Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

In fine operis peroratio. Caput XXXIII

Ad finem tandem operis Deo auxiliante peruentum est. Cui soli gratias agimus atque habemus, confitentes eius esse beneficium, quicquid a nobis recte institutum recte-que tractatum fuerit. Nihil autem non recte dicitur, quod cęlestis disciplinę ueritate firmatur. Quare omnes equidem, qui ista legent, rogatos uolo, ne forte incompti impoliti-que sermonis mei asperitate offendantur; ad ipsas duntaxat diuinę scripturę autoritates atque sensus animum applicent | et quod salubriter monentur, hoc etiam omni studio perficere curent. ut sancte religiose-que uiuendo | uitam illam acquirant, qua melius felicius-que optari queat nihil. uitam inquam illam quę non in terra habetur sed in celo, incorruptibilem, immortalem, ęternam, beatam, gloriosam, bonorum omnium plenissimam | et nullius participem mali, non philosophis, non oratoribus, non poetis promissam, sed in Christum credentibus diuinę-que obtemperantibus legi, hoc est pietatem iustitiam-que colentibus. [ERROR: no link :]philosophi. / oratores / poetę. Nihil itaque uobis proderit o philosophi, scite subtiliter-que ratiocinari, nisi etiam innocenter integre-que uixeritis. Neque uobis rhetores ornate copiose-que dicere ulli erit emolumento, nisi compti et exculti uirtutibus incesseritis. Neque uobis qui in bicipiti somniastis Parnaso, in componendis poematibus Homero atque Vergilio esse pares usui erit, nisi profligata uitiorum labe | morum puritatem atque munditiam retinueritis. Huc igitur uota, huc studia uestra conferantur, ut si minus liceat eruditionem simul et uirtutem possidere, magis optetis probitatem sine doctrina quam sine probitate

-- --

doctrinam. Quod si fidem, spem | atque charitatem sancte colueritis, beatitudinis pręmia Deo largiente capietis. Ipsis autem qui ad illa perueniunt, impartitur et scientia plenior | et eloquendi ratio pręstantior | et uirtus omni ex parte perfectior, quam ullus unquam mortalium aut habuerit in terra aut habere possit. Vbi enim beatitudo uera, ibi et omnibus animi bonis referta possessio. Quod si Paulus ad tertium raptus cęlum audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, si nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit suis cultoribus Deus, profecto ista quę oculis cernimus, quę auribus excipimus, quę mente complectimur, illis quę omnem sensum superant, nullo modo ualent comparari. Nihil igitur uobis ad summam felicitatem defuturum speretis, si non defuerit uirtus. Cuius quidem leges atque pręcepta in his libris satis (ut reor) abunde-que a me relata sunt. non ea inquam pręcepta, quę homines qui errare possunt tradant, sed quę ipse hominum angelorum-que conditor Deus, in quo solo nullus omnino cadere potest error, tribuit nobis. Ipsum ergo audiamus, ipsum sequamur, ad ipsius doctrinam uitam mores-que componamus, si ad ipsum, ut summo illo indicibili-que bono semper fruamur, uolumus peruenire.

FINIS.

-- --

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.