Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De ira non vitiosa sed vtili et de ira dei. Caput XXVI

Est tamen ira quędam rationi parens, cum uitiis irascimur uel nostris uel alienis. hoc est, cum illa corrigi et emendari cupimus. Hinc sane et in nos uoluntariam corporis castigationem assumere consueuimus, ut mortiferę uoluptatis incitamenta excludamus | et carnem spiritui repugnantem, ueluti lasciuiens iumentum fatigatione aliqua labore-que domemus. Illos uero qui curę nostrę commissi sunt, si monitis non obtemperarint, minis uerberibus-que persequimur, non nocendi causa, sed gratia iuuandi. ut qui sponte sese corrigere noluerint , corrigantur saltem inuiti, ne pereant. Ira igitur ista, quia ratione nititur, non modo non culpanda est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur | et morbo irati dum sęuiunt, restituendę sanitati operam impendunt. Hinc est illud Ecclesiastis: [ERROR: no link :] 7 Melior est ira risu, quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis. Tristem tantummodo uultum aduersus ęqualium seniorum-que crimina ostendere oportet, ne malefacta eorum mitiore aspectu probare uideamur. ira tamen abstinendum erit, ne magis exasperemus eos, in quos animaduertendi ius non habemus. Illa ira duntaxat nobis concessa est, qua uel subditos corripimus ne delinquant, uel nosmetipsos affligimus, ne malarum cupidinum blandimentis uincamur. Porro ira hęc tantum ab ea quę prohibetur differt, quantum ratio ab insania, quantum uerum ab errore,

-- --

quantum denique iuuandi appetitio a cupiditate nocendi. Hanc sequamur, si nobis, si aliis quibus pręsidemus consultum uolumus. Illam uero brutam et irrationalem declinemus | tanquam et nobis et omnibus qui ea utuntur, noxiam atque perniciosam. [ERROR: no link :] Phinee numeri 25 Per hanc iustificatus est Phinees, cum uirum Israhelitam et Madianitidem meretricem turpiter coeuntes

-- --

pugione confodit. [ERROR: no link :] Cayn Gen. 4 Per illam autem damnatus est Cayn | alii-que multi, qui sanguinem innocentem indignati effuderunt. In hac Deum imitamur, qui peccatis offensus irascitur. In illa diabolum, qui cum malus sit, bonis inuidet | et iratus nos deiicere nititur de altitudine uirtutum. [ERROR: no link :] notandum Prouerb. 27 Dei autem ira percutit ut sanet, mortificat ut uiuificet | et meliora quidem uulnera sunt diligentis | quam fraudulenta oscula odientis. Hic pręterea qui diligendo uulnerat, interdum odiendo lędere desinit. unde loquitur: [ERROR: no link :] Osee 4 Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatę, et super sponsas uestras, cum adulterauerint. Magna ira est inquit Hieronymus cum peccantibus non irascitur Deus. hoc est cum peccantes punire differt. Quos autem ad correctionem affligit, de illis ait: [ERROR: no link :] ps. 88 Visitabo in uirga iniquitates eorum | et in flagellis peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis. Nullam tamen iracundię perturbationem patitur Deus, neque dum corripit corrigendos | neque dum punit obstinatos. apud se semper placidus est atque tranquillus, apud illos uero iratus et furens qui malum quod meruerunt patiuntur. Ita nos quam minimum perturbare debet iracundia, cum delinquentes punimus, sed mouere charitas, ut punitos disciplina nostra emendet | et a uitio reuocet ad uirtutem. Publici quoque iudicii pręsidem ab odio atque ira procul esse oportet dum iudicat. Debet tamen meritas ab illis qui mali aliquid perpetrarunt, poenas exigere, siue ut ipsi corrigantur | siue ut alii reprimantur similis poenę metu, quam damnatos iuste perpeti uiderint. Equidem ita reor | inter iram et iustitiam Dei nihil interesse, nisi quod irę uocabulum tunc usurpet Scriptura, cum

-- --

peccata uindicantur, iustitię autem nomen etiam ad remunerationem pertineat bonorum, in qua nullus irę locus est, sed benignitatis. Audiamus ergo in psalmis monentem: Irascimini et nolite peccare. Irascitur et non peccat, qui non odio mouetur hominis cum indignatur, sed criminis, qui punit, non ut lędat, sed ut lędendo emendet. quod quidem opus non inimicicię est, sed beniuolentię et dilectionis.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.