuę insidiatur, propone tibi illam erga Saulem regem Dauidis patientiam. Sępius ab ipso ad necem petitus fugiendo declinabat periculum. Bis quidem potuit capitalem inimicum sua interimere manu, sed noluit. Qua constantia dignissimus uisus est, qui ei in regno succederet. Vnde confidenter postea locutus est: [ERROR: no link :]ps.17. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. et iterum: [ERROR: no link :]ps. 19. Cum iis qui oderunt pacem | eram pacificus. Hoc plane patientię genus commendatum est nobis in Euangelio, Domino dicente: [ERROR: no link :] matth. 5. Diligite inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est. Qui ergo parum patiens fuerit, qui odientem non dilexerit, qui denique pro iniuria beneficium beniuolentiam-que non reddiderit, Patris cęlestis filius esse non poterit. Ille solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, ut doceat te omnes diligere, neminem lędere, nullam appetere uindictam cum offensus fueris, sed potius offensa te dignum iudicare. Hęc humilitatis, hęc patientię uirtus est. Virtus autem (ut Apostolo placet) in infirmitate perficitur. Vbi exerceres patientię uirtutem, si nemo esset qui aduersaretur, qui inuideret, qui hostiliter infestaret? Ob hoc igitur etiam malos esse permittit Deus, ut per eos boni exerceantur | et ad perfectionem uitę perueniant | odia hominum non uindicando sed sustinendo.

-- --

De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV

Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris? ęquo animo feras et ingratos. magis-que tibi proderit patientia tua | quam nocebit illorum perfidia. Ad hęc si etiam uerberibus afficeris, si opibus exueris, si torqueris et ad mortem posceris, talia sancti martyres perpessi sunt, talia pro nobis Dominus et Saluator noster non inuitus tolerauit. Denique nullus unquam sanctorum uindictam appetiit, sed omnes pro malo bonum reddere semper conati sunt. [ERROR: no link :] pha reg. 3 13 Vir Dei in Bethel manum Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. [ERROR: no link :] Stephanus act. 6, 7 ICXC Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. [ERROR: no link :] Luc. 23 Io. 18 Iubemur pręterea maxillam nostram alapa percutientibus et alteram offerre, ut semper parati simus pro ueritate, pro iustitia, pro nomine Domini Iesu plura pati quam patimur. Alapa ille a seruo percussus non repercussit, sed humili responso ruborem iniecit

-- --

percussori | arguens atque

-- --

conuincens quod percusserit innocentem. Apostolus Corinthiorum tolerantiam laudat dicens: [ERROR: no link :] secunda 11 Libenter suffertis inspientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim siquis uos in seruitutem redigit, siquis deuorat, siquis accipit, siquis extollitur, siquis in faciem uos cędit. [ERROR: no link :] Paulus ut-que illi magis in proposito confirmentur suarum passionum catalogum contexit dicens | exercitatum se fatigatum-que fuisse in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudeis inquit quinquies quadragenas una minus accepi | ter uirgis cęsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundum maris fui, in itineribus sępe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Quod si uas electionis tanta ac talia pertulerit, quid indignatur uas irę, siquid eiusmodi sibi accidat? Quando tibi prędia et opes auferuntur, Dominici pręcepti recordare: [ERROR: no link :] Matt. 5 Qui uult inquit tecum in iudicio contendere | et tunicam tuam tollere, dimitte ei et palium, hoc est, paratus esto plura potius perdere ad conseruandam animi patientiam | quam ad infringendam altercationibus deseruire. Eundem sensum habet, quod in Luca dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 6 Qui aufert quę tua sunt ne repetas; ne forte repetendo et raptorem irrites | et tuam in Domino conturbes quietem. [ERROR: no link :] ps. 9 Patientia enim pauperum (ut in psalmo habetur) non peribit in fine . Si tamen sine lite reparari res poterit, non prohiberis exigere, immo debes, non tam tua quam eius qui rapuit causa. ne uidelicet ille alienum iniuste possidendo pereat. [ERROR: no link :] Tob. 9 Nam et Tobias in Deum pientissimus pecuniam sub chyrographo creditam a Gabello exigit. neque opus reprehendi potest, quod Raphaele angelo adiuuante perfectum fuisse constat. Tunc igitur non erit rem ablatam repetendi locus | cum per iram delinquendi imminet periculum. [ERROR: no link :] reg. quinto 20 Cum hoc contigerit,

-- --

tam lente ferendum erit damnum quam suum tulit Ezechias Hierosolymarum multę sanctitatis rex. [ERROR: no link :] Esaię 39 Cum enim per prophetam didicisset | omnem gazam quam legatis regis Babyloniorum gloriabundus ostentauerat, ad Babylonios quoque transferendam, non est animo turbatus | nec tristitia deiectus, sed uoluntati Domini nihil refragatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Quid tu tandem quereris opes tibi erreptas, quas Christus Dominus apostolis suis interdixit? quas plurimi ut liberius expeditius-que Deo seruirent, sponte abiecerunt? Lętare potius oblatam tibi occasionem uitę perfectioris ineundę. dicente Domino: [ERROR: no link :] Mat. 19 Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni sequere me. Lętare quod tibi impedimenta sublata sint sequendi illum, qui sequentibus se non terrenas opes largitur sed cęlestes, non fragiles sed ęternas. Crede igitur Prophetę dicenti: [ERROR: no link :] ps. 36 Melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas.

De patientia morbi | et adversitatvm. Caput XVI

Siqua pręterea corporis ęgritudine laboras | et morbo uehementer afficeris, caue ne per impatientiam Deum offendas | et grauius animo ęgrotare incipias

-- --

quam corpore. Corpus hominis fictile uas est | corruptioni

-- --

obnoxium, solutioni proximum, morti semper opportunum. quod etiam si nulla aduersa infestet ualitudo, senilis tamen ętas carpendo consumit. Thesaurus autem in uase isto fragili animus est, quem nulla uis potest offendere pręter peccatum. Peccas autem si morbi molestiam fers impatienter. Quę igitur dementia est, cum corpus langore torquetur, committere ut etiam animus impatientię peste lędatur? Gratias Deo age ęger, gratias age sanus, et tolerantię merito ad ęternam peruenies salutem, ubi nec morbos ultra timebis | nec mortem. [ERROR: no link :] Iob Hęc sunt illa duplicia, quę accepisse Iob memoratur post humiliter toleratas erumnas. Cum enim ditissimus inter municipes suos fortunatissimus-que esset, amisit simul facultates, iumenta, seruos, liberos, omnium in suo corpore membrorum sanitatem | et tamen nihil interea stultum de ore eius prodiit. sed: Si bona inquit de manu Domini accepimus, mala quare non toleremus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum. [ERROR: no link :] Tob. 2 Tobias Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius animo quam oculis cernebat, non fuit ideo tardior in proposito uirtutis, sed feruentior. Oculis captus gratias egit Deo | fideliter-que ei seruiens, ut antea fecerat, nihil commisit, quo ea calamitas ipsi grauis esse uideretur. [ERROR: no link :] Esaię 38 Ezechias Fleuisse uero et orasse fertur Ezechias, non tamen ob ęgritudinem in qua erat, sed propter mortem quam formidabat, incertus de Dei iudicio. Neque enim ante dicitur contristatus quam audisset: Dispone domui tuę, quia morte morieris tu, et non uiues. [ERROR: no link :] Lazarus Luc. 16 Pręterea quam paruo nocumento sint homini morbus et inopia, Lazari mendici hulceribus pleni exitus probauit. exiguo temporis momento miser fuit, si miser dici debet qui non peccat, sed mox a corpore secedens ab angelis translatus est ad ęternę felicitatis locum, omni prorsus liber molestia repletus-que lętitia ineffabilium bonorum. Quicquid ergo nobis ad beatitudinem transituris non uidetur uiam impedire,

-- --

tolerabile est | et iustę querelę causam dum uirtuti nihil officit, excludit. Ad illa ueniamus, quę falso fortuita mala nuncupantur, cum nihil sit quod non prouidentia diuina contingat. Ea sunt terrę maris-que pericula, proscriptiones, exilia, carceres, tormenta | cędes | incendia | cętera-que id genus multa. Quę ut fortiter perferantur, primo sciendum aduersa quęque in hac uita necessario euenire | et tam bonis quam malis esse communia. sed iustis bona esse iniustis uero mala, si modo castigati non se correxerint. Porro istę aduersitatum causę sunt. Iustis ideo accidunt, ut per patientię uirtutem maiora mereantur pręmia | ac ne forte prospero rerum successu elati labantur. [ERROR: no link :] Paulus Vnde colaphizatus est Paulus ne magnitudine reuelationum extolleretur. Afflicti martyres, ut cumulatius remunerarentur. Iniustis autem ob hoc tristia contingunt, ut ad iustitiam reuertantur | et si redire noluerint, iuste condemnentur | ęternis-que mancipentur suppliciis | quorum duritia temporalibus contusa malis mollescere nequiuit. Si aduersa pateris | et Scripturę diuinę fidem pręstas, negare non potes, quod a Domino diligaris. [ERROR: no link :] Apoc. 3 Ego quos amo inquit | arguo et castigo. Testimonium igitur diuini erga te amoris habes, quoties aduersis concuteris, quoties calamitatum procellis iactaris. Fruantur suis deliciis luxuriosi, tu uero Domino tuo placere studens asperitatibus te exerce. Arcta enim et angusta uia est, quę ducit ad salutem, lata atque

-- --

ampla, quę mittit in perditionem. Hinc est quod sanctissimi homines prospera mundi contemnentes | renunciantes-que pręsentibus bonis tolerant spontaneam paupertatem, ieiunant, esuriunt, sitiunt, algent, uigilant, orant, peregrinantur, laborant, nunquam conquiescunt. ut per dura atque aspera uictis uoluptatum illecebris debita uirtuti pręmia percipiant | et pro breui afflictione ęternam capiant beatitudinem. Corripiamur ergo a Domino, ne cum hoc mundo damnemur. Pugnemus cum calamitatibus, ut cum uicerimus, coronemur. Nauigantium ars

-- --

atque doctrina non in tranquillo, sed in tempestate probatur. Militis uirtus in certaminis discrimine noscitur. Christianus an Deum diligat, diuersitatibus experitur. Nec potest esse Christi famulus , qui cum illo laboriosa atque difficilia subire recusauerit . [ERROR: no link :] Luc. 14 Qui non baiulat inquit crucem suam | et uenit post me, non potest meus esse discipulus. et iterum: Qui uult uenire post me, abneget seipsum | et tollat crucem suam et sequatur me. Eis quoque qui in regno ipsius ad dextram et sinistram suam sedere petierant, respondit: [ERROR: no link :] Mat. 10 Mar. 10 Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? docens | glorię suę consortem fieri non debere, qui passionum suarum se non fecerit participem. Hęc itaque crux et hic calix sunt stigmata illa Domini nostri Iesu Christi, quę se in suo corpore portare Apostolus gloriabatur dicens: [ERROR: no link :] ad Cor. prima 5 Vsque ad hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cędimur et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus; persecutionem patimur et sustinemus; blasphemamur et obsecramus | tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Siqua talia tibi casu contingant, quę multi pro Christo sponte subire solent, de necessitate fac uoluntatem, libenter cuncta sustinendo, quorum patientia Domino tuo te redditura sit chariorem. Beatus eris si cum Propheta dicere poteris: [ERROR: no link :] ps. 16 Probasti cor meum, Deus, et uisitasti nocte; igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas; ut magis ad probationem tribulatio incumbat | quam ad correctionem. In illa enim iusti gaudent dicentes: [ERROR: no link :] ps. 65 Quoniam probasti nos, Deus | igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Et quoniam aduersitatum patientiam sequitur consolatio: Transiuimus inquiunt per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

-- --

Quantum prosint res adversę. Caput XVII

Prosunt igitur non obsunt aduersa, si ęquo animo perferantur. Si enim assuesces ferre difficilia, quę facilia sunt feres leuius. Deinde per patientiam aduersitatum pro delictis facimus satis. quoniam quę per uoluptatum blandimenta perpetrantur, per contrarii doloris tolerationem purgari debent. Et cum hoc contigerit, tunc est nobis Dominus | [ERROR: no link :] 3 ignis conflans (ut Malachias ait) et quasi herba fullonum, excoquens et emundans quicquid in nobis feculentię sordis-que restabat. Ad hęc in tribulationibus ardentius ad supplicandum accedimus, promptius ad exercenda pietatis studia exurgimus, perseuerantius de cęlestibus cogitamus. Hoc testatur Dauid dicens: [ERROR: no link :]ps. 118. Bonum mihi Domine quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Denique cum calamitatibus oppressi obsecramus, facilius exaudimur | eodem sancto attestante, cum ait: [ERROR: no link :]ps. 119. Ad Dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. Quod si uehementior ingruerit tempestas, orandum

-- 137r --

erit, ut uel illa liberemur | uel uires nobis ad resistendum suppeditentur. Ipso Domino pręcipiente ac dicente: [ERROR: no link :]ps. 49 Inuoca me in die tribulationis tuę et erruam te, et honorificabis me. et in alio psalmo: [ERROR: no link :]ps. 80. In tribulatione inuocasti me, et liberaui te. Contingit pręterea ut miseriis grauati ad illius opem confugiamus, de cuius bonitate, cum sine his ageremus, parum recordabamur ocio tabescentes ac deliciis. Esaias hoc docet dicens: [ERROR: no link :] Esa. 26 Domine in angustia requisierunt te. [ERROR: no link :]mar. 5. Et in Euangelio Geraseni non ante uenisse referuntur ad Iesum | quam iacturam passi fuissent porcorum. Nec filius luxuriosus prius ad patrem est reuersus | quam dilapidatis bonis,

-- --

quę ab eo acceperat, coepit esurire. Tunc autem et uirtute magis proficimus, cum contra casus aduersos luctamur. Hic enim solus campus est constantię, fortitudinis, humilitatis exercendę. In quibus dum laboramus, cętera conseruantur. Cum enim pręsentium rerum felicitas plurimis scatere solita sit uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est | in his qui ante infelicitatem innocentes erant. Felicitas terrena luxurię ministra est; contaminat et confundit intelligentię puritatem. Inde mens cupidinibus corrupta inter turpe et honestum nullum agit discrimen | eo-que facillime inclinatur, quo malarum uoluptatum appetitus impellit. At uero in calamitatibus anxia solicitudine excussus animus, ignauię abiiciens caliginem sapientię luce incipit illustrari, et quo magis premitur, eo magis quidem ad sobrietatem rationem-que sese transfert. Tunc et fragilitatem nostram plenius recognoscimus | et summi Dei potentiam sublimius contemplamur. Ex rebus autem prospere fluentibus plerunque supra humanę conditionis uires efferimur , et dum plagas non sentimus, de ipso omnium quę in mundo accidunt plagarum autore minus cogitamus. [ERROR: no link :]Manasses Manasses dum feliciter regnaret, pessimus erat, amisso regno et in seruitutem redactus optimus euasit. Vnde ait Scriptura: [ERROR: no link :]paral. 2. 33. Et cognouit Manasses, quod Dominus ipse esset Deus. Non ergo antea nouerat | quam malis compellentibus uires illius consyderasset, quem in prosperitate contempserat. Hoc est quod in Hieremia dicitur: [ERROR: no link :]hier. 31 Castigasti me Domine, et eruditus sum. [ERROR: no link :]Paulus act. 9. act. 22. Paulus quoque apostolus ante lupus rapax Ecclesię-que persecutor, postquam autem Christi uoce perterritus incidit in cęcitatem, de lupo uersus est in agnum, et qui aduersus Christum steterat pro synagoga, pro Christo stare coepit aduersus synagogam, uim diuinitatis eius inter flagella expertus | et illum ipsum confitens, cuius confessores fuerat persecutus. Quod si tantum prodesse queunt aduersa, nonne fallitur, qui illa in malis ponenda arbitratur?

-- --

De patientia Iob. et qvare bonis accidant mala. Caput XVIII

Vt autem omnium pręsentium tempestatum magnitudinem superes, quanta passus fuerit uir Deo charissimus Iob | et quam ad omnem erumnarum impetum immobilis permanserit, semper tibi occurrat. et si multo grauiora illum leuiter placide-que pertulisse inuenies, pudeat te in leuioribus minus esse fortem. Si quam opum tuarum iacturam feceris, illi de immensis pecudum armentorum-que gregibus nihil relictum est pręter unum seruum, qui ab inimicis cuncta die uno direpta atque ablata nunciauit. Si filio orbatus es, illius filios et filias omnes unius domus ruina simul extinxit. Si aduersa laboras ualitudine, ille a planta pedis usque ad uerticem capitis hulceribus totus tabefactus, non in lectulo sed in sterquilinio sedens, non molli linteolo sed

-- --

duriore fictilis uasis testa uulnerum saniem deradebat. non habuit amicos qui sic languentem consolarentur, sed qui magis exasperarent exprobrantes ei peccata, quorum expers erat. Insuper uxor ipsa ad impatientiam urgebat, ut Deo malediceret et moreretur. Ille tamen in se firmus | et aduersum quęquę difficilia Spiritus Sancti uirtute stabilitus, pro omnibus gratias agebat Deo | et nullis erumnis, nullis doloribus, nullis obtrectantium molestiis ab ipsa quam in Deum habebat charitate potuit separari. In corpore miserabiliter fracto integra permansit fides, et hominem omnibus miseriis oneratum sola in Deo spes sustentauit. Quod si tanta ac talia iustis quoque inferantur ad probationem, quare conqueritur peccator cum castigatur ad correctionem?

-- --

Verberaris qui peccator es, ut de peccato doleas, de quo fortasse non doleres, si impunitus dimittereris. non dolendo autem | sanari omnino non posses. Tu puniris ut resipiscas, percuteris ut conualescas. Iustus autem plectitur, ut per patientiam maius sibi futurę remunerationis meritum exquirat | et ueluti de igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior. Hinc satis constat, quam male cum illis agitur, qui nihil aduersi patiuntur, et tamen peccare non cessant. Manet enim eos post breuem pręsentium rerum successum nunquam finiendus cruciatus et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine iudicium discretio-que iustorum atque iniustorum, interim tam prospera quam aduersa mundi huius omnibus communia sunt. ideo et his aliquando bene | et illis male. Cęterum obduratis et in scelere perseuerantibus male cędit prosperitas, quia insolentiores reddit. Iustum autem neque prospera extollunt | neque frangunt aduersa; in utroque rerum euentu eandem seruat animi constantiam. Sed in aduersis si non melior, certe tutior efficitur. Semper enim ad delinquendum magis prouocant, quę secundo flatu feruntur.

De patientia martyrii. Caput XIX

Porro ad confirmandam patientię uirtutem | pręter ea quę hactenus dicta sunt, martyrum Christi uictorias atque triumphos contemplari operęprecium erit. Eculei,

-- --

laminę, sartagines, fustigationes, omnia tormentorum genera proponebantur illis, qui gentilium deos adorare nollent. At uero fortissimi fidissimi-que Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad sacrificandum solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse, sed malorum demonum inuenta, ut homines impię credulitatis laqueo captos in barathrum traherent perditionis. Cum-que post multos corporis cruciatus ad necem damnarentur, fine uitę intrepidi expectabant. magis-que timebant ne dimittantur | quam ne occidantur. Fortiores ergo et tormentis et carnificibus et regibus fuere, dum pro iustitia, pro ueritate,

-- --

pro Deo certarent. Vicerunt supplicia patientia, prophana imperatorum edicta constanti atque immota christiani nominis confessione. Deos deas-que colere compellebantur. illi uero his contemptis Christum crucifixum colendum adorandum-que esse asseuerabant. Cum hac sententia finire martyrii uictoria erat. Vulnera autem corpore excepta, membrorum lacerationes, exustiones | fidelis militię insignia existimabantur | et inuictę uirtutis certissima testimonia. Atque ita Romani principes omnium potentissimi, urbium, prouinciarum, regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt. Quid est enim aliud in sententiam aduersarii concedere |

-- --

nisi plane se uictum confiteri? De iis igitur qui totum fere terrarum orbem suo subdiderant imperio ipsi Christi milites triumpharunt, non armis pugnantes sed patientia, non uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis erat dilectio. [ERROR: no link :] (!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce furore | et odii stimulis agitatus uindictam para, ut et illum pro cuius salute mori debueras perdas | et ipsemet infelicius intereas. Nolenti enim iniuriam remittere | Deus peccata non ignoscit. Nunquid in sanctorum martyrum consortium uenire poteris, qui illorum tolerantiam non fueris imitatus? Vindicari uis de inimico? et te Dei manet uindicta. Ipse qui tibi ignoscere uolenti parabat patientię coronam, iniuriam referenti debita impatientię ingeret supplicia. Amando inimicos, non ulciscendo ad martyrii gloriam peruenitur. et is cum Christo regnat, qui cum Christo pati mauult mala quam reddere. Martyr es, si bonum reddis pro malo. sin uero malum malo rependis, Christi aduersarius es, qui iubet et inimicos diligere. Hic nempe gloriosissimus fuit martyrum triumphus: pati iniuriam | et pro iniuria referre beneficium, uitam impendere | et animas lucrari Christo. Videbant impii quam illi constantes essent in proposito, quam parati ad omnia extrema subeunda prius | quam ut Christum

-- --

desererent | et cogitare cogebantur | nequaquam uanum esse, quod tormentorum patientia uitę-que impendio defendi cernebant | miraculorum etiam magnitudine, quę per illos fiebant commoti conuertebantur. et qui paulo ante in christianos grassati fuerant, cum christianis necari optabant. Atque ita auctis ampliatis-que rebus christianitas pręualere coepit, infidelitas dissolui et euanescere. crux sancta adorari, idola uana euerti. Christus Dominus excoli, diaboli potestas calcari. Ipso denique martyrum sanguine creuit Ecclesia | et effuso cruore pinguior

-- --

facta perquam huberem emisit segetem fidelium filiorum. O beata mors, quę mortalibus largita est immortalitatem, infidelibus fidem, et errantibus ueritatem, pereuntibus salutem | et pro Christo patientibus gloriam. Cui unquam regum principum-que terrę tantum boni attulere opes, delicię, amicicię, uictorię, regna, imperia, quantum uni fideli martyri sua tormenta? [ERROR: no link :] Petrus. Paulus. Stephanus Petrus per crucem, Paulus per gladium, per ictus lapidum Stephanus | atque alii per alias corporis afflictiones ascensum sibi ad cęlum parauerunt | et nunc omnes bonis perfruuntur ęternis, nunc cum Domino suo regnant, quia pro nomine eius mundi aduersa forti animo pertulerunt. Futurorum ergo bonorum spe errecti, etiam in tormentis animo gaudebant. [ERROR: no link :] Apostoli et cum flagellati fuissent apostoli, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ad quod sane gaudium et nos inuitant atque hortantur | uolentes et martyrii sui habere socios | et glorię consortes. Vnde Iacobus apostolus: [ERROR: no link :] Iacobi 1 Omne gaudium inquit existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrę patientiam operatur | patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri et in nullo deficientes. Ipse etiam apostolorum caput Petrus: [ERROR: no link :] prima 4 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes. Vas electionis Paulus non solum gaudet, sed etiam gloriatur: [ERROR: no link :] ad Ro. 5 Gloriamur inquit in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,

-- --

patientia autem probationem, probatio uero spem | spes autem non confunditur . quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. et iterum ait: [ERROR: no link :] ad Cor. 2 ca. 12 Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus in angustiis pro Christo. Gaudent ergo atque etiam gloriantur in pressuris huius mundi omnes sancti, et nos dolebimus? Doleat qui diffidit, gaudeat autem et glorietur, qui spem suam in Deo collocauit.

De exhortationibus ad patientiam martyrii. Caput XX

Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur.

-- 708 --

dicente ipso Domino: [ERROR: no link :]16. In mundo pressuram habebitis | sed confidite: ego uici mundum. Quando hic qui uicit mundum, seruos suos confidere iubet, nullus de uictoria futura dubitandi relinquitur locus | Qua enim uirtute ipse uicit mundum, eam aduersus persecutiones certantibus nobis commodabit, ut uincamus. [ERROR: no link :] Luc. 21. Immittent uobis inquit manus suas | et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Ne autem terreamur subdit: et ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri. Demum ut proposito pręmio ad omnia perpetienda magis alacres redderet ait: [ERROR: no link :] Luc. 21. In patientia uestra possidebitis animas uestras | Hoc est enim quod alibi dixit: [ERROR: no link :] Matth. 10. Qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in uita ęterna inueniet eam. Possidere ergo animam est | non hic sed in ęternitate uiuere. Omnis quippe possessio in pręsenti

-- 139v --

dubia est et incerta, in futuro autem erit stabilis et perpetua. Quod ut luculentius intelligas, rursum ille alibi ait: [ERROR: no link :] Matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Quam certe mercedem si alta mente consyderabimus, terrena omnia facile contemnemus. neque omnino quicquam toleratu graue uidebitur, quoties bona, quę pro malorum perlatione compensanda sunt cogitabimus. Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona de quibus in Apocalypsi dicitur: [ERROR: no link :]apocal. 7. Hi sunt qui uenerunt de tribulatione magna | et lauerunt stolas suas in sanguine Agni. ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus. quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum.

-- 709 --

Talia secum meditabatur Paulus cum diceret: [ERROR: no link :]ad philip. 4. Et satiari et esurire | et abundare et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat. Hinc est quod de illo in Gestis Apostolorum legimus: Cum prophetante Agabo discipuli eius didicissent | ipsum Hierosolymis uincula passurum | et animo consternati rogassent, ut supersederet illo proficisci, [ERROR: no link :]act. 21. Quid facitis respondit flentes et affligentes cor meum? ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus diis libamenta offerre.

Verba sanctorvm martyrvm ad tyrannvm in ipsos saevientem. Caput XXI

Quid enim aliud dum torquerentur, tacendo ad infidelem tyrannum dicere uidebantur | nisi Vre, tunde, diuelle, lania, idola tua non adorabimus. Christum autem Dei filium confitemur, cum Patre | et Spiritu Sancto unum Deum, unum Dominum. Potes corpora ista

-- --

cęsar cruciatibus absumere, facere uero ut aliud sentiamus aut loquamur non potes. Dummodo hac in parte fortitudo nostra tuę pręualeat, iuuat in illa qua te potentiorem existimas | nos esse imbecilles atque imbelles. Quo enim magis nos affligis grauius-que excrucias, magis uita ęterna dignos efficis, et dum nocere arbitraris prodes. Tua sęuitia nostra est gloria. Cum nos interficere credas, carcere isto corporis liberas. unde soluti de terra tollimur ad cęlum | et pro patientię uirtute a Domino coronamur, non corona sicut est tua peritura, sed nunquam deficiente, nunquam defutura. Libet itaque abs te interimi, ut uiuamus cum Christo, quem nulla ui nobis potes auferre | neque nos ulla quęstione, ullo tormentorum genere a charitate eius separare. Hoc te frustra prorsus conatum scies, cum etiam ipsa postrema in mortem anhelantium uoce Christum inuocari, Christum glorificari audieris. et tunc demum te uictum senties, sed fateri pudebit. Nos enim in isto fidei agone uoti nostri compotes erimus, tu tui nequaquam. qui ideo nos

-- --

torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro Christo fide, quos ne interficiendo quidem ut tibi assentiamus potes inducere? Citius saxa scopulos-que et montes de loco suo mouebis | quam nobis fidem a Christo datam erripies. Non tamen stabilitatis nostrę nobis laudem damus. Christi beneficio fortes sumus, Christi uirtute in nobis manente tibi non succumbimus | Christo denique adiuuante contra omnia aduersa luctamur | et potimur uictoria. Eidem gratias agimus, et cum poenis afficimur | et cum in sententia ueritatis perseueramus. Tota autem perseuerandi ratio est, quia post laborem in illo requiescere speramus, semper beati futuri, qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit

-- --

ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias pati | et ignominiosa crucis morte consumi, ut suis fidelibus humilitatem patientiam-que commendaret. Quamobrem ait: [ERROR: no link :] Matth. 10 Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Quid inquies agam, si desiit persecutio? si nemo ad impietatem compellit? quomodo crucem Domini portare debeo? Si paratus es impia suadentibus nunquam cędere | et prius omnes omnium tormentorum cruciatus forti animo subire | quam Christum deserere, crucem Domini geris | et ipsum sequeris | illo-que te dignum pręstas. Da igitur operam ne prompta desit uoluntas ad patiendum tunc quoque cum patiendi non suppetit occasio. Quod si feceris, tu quoque a Domino in pace collectus cum sanctis martyribus dicere poteris: [ERROR: no link :] ps. 68 Ego sum pauper | et dolens, et salus tua Deus suscepit me | laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Interim martyrium tuum sit | castigare corpus tuum | et in seruitutem redigere ut obediat spiritui, uigilare, orare, ieiunare, die ac nocte in lege dei meditari, Euangelii pręcepta obseruare, amicos inimicos-que diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam euexit, quos persecutionis gladius non attigit. Quotidianum quippe martyrium est | aduersus carnis molestias diaboli-que dolos assidue stare | et non sinere suffodi domum | nec irruentibus uitiis uasa diripi uirtutis. Oportet igitur superbiam repellere humilitate, libidinem castitate, parsimonia luxuriam, patientia iracundiam, liberalitate auaritiam | et breuiter uitium uirtute. Sic uincere non equidem minus laudabile esse reor | quam execranda infidelium imperia per tormentorum patientiam superare. Nam qui ita uitam instituerit, eum iam idoneum esse scias ad omnia dura difficilia atque aspera pro

-- --

nomine Domini perferenda. Non potest non habere talem tolerandi affectum, qui Domino in omnibus obsequendi gerit curam. [ERROR: no link :] S. Hieronymus Audi Hieronymum dicentem: Vtinam ob Domini mei nomen atque iustitiam cuncta gentilium turba me persequatur et tribulet. Vtinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat| tantum ut ego merear a Christo laudari | et suę pollicitationis sperare mercedem. Quoties igitur exercendę patientię cessat occasio, non cesset in nobis ipsa patiendi uoluntas, et martyrum glorię participes esse merebimur.

Quod non debemus ultro se offerre suppliciis. Caput XXII.

-- 140r --

Veruntamen in persecutionibus ultro se offerre impiis non debemus. Quoniam temerarium est obiicere se periculis nulla cogente necessitate. Vnde pręcipit Dominus dicens: [ERROR: no link :]Matth. 14. Cum uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite ad aliam. Et ipse secessisse in desertum dicitur, cum Ioannem Herodis gladio peremptum audisset. Quando etiam Iudei ad feriendum illum lapides corripuissent, [ERROR: no link :] Io. 8 abscondit se (ut euangelista ait) et exiuit de templo | Poterat omnes unico nutu interimere, et maluit fugere, ut nos doceret etiam imbecilliorum iracundiam potius deuitare | quam resistendo magis accendere. [ERROR: no link :]ad cor. 2. 11. Paulus

-- --

Damasci Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum prospiciendum est saluti aliorum. tunc uero fugiendam, cum magis expedit ut fugiamus quam ut comprehendamur. exempli gratia: Inter hereticorum turbam fideles-que persequentium occulte christianus es; uides alios deprehensos torqueri, cędi, laniari | quandiu fortiter tolerant nec a fide recedunt, non est ut teipsum prodas. Cum autem aliquis eorum titubare coeperit | et suppliciis uictus cędere, palam eum exhortari ad patientiam debes | et in periculo animę alienę uitam propriam contemnere. Plus enim debemus diligere bonum animę, non nostrę modo, uerum etiam alienę | quam bonum corporis nostri. hoc enim temporale est, illud ęternum, hoc carnale, illud spiritale. pręferenda autem sunt carnalibus spiritalia | et temporalibus ęterna | et mortalibus nunquam moritura. Quod si te quoque in hoc pietatis agone intrepide currentem ab infidelibus occidi contigerit, gaude. quia iam cum illo uiuere incipies, qui pro omnibus occidi uoluit | et in illo inclyto glorioso-que martyrum coetu receptus exultabis | tu-que donatus corona uictorię sempiterna.

-- --

Quod multum prodest in calamitatibus recolere passionem Christi. Caput XXIII.

In omni autem pressura et afflictione siue mentis sine corporis | commodissimum erit | Domini Saluatoris labores atque dolores pro nobis ultro susceptos ad memoriam reuocare | secum-que ratiocinari ac dicere: Quis ego sum, ut aduersis pręsentium infelicitatum casibus grauari non debeam, cum Dominus meus, quandiu in terris uersatus est, non ocio delectatus sit sed fatigatione, non uoluptatem ullam corporis appetierit, sed tribulationes et angustias et cruciatus et conuitia et probra ab impiis illata | et acerbissimam atque despicatissimam crucis mortem. Ille saluandi mei gratia qui perieram, cum Deus esset, hominem assumpsit; homo factus nunquam conquieuit, Iudeam, Galileam, Samariam peragrando ignaros instruere, ęgrotos curare, mortuos suscitare, multa mira et incredibilia operari. Cum-que in omnibus diues esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus est hospitio, esuriuit, sitiuit, fatigatus est. flesse pluries legitur, risisse nunquam. Adhuc puer quęsitus est ad necem. deinde adultus odia semper perpessus est impiorum. a discipulo uenditus ac proditus est, a Iudeis comprehensus et afflictus | et qui peccatum non fecerat, ligatur, accusatur, falso testimonio circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur, deluditur, maledicitur, spinis coronatur, arundine uerberatur |

-- 140v --

nudus flagella sustinet, nudus crucem ascendit, in manibus ac pedibus plagas patitur clauorum, lanceę in latere | atque de tot uulneribus manante cruore totus perfunditur. Cum-que moriens sitiret, aceto felle-que

-- --

potatur. tam dire consumptus hostiam se Deo Patri pro omnibus obtulit. Quis sum ego, ut indigner | et iniquo animo feram, siqua mihi calamitas incidat, siquod incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea non merentur. Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo: [ERROR: no link :]ad cor. 2. ca. 1. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. et iterum: [ERROR: no link :]ad tim. 2. ca. 2. Si inquit commortui sumus, et conuiuemus, si sustinebimus, et conregnabimus. Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: [ERROR: no link :] Iob. 5. Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt. [ERROR: no link :] act. 16 Paulus et Sylas in Macedonia uirgis cęsi, carceri traditi, in uincula coniecti | Deo laudes decantant. Et ipse Dominus noster accepto calice gratias egit, ut nobis documento esset | ad persoluendas gratias Deo, quoties aduersitate aliqua grauati fuerimus atque afflicti. per calicem enim tribulationes mundi huius intelligimus. iuxta illud: Transeat a me calix iste. Cuius igitur prouidentia cuncta contingunt, illi de cunctis gratię agantur, ut per hoc probetur | nos et patientes esse in aduersis | et in prosperis non ingratos.

-- --

De impatientiae vitio erga devm. Caput XXIV

Et quoniam uirtus optabilior atque amabilior sit uitii comparatione, restat ut euoluamus impatientię mala. [ERROR: no link :] exo. 16 Exodi 17 Per impatientiam murmurauerunt Israhelitę agressi de Aegypto cum esurirent in deserto Syn. et iterum in Raphadin cum sitirent. saturauit-que illos Dominus manna de cęlo pluente | et aquis fluentibus de petra. Vide quam mitis, quam misericors est Deus. non continuo impatientiam nostram punit, sed interdum uotis murmurantium facit satis, ut beneficio prouocet ad poenitentiam. At uero si benefacta non profecerint | nec murmurationum cessauerit impia temeritas, tunc demum ulciscitur ingratos et iuste poenas exigit ab obstinatis. [ERROR: no link :] numeri 11 Ideo illi tandem cęlestem cibum fastiditi cum ollas carnes-que Aegyptias concupissent, coturnicum nubes uento delata | locum in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum, et populus percussus est plaga magna. Multi enim ex illis cum usque ad nauseam carnis edulio se implessent, ueluti ueneno hausto, sic repente mortui conciderunt. [ERROR: no link :] numeri 20 numeri 21 Pari aduersus Deum proteruitate usi sunt ad Aquas contradictionis, cum sitim paterentur. postremo ad Mare rubrum itineris labore offensi, quando iratus Dominus misit ignitos serpentes, quorum ueneno morsibus-que disperibant. Quid ergo aliud agit, qui aduersitate oppressus

-- --

in Deum indignatur, nisi ut ab eo prorsus destitutus faucibus incidat serpentis antiqui diaboli? et post temporale malum quod patitur, ęternis tradatur suppliciis?

-- --

Hoc nempe illud est, quod Salomon in Prouerbiis ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 19 Qui impatiens est, sustinebit damnum, et cum rapuerit aliud apponet. Primo enim damno rapto, id est accepto | aliud applicat | et malis quibus affligitur, cumulum addit. Quid autem dementius | quam tribulationum pondus grauare linguę procacitate aut aliqua immodica animi perturbatione? Quicquid enim patienter toleratur, leuius fit. Quid etiam magis perniciosum | quam Deum iratum, cum placare humilitate debeas, impatientię tumore magis prouocare, ut citius pereas? Ideo rursum Salomon ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 14 Impatiens operabitur stulticiam. et iterum: Qui impatiens est exaltat stulticiam suam. Quomodo exaltat stulticiam? Impatientiam utique non refrenans prolabitur in iram, de ira in furorem, de furore in quandam beluarum feritatem, ut iam non modo impatiens, uerum etiam sęuus impius-que existat. Nullum enim crudelitatis genus est, ad quod non compellet impatientia si te ab illa diutius possideri permiseris. [ERROR: no link :] Cayn Per impatientiam fratrem suum occidit Cayn. [ERROR: no link :] filii Iacob Fratrem suum in seruitutem uendiderunt filii Iacob. [ERROR: no link :] Abimelech Fratres suos interfecit Gedeonis filius Abimelech. [ERROR: no link :] Saul Saul rex sacerdotes Nobę impie perimi imperauit, quia illi pii erga Dauidem extiterant. [ERROR: no link :] Athalia Athalia Iorami regis uxor defuncto Ochozia nepote regiam cędibus impleuit, neminem regii sanguinis relinquens uiuum, pręter unum Ioam, qui furtim subtractus fuit neci. [ERROR: no link :] Manahen Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. [ERROR: no link :] Herodes Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset ignorabat. [ERROR: no link :] Herodes Huius uero successor Ioannis Baptistę plus quam prophetę caput ad se deferri mandauit, ne de nece eius, a quo de adulterio se argui indigne ferebat, incertus esset. Ad talem ergo ac tantam animi truculentiam facile perueniet impatiens, nisi

-- --

mature ab ingenitę proteruię uitio se submoveat | et iracundię motum pro uiribus compescere assuescat. Minoribus igitur delictis obstaculum faciat, ne ad maiora prorumpat. quando ne minima quidem hinc decedentium impunita erunt, nisi ante pro illi poenitudinis opera labore-que satisfactum fuerit. [ERROR: no link :] Matth. 20 Hoc tibi in Euangelio operariorum uineę parabola testatur, qui inuidię a Domino arguuntur, eo quod denario pro opera accepto | aliis qui tardius ad operantum accesserant, ex conductoris liberalitate tantundem datum fuisse dolebant. Non est itaque negligendum sed maxime curandum, ut etiam ab his caueas, quę uel leui increpatione digna cognoueris. [ERROR: no link :] Ecclesiastici 19 Paulatim decidit inquit Scriptura | qui minima contemnit. Habet et inuidia suam impatientiam, quę mortem affert nisi caueatur. Dolere enim te cogit, quod alii affluant diuitiis, pręstent honoribus, multę apud omnes opinionis sint, et te uel pręcedant gloria | uel ęquent. Talis profecto diaboli liuor est, qui semper tristatur ac moleste fert, quod iusti eo ascendant, unde ipse decidit. [ERROR: no link :] In deum maledicta proferens [ERROR: no link :] (!) Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium

-- --

plena probri procacitate lacessere non ueretur. [ERROR: no link :] in epistula 1. cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur) de Moysi corpore altercando non sit ausus ipsi diabolo iudicium inferre blasphemię. [ERROR: no link :] (!) Hoc tam immane nefas in seruis uestris puniendo coercete terreni principes, aut mirari desinite, si uos una cum illis diuina uerberet uindicta. Siquis uos uel leuissima offenderit contumelia, continuo maiestatis lęsę reus peragitur | et acerbius etiam quam meretur punitur. Mulctatur quandoque qui in aliquem priuatum hominem indigne conuitiatus fuerit | sola in Deum contumelia tuta est. Poena ab homine expetitur ob iniuriam homini illatam, et Deum maledicentis scelus nulla denunciatione

-- --

reprimitur. [ERROR: no link :] Leuit. 24 Vbi nunc est illa Iudeis data Dei lex, qua blasphemi lapidibus obrui iubentur? qua quidam cum altero rixatus cum nomen Domani maledixisset, extra castra eductus est | ut hominum consortio indignus | et lapidum ictibus interemptus linguę impietatem morte corporis persoluit? Vbi est illud Babylonii regis uno miraculo conuersi edictum: [ERROR: no link :] Danielis 3 Quicunque Deum Sydrach Mysach et Abdenago blasphemauerit, dispereat et domus eius uastetur. Vos uero tot prodigiis, tot miraculis in Dei ueri cultu confirmati, eiuscemodi crimen dimittitis impunitum. Qua in re plane ostenditis terrena uobis curę esse non cęlestia | et nomen uos habere christianorum non religionem neque iustitiam. Vir enim fidelis obturare statim manibus aures debet, ne uocem Dominum suum maledicentis audiat, uel repente auersus fugere, ne sacrilegi oris petulantię fauere uideatur, si manserit | uel auscultarit | et simul cum maledico ipso diuinam incurrat ultionem. Quod si murmurantis populi contumaciam Deus iustus sępissime corripuit, quomodo sceleratissimorum hominum impietatem non castigabit? et si a murmuratione quoque aduersus Deum cauendum sit, quanto magis a maledicto siue blasphemia? Cum-que omnis impatientia iustitiam Dei non operetur, non frustra de salute Philippensium solicitus Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Philip. 2 Omnia inquit facite sine murmurationibus et hęsitationibus, ut sitis sine querela | et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauę et peruersę. Ex his ostenditur | eum qui patiens est, nunquam murmurare, nunquam conqueri, sed inter malos quoque mitem atque mansuetum esse | et inter inquietos quietum. Impatiens autem prius ipse suę inquietudinis causa est, deinde etiam aliorum: hos odit, illis irascitur, alios contumeliis, alios afficit uerberibus. ipse uero intra se iracundia ęstuat, bile tumet, liuore consumitur. iuxta illud: [ERROR: no link :] Ecclesiastici 30 Zelus et iracundia minuent dies. dum ergo alteri nocere affectat, seipsum perdit. Immo quod deterius est, seipsum ęterna poena dignum efficit, dum alterum odio atque maleuolentia persequi non desistit .

-- --

De impatientiae vitio erga proximvm. Caput XXV

Persequamur igitur nunc in proximos impatientiam | ostendamus-que quanto ipsa suo autori detrimento sit. Hęc est quę nos facit iracundos, ita ut leuissimis interdum de causis intemperanter commoti rixemur, depugnemus, ad arma concurramus. Canum ferocium ista rabies est, qui portento tantum contra se digito irritantur | et frendenti rictu hominem allatrant. Turpe est autem nobis caninam habere iracundiam | et ad quamlibet offensiunculam indecentius quam oporteat turbari ac furere | et esse domum super harenam fundatam, quam uentorum euertit flatus, uel arundinem illam, quam etiam leues aurę grauiter exagitant et percellunt. Vix quidem ulla in re modestiam

-- --

seruabit, qui cohibere nescit iracundiam. Salomonis ista sententia est dicentis: [ERROR: no link :] Prouerb. 29 Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum procliuior. Ille pręterea qui in paruis grauiter irascitur, magnam iniuriam quomodo feret? nonne in rabiem tunc uertetur, cum paulo deterius lęsus fuerit? Quanquam eos etiam qui non lęduntur, ineffrenata impatientia interdum in rabiem agit, sicut et illos, de quibus paulo ante locuti sumus, qui neque fratribus neque liberis | neque Dei sacerdotibus | neque foetibus in aluo matrum adhuc latentibus pepercere. [ERROR: no link :] Moabitę [ERROR: no link :] (!) Vt autem ista quoque minus miremur, Moabitarum impatientia facit. qui regis Idumeorum ossa de tumulo erruta ignominię causa igni cremarunt. Quis erit iracundię finis, si neque morte eorum, quos odio habet satiatur | et in corpora quoque humo obruta desęuit? Merito igitur tantam animorum feritatem etiam in nationes incredulas ultus est Deus | dicente Amos propheta: [ERROR: no link :] Amos 2 Super tribus sceleribus Moab,

-- --

et super quatuor non conuertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumeę usque ad cinerem. Et mittam inquit ignem in Moab, et deuorabit ędes Carioth; et morietur in sonitu Moab, in clangore tubę | et disperdam iudicem de medio eius | et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus. Quod si ita infidelium impatientiam punit interdum Dominus, quanto magis credentium, quibus leges dedit et pręcepta et notitiam sui? Iure igitur ac merito Salomon dum perpenderet impatientis furentem iracundiam: [ERROR: no link :] Prouerb. 27 Graue est saxum inquit | et onerosa harena, sed ira stulti utroque grauior. et prosequitur dicens: Ira non habet misericordiam | nec erumpens furor, et impetum concitati quis ferre poterit? Quid autem infelicius quam carere misericordia et dilectione, sine qua beatitudinem consequi nequimus? Iccirco impatientia ipsa, quia charitati contraria est, Deo etiam qui charitas est aduersatur et repugnat, animum a cęlestium contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur. Cui quidem si iungi uolumus, humilitate opus est | et patientia et omni mansuetudine, non supercilio, non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur. Post hęc mentem quoque hominis excęcat impatientia | et quę recta uera-que sunt, non sinit dignosci neque intelligi. Ideo-que ista animi perturbati passio maxime in iudiciis faciendis cauenda est. Nunquam enim iuste iudicabit, qui iratus est. Nam si ille cui iratus fuerit, pro crimine delato mulctari merebitur, hic ulciscendi auiditate iustę poenę modum excedet. aut si de rebus lis erit, omissa iudicii consultatione aduersus eum cui infensus est, ferre sententiam festinabit | [ERROR: no link :] amos 6 et conuertet (ut in Amos propheta est scriptum) in amaritudinem iudicium | et fructum iustitię in absinthium, non causam consyderans dum iudicat, sed personas. Nec solum iniustum ueri-que nescium hominem facit impatientia, sed etiam si ei ratione non resistitur,

-- --

ad insaniam usque adducit. unde furere dicitur is qui impatientię stimulis actus ira inflammatur. [ERROR: no link :] facies irati. [ERROR: no link :] (!) Ardent oculi, tremunt labia, frons adducitur, arterię clamoribus intumescunt, os distorquetur, uerba sine delectu effutiuntur, facies aut rubore aut pallore suffunditur | et breuiter nihil tam simile alienatę mentis homini quam homo pręter modum iratus. Quod si aspectui tam foedo non satis credis, facta inspice. [ERROR: no link :] Mat. 25 Princeps ille sacerdotum in Christum iratus ipse sua scidit uestimenta. quid autem dementius | quam in alterum indignari | et a semet poenas exigere? [ERROR: no link :] Reg. 3. 21 Achab etiam rex Israhel, quod Naboth Iezrahelita uineam suam ipsi petenti neque uendere neque commutare uoluit, tantum furoris concepit, ut domum reuersus lectulo se iniecerit | panem-que non

-- --

comederit | inedia se conficiens, donec uxoris tandem usus consilio, Naboth per dolum sublato agellum eius ui possedit. [ERROR: no link :] Reg. 2. 117 Achitophel Iudaicę militię princeps Absalonis partes secutus, indigne ferens quod ille aduersus Dauidem patrem uti suo consilio noluerit, sibiipsi suspendio mortem consciuit. Quis insanus unquam in alterum foedius desęuit | quam in seipsum irę impatiens Achitophel? Recte itaque dicitur: [ERROR: no link :] Iob. 5 Stultum interficit iracundia. quando quidem eo usque insaniunt, ut nec suę uitę parcant, et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. [ERROR: no link :] maledicti in sanctos Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum Dominum eadem oris petulantia non formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. [ERROR: no link :] (!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo famulari uident abstineant, cum indignantur. Quanuis enim eiusdem religionis sint cum his quos infestant, diuersis tamen moribus uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. [ERROR: no link :] Reg. quinto 6 Ioram Hinc est quod Ioram Samarię rex a Syris obsessus, cum fames urbem inuasisset, quid ageret nesciebat | et ex dolore in furorem uersus mandauit interimi Heliseum prophetam | qui nisi pręscius cauisset, innocens regis male indignantis culpa

-- --

perisset. Rex uero quia poenitentia ductus humiliauit se, prophetam persequi desiit, et obsidione liberatus est et fame. tantum prodest repentina praui propositi poenitudo. [ERROR: no link :] Asa Paralip 2. 16 Asa quoque Hierosolymę rex, quoniam ascito sibi Syrorum exercitu ab inuasione Baasę Samarię regis se defenderat, coargutus ab Anani propheta, quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus. Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. [ERROR: no link :] Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse tradidisse-que igni | ipsos-que uoluminis autores comprehendi iussisse. quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit ac de rege pro culpa puniendo dixit: Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid; et cadauer eius proiicietur ad ęstum per diem | et ad gelu per noctem. insuper mala quę in uolumine descripta fuerant, se adducturum affirmauit. [ERROR: no link :] Reg. quinto 24 Igitur non multo post urbs euersa, ipse cum populo adductus est Babylonem catenis uinctus | atque in captiuitate periit. [ERROR: no link :] lib. 18 ca. 14 Herodis tetrarchę exercitum parua quidem Arabum manu ad internicionem pene cęsum ideo fuisse quibusdam ex Iudeis uisum est (ut Iosephus refert) quia Ioannem Baptistam precipuę sanctitatis uirum interficere ausus fuerit, ut liberius sceleratis nuptiis, quas ille arguebat, abuteretur. His exemplis discant superbi quam male indignentur aduersus eos, qui sese Christi seruitio dedicarunt. [ERROR: no link :] ad Ro. 14 Tu quis es (inquit Apostolus) qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit | stabit autem. potens est enim Deus statuere illum. Quod si nefas est iudicare seruum Dei, quanto magis eundem odio habere | iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro

-- --

omnibus quotidie precationi insistunt, quotidie pro omnibus sacrificia offerunt | Deum-que nobis propiciare totis uiribus contendunt. nobis baptismum, nobis peccatorum remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid redditur pro bono malum, ut his infensi simus, quibus pro beneficio parem gratiam referre non possumus? Quod autem ne illis quidem qui tecum seculo seruiunt hostiliter

-- --

irasci debeas, audi ueritatis Magistrum in Euangelio dicentem: [ERROR: no link :] Matt. 5 Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennę ignis. Nemo igitur non reus est, qui fratri irascitur. Vitio fratris irasci rationabile quidem est, fratri autem irasci rationi contrarium est. Ex odio enim proficiscitur, quicquid mali in personam tantum confertur. Disce itaque tres esse male irascendi gradus | alium alio nequiorem. Si tacitus irasceris | et linguam a contumelia coerces, reus es iudicio. quia quod iracundię motus intra te deliquit, hoc rationis iudicium, ne foras erumpat refrenauit. Grauius autem peccas, cum iratus in uerba opprobrii prorumpis | tanto-que magis, quanto furiosius id egeris. Racha Hebreum est | et uanum designat. fatue autem turpius dictum est. Illa ergo impatientię indignatio rea est concilio, ubi adhuc pendet sententia, donec uel progrediaris irascendo ut damneris | uel regrediaris poenitendo ut uenia dignus habearis. Porro si ulterius progressus fueris | et furoris impetu in aduersum ferri non destiteris | et fratrem tuum quasi fatuum ex animi maleuolentia despexeris, reus eris gehennę ignis. nisi cessabis ab iniuria | et amare incipies quem oderas. Tales ergo excursus habet impatientia, ut hominem immoderate furentem | usque ad abyssum inferni deuehat | et poenis illis, quarum nullus finis est, irreuocabiliter tradat, si ei usque ad uitę exitum dominata fuerit.

-- --

De ira non vitiosa sed vtili et de ira dei. Caput XXVI

Est tamen ira quędam rationi parens, cum uitiis irascimur uel nostris uel alienis. hoc est, cum illa corrigi et emendari cupimus. Hinc sane et in nos uoluntariam corporis castigationem assumere consueuimus, ut mortiferę uoluptatis incitamenta excludamus | et carnem spiritui repugnantem, ueluti lasciuiens iumentum fatigatione aliqua labore-que domemus. Illos uero qui curę nostrę commissi sunt, si monitis non obtemperarint, minis uerberibus-que persequimur, non nocendi causa, sed gratia iuuandi. ut qui sponte sese corrigere noluerint , corrigantur saltem inuiti, ne pereant. Ira igitur ista, quia ratione nititur, non modo non culpanda est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur | et morbo irati dum sęuiunt, restituendę sanitati operam impendunt. Hinc est illud Ecclesiastis: [ERROR: no link :] 7 Melior est ira risu, quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis. Tristem tantummodo uultum aduersus ęqualium seniorum-que crimina ostendere oportet, ne malefacta eorum mitiore aspectu probare uideamur. ira tamen abstinendum erit, ne magis exasperemus eos, in quos animaduertendi ius non habemus. Illa ira duntaxat nobis concessa est, qua uel subditos corripimus ne delinquant, uel nosmetipsos affligimus, ne malarum cupidinum blandimentis uincamur. Porro ira hęc tantum ab ea quę prohibetur differt, quantum ratio ab insania, quantum uerum ab errore,

-- --

quantum denique iuuandi appetitio a cupiditate nocendi. Hanc sequamur, si nobis, si aliis quibus pręsidemus consultum uolumus. Illam uero brutam et irrationalem declinemus | tanquam et nobis et omnibus qui ea utuntur, noxiam atque perniciosam. [ERROR: no link :] Phinee numeri 25 Per hanc iustificatus est Phinees, cum uirum Israhelitam et Madianitidem meretricem turpiter coeuntes

-- --

pugione confodit. [ERROR: no link :] Cayn Gen. 4 Per illam autem damnatus est Cayn | alii-que multi, qui sanguinem innocentem indignati effuderunt. In hac Deum imitamur, qui peccatis offensus irascitur. In illa diabolum, qui cum malus sit, bonis inuidet | et iratus nos deiicere nititur de altitudine uirtutum. [ERROR: no link :] notandum Prouerb. 27 Dei autem ira percutit ut sanet, mortificat ut uiuificet | et meliora quidem uulnera sunt diligentis | quam fraudulenta oscula odientis. Hic pręterea qui diligendo uulnerat, interdum odiendo lędere desinit. unde loquitur: [ERROR: no link :] Osee 4 Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatę, et super sponsas uestras, cum adulterauerint. Magna ira est inquit Hieronymus cum peccantibus non irascitur Deus. hoc est cum peccantes punire differt. Quos autem ad correctionem affligit, de illis ait: [ERROR: no link :] ps. 88 Visitabo in uirga iniquitates eorum | et in flagellis peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis. Nullam tamen iracundię perturbationem patitur Deus, neque dum corripit corrigendos | neque dum punit obstinatos. apud se semper placidus est atque tranquillus, apud illos uero iratus et furens qui malum quod meruerunt patiuntur. Ita nos quam minimum perturbare debet iracundia, cum delinquentes punimus, sed mouere charitas, ut punitos disciplina nostra emendet | et a uitio reuocet ad uirtutem. Publici quoque iudicii pręsidem ab odio atque ira procul esse oportet dum iudicat. Debet tamen meritas ab illis qui mali aliquid perpetrarunt, poenas exigere, siue ut ipsi corrigantur | siue ut alii reprimantur similis poenę metu, quam damnatos iuste perpeti uiderint. Equidem ita reor | inter iram et iustitiam Dei nihil interesse, nisi quod irę uocabulum tunc usurpet Scriptura, cum

-- --

peccata uindicantur, iustitię autem nomen etiam ad remunerationem pertineat bonorum, in qua nullus irę locus est, sed benignitatis. Audiamus ergo in psalmis monentem: Irascimini et nolite peccare. Irascitur et non peccat, qui non odio mouetur hominis cum indignatur, sed criminis, qui punit, non ut lędat, sed ut lędendo emendet. quod quidem opus non inimicicię est, sed beniuolentię et dilectionis.

De remediis iracvndiae. Caput XXVII

Non possumus efficere, quin aliquando plus etiam quam oportet irascamur. Quando quidem id sanctitate quoque pręditis hominibus interdum contigisse satis constat. [ERROR: no link :] Moyses Exo. 32 Moyses iratus pręuaricationi plebis uitulum adorantis | tabulas Legis digito Dei scriptas confregit. [ERROR: no link :] Leui. 10 Idem iratus fuisse dicitur filiis Aaronis sacerdotis, quod hircum quem pro peccato oblatum comedere debuerant, totum in holocaustum obtulerint. [ERROR: no link :] Dauid Reg. 2. 14 Dauid in Absalonem filium iratus fraternę cędis reum, uix amicorum precibus exoratus post biennium coram se apparere illum permisit. Hi tamen excusabiles uidentur, quia in delinquentes animo extiterint indignato | nec sine causa irati fuerint. [ERROR: no link :] Hier. 20 Hieremias Sed quo pacto excusabitur nescio ipse in utero matris sanctificatus Hieremias? [ERROR: no link :] Iob 3 uel ipse ore

-- --

Domini laudatus Iob. Ambo enim ob indignationem impatientiam-que mentis | diei in qua nati sunt, maledixisse referuntur. Alter conquestus est quod probra irrisiones-que perferret pro sermonibus Dei, quos in populum uulgabat, alter quod supra modum miseriis calamitatibus-que oppressus esset. Quasi uero non liceat Domino quicquid uult de seruis suis facere? [ERROR: no link :] Ion. 4 Ionas Ionas etiam sanctus propheta mortem sibi expetiuit | indigne ferens, quod Niniue seruata suam fefellerit diuinationem. Vnde arguitur a Domino dicente: Putas-ne bene irasceris tu? Quis autem excusare illum audet, qui increpatione accusatur diuina? [ERROR: no link :] Apostoli Quid de apostolis

-- --

dicam? et his quidem a Sapientia Dei electis? [ERROR: no link :] Mar. X nonne indignati fuisse memorantur, cum a filiis Zebedei principatum peti audissent? Sed quemadmodum illi ab ambitione ad humilitatem | et ab indignatione ad placabilitatem Domini admonitionibus reuocati sunt, ita et nos quoties repentina aliqua mentis ęgritudine commoti fuerimus, quamprimum ad ęquanimitatis remedia recurramus. Morbus inueteratus plus laboris exigit in medendo, recentis uero facilis curatio est. Primum cauendę tibi sunt contentiones | et eorum qui natura iracundi sunt, consortia fugienda. Litibus foro-que abstinendum | dicente Apostolo: [ERROR: no link :] ad Tim. 2 ca. 2 Seruum Dei litigare non decet. Cum nemine pertinaciter contendas, quia arrogantię uitium est. Delatoribus non facile credas | neque de absente obtrectantium iniuria irascaris. Inualidus est ad lędendum qui tibi coram negocium exhibere non audet. Quod si pręsentium offensam moderate ferre debemus, quanto magis absentium? Si contigerit ut irę motum concipias, conceptum reprime, et quod intra te natum est, intra te et moriatur | nec uerba exterius prorumpant nec opera. Audi psalmistam dicentem: [ERROR: no link :] ps. 77 Turbatus sum, et non sum locutus. et iterum: [ERROR: no link :] ps. 108 Cor meum conturbatum est intra me. Abortiuum igitur fiat, quicquid iracundia intra te conceperit. Parum concepta indignatio nocet, ędita multum. Viperarum genimina sunt, quęcunque parere solet furor. [ERROR: no link :] ad Ephe. 4 Irascimini et nolite peccare ait

-- --

Apostolus | sol non occidat super iracundiam uestram. Irasci hominis est, per iram non peccare christiani est. Illis autem solem iustitię occidere credas, qui iram in odium conuertunt. Nunquam cito in alterum excandescas. dilatio incipientem sedabit motum. Obserua itaque Iacobi apostoli pręceptum: [ERROR: no link :] 1 Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum | et tardus ad iram. Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur. Obliuiscere iniurię, et de uindicta ne cogites. Impatientię uitium est ulcisci cupere. Patientię autem uirtus offensam memoria non retinere. Diuinę legis est pręceptum: [ERROR: no link :] Leui. 19 Non quęras ultionem, nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Deum time, et irasci quoque timebis. Obserua Apostolum dicentem: [ERROR: no link :] ad Ephe. 4 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis | cum omni malicia. Cui sententię Salomon astipulatur dicens: [ERROR: no link :] Eccl. 12 Aufer iram tuam a corde tuo | et amoue maliciam a carne tua! Hoc ipsum sanctus Propheta in psalmis iubet cum ait: Quiesce ab ira | et derelinque furorem | noli emulari ut malefacias. quoniam qui malignantur exterminabuntur. Nihil existimes laudabilius, nihil christiano dignius placabilitate atque clementia. et rursum nihil indecentius neque foedius immanitate, superbia, ira, impatientia. [ERROR: no link :] Leui. 4 Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur | et in futurum innocentiam custodiet | seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit | mente reuoluere | tum quę patientibus proposita sint pręmia, tum qualia impatientibus tormenta. Cogitare quoque quanta pro nobis pertulerit Dominus, quanta omnes, qui nunc cum illo sunt sancti, ut tali Domino digni inuenirentur.

-- --

De benedicendi stvdio. Caput XXVIII

Post hęc optimum erit | ad seruandam erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere | ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere | et ne maledicentibus quidem maledicta referre | magnę constantię | magnę-que tolerationis indicium est. Benedic

-- --

liberis tuis. quia scriptum est: [ERROR: no link :]eccl. 3. Benedictio patris firmat domos filiorum. [ERROR: no link :]gen. 27 Benedixit Isaac filio suo Iacob, et Domino annuente cuncta quę illi in uotis fando congesserat, feliciter successerunt. [ERROR: no link :]ge. 49. Ipse etiam Iacob uita decedens benedixit nepotibus suis | Manasse et Ephraim | diuinitus-que inspiratus futuras filiorum sortes cecinit. Benedic seruis tuis. Christus Dominus benedixit discipulis suis. [ERROR: no link :]Luc. vltimo. Etenim sicut Lucas ait, ab eis in cęlum recessurus eleuatis manibus benedixit eis. ostendens, quod quicunque sua benedictione se dignum exhibuerit, ipsum in cęlum euntem sit secuturus. Benedic populo tuo. [ERROR: no link :]leui. 9. Moyses et Aaron sacerdos benedixerunt populo, et apparuit gloria Domini omnibus qui aderant | ut ait scriptura . Vt ergo benedicentium merita testaretur, miram manifestam-que sui splendoris uisionem oculis humanis obiecit Dominus | et quantum sibi benedicta seruorum suorum placeant aperte significauit. Atque ut benedicendi magis studiosos redderet, ipse quomodo benedicant docere uoluit. [ERROR: no link :]numeri 6. Sic inquit benedicetis filiis Israhel | et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus | et custodiat te. ostendat Dominus faciem suam tibi | et misereatur tui. conuertat

-- --

Dominus uultum suum ad te | et det tibi pacem. Vt-que sciamus omnibus benedicendum esse, idem Dominus in Euangelio pro maledictis quoque iubet referri benedicta dicens: [ERROR: no link :]luc. 6. Benedicite maledicentibus uos et orate pro persequentibus uos. [ERROR: no link :]deu. 33 Moyses diem suum obiturus conuocatis tribubus ne intestatus decederet, singulis benedixit | et quę futura erant simul prophetauit. Quis igitur dubitet, quin illi Spiritu Sancto repleantur, quos benedicere | bene-que omnibus optare plurimum delectat? [ERROR: no link :]Salomon.reg. 3. 8 Salomon cui cęlitus infusa sapientia erat, arca in templo collocata uictimis-que immolatis benedixisse dicitur ecclesię Israhel templum-que dedicasse. Sed quoniam iuxta Apostoli sententiam Templum Dei est quod estis uos, templo Dei benedicit, quisquis fideli populo benedicta impendit. [ERROR: no link :] (!) Discant nostri temporis episcopi promptiores esse ad benedicendum, ne templo Dei maledixisse arguantur, cum temere et non merito aliquem fuerint execrati. Semper tutius est in benedicendo quam in deuouendo errare. [ERROR: no link :]duo benedictionis genera. Sciendum pręterea duo esse benedictionum genera: alterum spiritale, alterum terrenum. Spiritalis benedictio de uirtutibus est pręmio-que earum. terrena de diuitiis, de frugum hubertate, de corporis incolumitate, de honoribus, de uictoria subiugatione-que inimicorum | et aliis huiusmodi, quę in Leuitico promittuntur obseruatoribus mandatorum Dei. [ERROR: no link :]quaestio. Qua in re quidem quęri potest, Cur multi prophetę sancti-que Legis, qui pręceptis diuinis pro sua uirili semper obtemperabant, egestates, angustias, persecutiones passi sint | et post illos apostoli Christi, martyres alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est

-- --

aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt atque aspernantur. malunt-que in aduersis experiri | quam in prosperis ocio torpescere. Prospera enim plerunque ad ignauiam compellunt, aduersa magis incitant ad uirtutem. Quę iusti patiendo spiritalium benedictionum gratiam acquirunt, bonis utique non his modicis et caducis, sed illis ingentibus et ęternis fruituri. quę pressius euidentius-que in Euangelio quam in Lege promissa sunt. Quanquam Lex quoque spiritalis est, si tollatur uelamen | et

-- --

ea quę scripta sunt, non omnia iuxta litteram intelligantur. Spiritalis benedictionis meminit Apostolus, ubi ad Ephesios scribens ait: [ERROR: no link :] Ad Ephes. 1. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cęlestibus in Christo. Profecto qui huius benedictionis particeps est, eius conuersatio in cęlis est, non in terra. Proinde nec terrena bona ad eum spectant, qui his expeditus capere properat cęlestia. Nos ergo talem ante omnia benedictionem tam proximis nostris quam nobis ipsis impartiri semper optemus et precemur. qua impetrata | nec aduersa efficere poterunt, ut indignemur, nec prospera ut lasciuiamus. Bona igitur et dicamus omnibus | et optemus, ita tamen, ut semper animę ratio habeatur magis quam corporis. ut quod cuique ad beatitudinem adipiscendam accommodatius futurum sit, hoc etiam in pręsenti tempore contingat, siue id triste putatur, siue lętum. cum nihil tam graue sit, ut id non eleuet spes bonorum quę promissa nobis expectamus. Sic igitur benedicatur omnis homo qui timet Dominum, ut exhuberet frugibus uirtutum, ut bonorum operum foecundus sit, ut animę sanitate perfruatur, ut hostes inuisibiles uincat | et omnes carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum | et terram. [ERROR: no link :] Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur.

-- --

Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur. Qui autem linguam suam ad benedicendum assuefecerit, hic uere Christi seruus habebitur, illorum in cęlo copulandus consortio, quorum morem in terra fuerit emulatus.

De maledicendi neqvitia caput XXIX

Vt autem benedicendi studio diligentius incumbamus, opportunum uidetur nunc scrutari, quantum mali maledicis et impurę linguę hominibus propositum sit. [ERROR: no link :] Reg. 3 2 Semeim cuius maledicta patienter pertulerat rex Dauid, ultus est postea rex Salomon. et ille qui regem incessere ausus fuerat, capite mulctatus poenas dedit. non ab eo hoc passus cui iniuriam intulerat, sed ab eo qui punire debuit aliis illatam. domino iubente: [ERROR: no link :] exo. 22 Principi populi tui non maledices! Magis tamen poena illa uerenda est, de qua Apostolus ait | [ERROR: no link :] ad Cor. prima 6 maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur

-- --

ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit | quam ipsi cuius est. [ERROR: no link :] act. 18 Mordet alios maledicus, et semet maledictionis suę telo conficit, similis uiperę illi, quę cum manum Pauli apostoli mordicus apprehendisset, nihil illum lęsit, sed ipsa in ignem excussa et exusta periit. Perire non debuit dicet aliquis, quę non lęsit. sed ideo non lęsit, quia Deo prohibente lędere non potuit. periit autem quia lędere uoluit, et mortem quam alteri inferre tentauit, iuste ipsa pertulit. Sic maledicus, dum oris sui procacitate alios offendere concupiscit, licet non offendat, tanquam si offenderit, poenas dabit. Vnde in Lege scriptum est: [ERROR: no link :] exo. XXI Non solum qui percusserit, sed etiam qui maledixerit patri suo uel matri, morte

-- --

moriatur. et in alio loco: [ERROR: no link :] Leui. 19 Non maledices inquit surdo | nec coram cęco pones offendiculum. Maledicit surdo qui de absente obloquitur. Cęcum offendit, qui opprimit incautum. Hinc etiam ait: Non eris criminator | et susurro in populis. Denique adeo magnum uitium est maledicentia, ut probis honestis-que uiris interdicta sit cum maledico consuetudo. dicente in Prouerbiis Salomone: [ERROR: no link :] Prouerb. 4 Remoue a te os prauum, et detrahentium labia sint procul a te. de quibus Hieremias ait: [ERROR: no link :] Hier. IX Sagitta uulnerans lingua eorum. Vulnerant enim et illos qui libenter in alios dicta auscultant | et illos de quibus dicta sunt, si impatienter tulerint. Ipsi tamen qui detrahunt, multo magis sibi quam aliis nocent. domino per Osee prophetam succlamante ac dicente: [ERROR: no link :] Osee 7 Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę. id est qui alios linguę suę petulantia peruertunt, ipsi cadent gladio diuini iudicii | de quo surgere ultra non poterunt, cum corruerint in interitum sempiternum. [ERROR: no link :]quaestio. [ERROR: no link :] (!) Quęris quare in prophetis et in psalmis leguntur maledictiones. illę quidem non ex odio execrantis, sed ex uaticinio futurum prędicentis ęditę sunt. et cum sanctorum in Scripturis maledicta iudicis Dei sententię sint, nobis qui futurorum ignari sumus maledicere minime licet. nisi forte cum hereticos impiis assertionibus Ecclesiam perturbantes apostolica autoritate deuouemus. [ERROR: no link :] ad Gal. 5 Hoc egit

-- --

Paulus, cum Galatis, quos docuerat, a pseudoapostolis timeret. Vtinam inquit abscindantur qui uos conturbant! [ERROR: no link :] Act. 8 Maledixit et Petrus Simoni mago, qui Spiritus Sancti donum uenale putauit, pecuniam offerendo, ut miracula faciendi potestatem acciperet. Omnes itaque qui peruersi aliqua doctrina rectę religionis aduersantur, quia Deo iniuriam faciunt, sub anathemate censentur. utpote diuersi ab Ecclesia | et non Christi sed Sathanę membra facti. pro quibus tamen oramus, ut Domino miserante errorem suum agnoscant | et conuertantur et salui fiant. Atque ita eis etiam quorum impietatem maledicimus, benedicere solemus, dum illos ab ignorantię tenebris ad lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur. Maledictio uero quę illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. [ERROR: no link :] Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem. Amalech deuorans interpretatur | eum-que designat, qui deuorare animas hominum concupiscit. Sed qui Balaam est, deprehensis inimici dolis | magis quęret benedicendo obsequi Deo | quam maledicendo diabolo. Qui enim obsequetur Deo, merebitur pręmium, qui diabolo, supplicium .

-- --

De calvmnia et detractione. Caput XXX

Ad hęc quoniam omnis offensa, quam per linguę intemperantiam alicui irrogamus, maledictum dici potest, etiam ille qui conuitiatur | qui-que famam carpit aliorum non minus maledicus est, quam qui denotatione aliquem damnat. Conuitiis autem contendere atque rixari | insanire est. dicente Salomone: [ERROR: no link :] Prouerb. XX Omnes stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Labia stulti miscent se rixis, et os eius iurgia prouocat. Tales quippe clementissimum Dominum ad iracundiam prouocant | his-que per Sophoniam prophetam minatur dicens: [ERROR: no link :] Soph. 2 Audiui opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, quę exprobrauerunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. propterea uiuo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel | quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra. Ad inferos ergo pręcipites delabentur Sodomę et Gomorrę urbium

-- --

instar, qui linguam a contumelia probro-que non coercent. Nam hoc quoque illorum uitium est, quod tam impatientes ad ferendam contumeliam sunt | quam auidi ad inferendam. Gaudent insilire dorsis aliorum, suo autem uelut indomiti equi neminem admittunt. atque hęc ferme natura contumeliosorum est. Eadem ratio detractorum habetur. nisi quod minus ei creditur, qui iratus opprobrat, quam qui odium cęlans de moribus pronunciat alienis. ut quem ipse insectatur, aliis quoque dissimulata inimicicia facilius odibilem reddat. Sed uideamus qualiter et hi a Domino plectantur. [ERROR: no link :] Numeri 12 Maria quoniam Moysen probro taxauerat, lepra perfunditur | et extra castra propellitur. [ERROR: no link :] Numeri 14 Illis etiam qui

-- --

de populo ipsum contumaciter offenderant, denegatum fuit Terram ingredi promissionis. Ex quo apparet detractores ab Ecclesię communione alienandos | et promissam fidelibus paradisi regionem non ingressuros, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint. De isto hominum genere psalmista ait: [ERROR: no link :] Ps. LXIII Exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. quibus et imprecatur dicens: Muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum in superbia et abusione. Quin etiam ipse Dominus minacibus admodum uerbis aggreditur detractorem dicens: [ERROR: no link :] Ps. 57 Os tuum abundauit malicia, et lingua tua concinabat dolos | sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. hęc fecisti et tacui | existimasti inique quod ero tui similis? arguam te | et statuam illa contra faciem tuam. Et quoniam nihil terribilius est quam incidere in manus furentis Domini, subdit propheta et ait : Intelligite nunc hęc qui obliuiscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui erripiat. et paulo post: Deus conteret inquit dentes eorum in ore eorum; molas leonum confringet Dominus. Quorum dentes? quorum leonum molas? Illorum utique de quibus alibi ait: [ERROR: no link :] Ps. LVI Filii hominum dentes eorum arma et sagittę, et lingua eorum gladius acutus. et alibi: [ERROR: no link :] Ps. 13 Acuerunt inquit linguas suas sicut serpentes; uenenum aspidum sub labiis eorum. Quos etiam damnandos declarat dicens: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos | cadent super eos carbones; in ignem deiicies eos; in miseriis non subsistent. per carbones et ignem et miserias poenę designantur inferni, cęteris atrociores. [ERROR: no link :] Luc. XVI quales reor et ille diues patiebatur, totus quidem ardens, linguę tamen magis sentiens ardorem. quam solam refrigerari frustra petiit. Ex quo apparet quam graue peccatum sit detractio, quę talem meretur animaduersionem. Quod si [ERROR: no link :] Eccli. 7 melius est (ut Salomon ait) bonum nomen quam diuitię multę, nonne magis peccat qui famam aliorum praua sugillatione denigrare conatur, quam qui bona

-- --

diripit | et innoxios exuit opibus? Vnde idem dicit: [ERROR: no link :] Prouerb. 24 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. Et hunc quidem ueluti pestem quandam nos fugere suadet dicens: [ERROR: no link :] Prouerb. 24 Cum detractoribus non commiscearis. quoniam inquit repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit? Periculosa est enim cum peruersis conuersatio, ne ipse quoque peruertaris | et una cum illis pereas. Non solum ergo cauendos esse, sed etiam detestandos docet Dauid cum ait: [ERROR: no link :] Ps. C Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. Siquando in eiusmodi hominem incidere contigerit, non pręstemus aures, ora auertamus, ut non delectari nos sed offendi suis sycophantiis malignus nugator cognoscat, et pudore confusus obmutescet. Id quoque Salomon testatur dicens: [ERROR: no link :] Prouerb. 25 Ventus aquilo dissipat pluuias, et facies tristis linguam detrahentem.

De delatorum malignitate. Caput XXXI

-- --

Delator etiam qui suis criminationibus discordias conserit, maledicitur in Ecclesiastico, ubi scriptum est: [ERROR: no link :] xxviii. Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbauit pacem habentes. et: [ERROR: no link :] Prouerb. 25 Flagelli inquit plaga liuorem facit, plaga autem linguę comminuet ossa. Cui simile est illud Salomonis: [ERROR: no link :]pue. 25 Iaculum et gladius et sagitta

-- --

acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Delatorum enim ea quoque malignitas est, ut ubi uera crimina quę deferant desunt, falsa confingant | et mentes nimis credulas mendacio peruertant | et ubi quietis ac pacis triticum satum est, superseminent zizania tumultus et dissensionis. et hi quidem prophetico ore condemnantur, cum dicitur: [ERROR: no link :]ps. 11. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. In corde et corde loquitur delator, quia duplex est. simulat se amicum illius, ad quem crimen defert | cui tamen auferre nititur quod amabat, eum cui ipse amicus erat accusando. disperdet autem huiusmodi accusatorem Dominus, quia siue falsum | siue uerum dixerit non uoto corrigendi proximum suum, sed in inuidiam mittendi uerba profert. Cui iterum Propheta poenam denunciat increpando ac dicendo: [ERROR: no link :]ps. 51. Dilexisti omnia uerba pręcipitationis lingua dolosa | propterea Deus destruet te in finem, euellet te | et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra uiuentium. Sunt pręterea qui assidue contentionibus seruiunt, litigant, iurgantur. de quibus Salomon ait: [ERROR: no link :]pue. 17 Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam. Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium. Cum-que diu obstinatis animis fuerit altercatum, sanguine et cędibus pertinax finitur contentio | vsque adeo noxium esse solet | nolle linguę moderari | et superbię uitio ab altercationibus non recedere. Recte itaque Iacobus apostolus: [ERROR: no link :] 3 Vbi zelus inquit et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. Scriptum est autem: [ERROR: no link :] Eccli. 28 Abstine a lite, et minues peccata. Multiplicantur quippe nequitię, iracundia exardescit, concipitur odium, ex quo mala ingentia oriri solent, si lingua a uelitatione non cohibeatur. Reliquum est, ut qui ita obduratus fuerit, diabolo flagellandus tradatur,

-- --

et hoc iuxta Salomonis sententiam dicentis: [ERROR: no link :]pue. 17 Semper iurgia quęrit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum. Neque enim potest particeps esse ęterni boni quod mitibus datur, neque expers esse malorum, quę pessimum quenque manent, qui a malis mentem animum-que non auerterit | et odii sermonibus non abstinuerit. Vnde rursum Salomon ait: [ERROR: no link :] pue. 17 Qui peruersi cordis est non inueniet bonum, et qui uertit linguam, incidet in malum.

De maledicentiae vitandae cvra. Caput XXXII

Vt autem cuncta maledicentię uitia deuitemus, imponendum est ori frenum taciturnitatis. Quemadmodum loquacitas prona est ad lites et contentiones, ita silentium quietis et placabilitatis est custos. [ERROR: no link :]ps. 139 Vir linguosus (ut in psalmo dicitur) non dirigetur in terra. et in Prouerbiis: [ERROR: no link :]pue. 29 Vidisti hominem uelocem ad loquendum | stulticia magis speranda est | quam illius correctio . et iterum: [ERROR: no link :]pue. 25. Sicut urbs patens | et absque murorum ambitu, ita uir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Sicut ergo urbs illa quam moenia nulla protegunt, facilem aditum pręstat inimicis, ita inconsulta garrulitas peccatis blande subeuntibus aperit ianuas cordis. Cor autem quo repletum fuerit, hoc

-- --

per oris claustra effundet, cum in uerba proruperit. Ex abundantia enim

-- --

cordis os loquitur. et quę procedunt de ore, de corde exeunt | hominem-que coinquinant. [ERROR: no link :]eccl. 19 E diuerso autem scriptum est: Qui odit loquacitatem, extinguit maliciam. Tacitus et sensatus honorabitur. Recordatus est Iob | duo quędam se fando emisisse, quę emissa nollet, et ait: [ERROR: no link :]iob. 39. Manum meam ponam super os meum. vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Hunc igitur imitemur | et poeniteat nos uerbositatis, qua certe non bis, sed millies lapsi sumus. quod-que multiloquio nos deliquisse meminimus, silentio emendemus. Bonos uiros taciti audiamus, ut discamus. Caueamus autem cum malis multum loqui, ne subuertamur. [ERROR: no link :]esa. 36. Rapsaci Assyriorum duci, cum Hierosolymam obsedisset | et plebem uerbis ad deditionem solicitaret, nihil respondere permisit Ezechias rex et suos tacere iussit. Corrumpunt enim bonos mores colloquia praua. [ERROR: no link :]Seuerus Sulpicius. Seuerum Sulpicium, qui diui Martini Turonensis episcopi uitam scripsit, cum se iam in senectute sua deceptum a Pelagianis agnouisset, silentium usque ad mortem tenuisse | Hieronymus tradit. ut quod per dicacitatem deliquerat, tacendo dilueret. Et tu ne lingua labaris, obserua quando loqui, quando tacere debeas. a Salomone diuinę sapientię uiro est dictum: [ERROR: no link :]ecclesiastes 3. Tempus tacendi, tempus loquendi. Os tuum aperi discere uolentibus, contendere autem rixari-que parantibus claude. neque nisi necessitate cogente respondeas, nisi utilitate suadente loquaris. Quicquid pręterea dicitur | superuacaneum est. De omni autem uerbo ocioso reddituri sumus rationem in die Iudicii. Quod si de ocioso, quid de turpi? quid de mordaci? quid de rixoso iram inimicicias-que prouocante? Audi Apostoli pręceptum: [ERROR: no link :] ad tim. scda. 2. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt ueritati. et iterum: [ERROR: no link :] Ad Ephe. 4. Omnis sermo malus inquit | ex ore uestro non

-- --

procedat, sed siquis bonus | ad ędificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Audi | et Prophetam dicentem: [ERROR: no link :]ps. 33. Quis est homo qui uult uitam | et diligit dies uidere bonos? prohibe linguam a malo | et labia tua ne loquantur dolum. diuerte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam. Audi etiam apostolorum principem Petrum: [ERROR: no link :] epla. 3. Nolite reddere malum pro malo | nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicite. quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hęreditate possideatis. Memento quoque quod indignus habetur monachi nomine, qui tacere nescit cum oportet. dicente Iacobo apostolo: [ERROR: no link :] epla. 1. Siquis putat se religiosum non refrenans linguam suam , sed seducens cor suum, huius uana est religio. deinde ait: [ERROR: no link :] Idem. 3. Siquis uerbo non offendit, hic perfectus est uir; potest etiam freno circumducere totum corpus. Potest ergo omnibus corporis sensibus imperare, qui sic linguę suę fungitur officio, ut non delinquat. Recordare etiam ideo duas quidem te habere aures et os unum, ut multa audias | et pauca loquaris. Lingua si bene uteris iuuat, si male, perimit. Salomonis hęc sententia est dicentis: [ERROR: no link :] pue. 3. Qui custodit os suum, custodit animam suam, qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala. et iterum: [ERROR: no link :] pue. 15. Lingua placabilis lignum uitę, quę autem immoderata est, conteret spiritum. et rursum: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. lingua sapientum ornat scientiam, os fatuorum ebullit stulticiam. Quę igitur malum dementia est , cum tui arbitrii sit linguam facere bonam, committere potius ut facias malam? Beatus es si cum beato Iob dicere poteris: [ERROR: no link :] Iob 6. Non inuenietis in lingua mea iniquitatem | nec in labiis meis stulticia personabit. Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: [ERROR: no link :] Hie. 17. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.

-- --

-- --

In fine operis peroratio. Caput XXXIII

Ad finem tandem operis Deo auxiliante peruentum est. Cui soli gratias agimus atque habemus, confitentes eius esse beneficium, quicquid a nobis recte institutum recte-que tractatum fuerit. Nihil autem non recte dicitur, quod cęlestis disciplinę ueritate firmatur. Quare omnes equidem, qui ista legent, rogatos uolo, ne forte incompti impoliti-que sermonis mei asperitate offendantur; ad ipsas duntaxat diuinę scripturę autoritates atque sensus animum applicent | et quod salubriter monentur, hoc etiam omni studio perficere curent. ut sancte religiose-que uiuendo | uitam illam acquirant, qua melius felicius-que optari queat nihil. uitam inquam illam quę non in terra habetur sed in celo, incorruptibilem, immortalem, ęternam, beatam, gloriosam, bonorum omnium plenissimam | et nullius participem mali, non philosophis, non oratoribus, non poetis promissam, sed in Christum credentibus diuinę-que obtemperantibus legi, hoc est pietatem iustitiam-que colentibus. [ERROR: no link :]philosophi. / oratores / poetę. Nihil itaque uobis proderit o philosophi, scite subtiliter-que ratiocinari, nisi etiam innocenter integre-que uixeritis. Neque uobis rhetores ornate copiose-que dicere ulli erit emolumento, nisi compti et exculti uirtutibus incesseritis. Neque uobis qui in bicipiti somniastis Parnaso, in componendis poematibus Homero atque Vergilio esse pares usui erit, nisi profligata uitiorum labe | morum puritatem atque munditiam retinueritis. Huc igitur uota, huc studia uestra conferantur, ut si minus liceat eruditionem simul et uirtutem possidere, magis optetis probitatem sine doctrina quam sine probitate

-- --

doctrinam. Quod si fidem, spem | atque charitatem sancte colueritis, beatitudinis pręmia Deo largiente capietis. Ipsis autem qui ad illa perueniunt, impartitur et scientia plenior | et eloquendi ratio pręstantior | et uirtus omni ex parte perfectior, quam ullus unquam mortalium aut habuerit in terra aut habere possit. Vbi enim beatitudo uera, ibi et omnibus animi bonis referta possessio. Quod si Paulus ad tertium raptus cęlum audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, si nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit suis cultoribus Deus, profecto ista quę oculis cernimus, quę auribus excipimus, quę mente complectimur, illis quę omnem sensum superant, nullo modo ualent comparari. Nihil igitur uobis ad summam felicitatem defuturum speretis, si non defuerit uirtus. Cuius quidem leges atque pręcepta in his libris satis (ut reor) abunde-que a me relata sunt. non ea inquam pręcepta, quę homines qui errare possunt tradant, sed quę ipse hominum angelorum-que conditor Deus, in quo solo nullus omnino cadere potest error, tribuit nobis. Ipsum ergo audiamus, ipsum sequamur, ad ipsius doctrinam uitam mores-que componamus, si ad ipsum, ut summo illo indicibili-que bono semper fruamur, uolumus peruenire.

FINIS.

-- --

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.