Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], Catulli carminis epitomae, versio electronica (), Verborum 1474, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epitome] [word count] [marulmarcatull].
Previous section

Next section

[Argumenta carminum Catulli]
[Epigr. B. Campesani] [Cod. Trag. p. 132] Quidam de Catullo qui opus eius reperit sub modio.
[ERROR: no link :]Catull. 1 Catullus Cornelium alloquitur Nepotem, cui suum dedicat libellum, simulque Musam obsecrat ut hoc opusculum plus uno seculo perenne esse uelit.
[ERROR: no link :]Catull. 2-2b Lesbia, Catulli amica, passerem habebat, ex quo maximam capiebat uoluptatem, quoniam blandus et lusibus plenus erat. Hunc poeta ardore nimio correptus alloquitur dicens: O passer, si tuo lusu ego quoque, ut Lesbia solet, curis et amoris igne leuarer, tam gratum mihi faceres beneficium quam gratum dicunt fuisse Hippomenę malum Atalantę puellę, quod ut assequeretur, pudicitię famam contempsit et patris spreuit imperium.
[ERROR: no link :]Catull. 3 [p. 133] Passeris mortem deflet et ex abrupto loqui incipit ut se dolere ostendat. Nam in anxietatibus nullum cogitandi ocium datur. Hoc autem epygramma causa fuit nominis huius libelli. Dicitur enim "Passer Catulli" ab auicula poetę deplorata. [1]
[ERROR: no link :]Catull. 4 Phasellum quo nuper ex Bithinia in Italiam reuectus fuerat hoc celebrat epigrammate, et summa quidem arte, quam taceo, ne pulchra discas, o lector.
[ERROR: no link :]Catull. 5 [p. 134] Monet Lesbiam ut spretis senum susurris genio et [uolupta...uoluptati uoluptatibus? indulgeat memineritque q...quę qualis?] uitę nostrę conditio.
[ERROR: no link :]Catull. 6 Flauium sodalem rogat ut suos aperiat amores, qu...quos lepido uersu celebrare uult?.
[ERROR: no link :]Catull. 7 Lesbię id ipsum quęre...quęrenti indicat quot eius b...basiis satiari quiret.

-- 135 --


[ERROR: no link :]Catul. 8 [p. 135] Lesbia facto cum poeta diuortio alium amare coeperat. Hac de re secum poeta conqueritur decernitque, postquam amicam uidet mutatam, se quoque eam penitus deserere.
[ERROR: no link :]Catull. 9 Poeta Veranii aduentu lętus hoc canit epigramma.
[ERROR: no link :]Catull. 10 Hoc epigrammate dolos et fraudes meretricularum retegit e re .
[ERROR: no link :]Catull. 11 [p. 136] Catullus Furii et Aurelii f...fidem et amorem laudans eis R...Roma proficiscentibus mandat ut uenerint, Lesbiam adeant et dicant Catullum amiciciam renuntiare, quoniam accepit ipsam multorum esse.

-- 137 --


[ERROR: no link :]Catull. 12 [p. 137] Monet Asinium ut sibi sudarium, quod in conuiuio surripuerat, remittat, aut trecentos expectet endecasyllabos. Hic enim Asinius mapparum fur erat.
[ERROR: no link :]Catull. 13 Fabullum sodalem ad coenam inuitat, ea lege ut secum et coenam ferat et candidam ducat puellam, repromittens se ei inuicem daturum unguentum preciosum, quod Venus et Cupido suę donarunt Lesbię.
Catull. 14-14b Scribit ad Caluum sodalem, qui tempore Saturnaliorum sibi miserat carmina pessimi poetę legenda, et iratus minatur se parem gratiam relaturum.

-- 138 --


[ERROR: no link :]Catull. 16 [p. 138] Minatur Aurelio et Furio adolescentulis pedicationem et irrumationem, quoniam ii sibi suisque uersibus detrahebant.

-- 139 --


[ERROR: no link :]Catull. 17 [p. 139] Coloniam ciuitatulam obsecrat ut quendam Veronensem stupidum et ignauum, qui uxorem seruare nescit, cum suo ponte in subiectam paludem cadere patiatur, ut liberetur quo premitur ueterno. Sunt enim morbi aliqui qui timore tantum excutiuntur.

-- 140 --


[ERROR: no link :]Catull. 22 [p. 140] Scribit ad Varum sod...sodalem de quodam Supheno, homine f...facetissimo, qui cum mala et ins...insipida carmina ederet, bonus tam...tamen et facetus poeta sibi esse ui...uidebatur. Quod uitium omnium fere est nemo est qui aliqua in par...parte non placeat seque mire...miretur. [1]
[ERROR: no link :]Catull. 23 Monet Furium mendicum ut suam ferat pauperiem cess...cessetque a diis petere centum sextertia, quoniam beatus? est, nam caret omnibus incom...incommodis quę diuites patiuntur.

-- 141 --


[ERROR: no link :]Catull. 24 [p. 141] Ad quendam adolescentem formosum qui morem gesserat Furio pauperrimo; et eum carpit quod inopi homini sui copiam fecerit.
[ERROR: no link :]Catull. 28 Petit a Veranio et Fabullo, comitibus Piso...Pisonis, quid lucri retulerint ex prouincia et an fuerin...fuerint pari conditione qua ipse fuit cum Memio.
[ERROR: no link :]Catull. 30 [p. 142] Catullus conqueritur de A...Alfeno, qui fidem sibi datam [uiolauit].

-- 143 --


[ERROR: no link :]Catull. 31 [p. 143] Domum reuersus Syrmionem patriam salutat. [1] Lydias dixit, id est aureas, ab Hermo, Lydię fluuio, qui aurum fert. Na...Nam Benaci lacus aquę, ut multi tradunt, aureas harenas ferunt. Ad [quod] alludens poeta eas aquas Lydias dixit.
[ERROR: no link :]Catull. 32 Crapula distentus ac arrectus Ipsithillam rogat ut eum ad se meridiatum uenire iubeat.
[ERROR: no link :]Catull. 33 In patrem et filium, quorum alter fur erat et alter cynedus.
[ERROR: no link :]Catull. 34 Fragmentum.

-- 144 --


[ERROR: no link :]Catull. 36 [p. 144] Votum soluit quod Romę sua Les...Lesbia fecerat. Vouerat enim quod si Cat...Catullus sibi incolumis restitutus esset, cre...crematuram carmina poetę omnium pessimi. Hoc uotum? poeta ipse exequitur et primum causam exponit.

-- 145 --


[ERROR: no link :]Catull. 37 [p.145] Minatur irrumationem adolescentibus quibusdam qui suam Lesbiam sollicitabant.
[ERROR: no link :]Catull. 38 Conqueritur quod Cornificius sodalis se ęgrotantem non uisitauerit.
[ERROR: no link :]Catull. 39 Hispani omnes, cum munditia maxime gaudeant, una in re spurcissimi existunt. Nam dentes quotidie, et interdum membra omnia, sibi lotio lauant. Auctores sunt Dyodorus, Strabo, et Apuleius. [1] Vnum ex iis Egnatium nomine carpit Catullus, qui semper ridebat, ut dentes pręsentibus ostenderet, quos sibi lotio candidos effecerat. Versus est senarius iambicus.

-- 147 --


[ERROR: no link :]Catull. 44 [p. 147] Gratias agit suo fundo in quo recreatus erat tussi et grauedine affectus, quę duo mala ex pessimę orationis lectione cęperat. Nam dum Sextianus uult esse conuiua, carmina adeo mala legit quod illico grauedine frigidissima et tussi uehementissima occupatus est. Versus est senarius iambicus scazon.
[ERROR: no link :]Catull. 45 Scribit amorem Acmes et Septimii esse felicem, utpote qui optimo auspicio confirmatus fuerat.
[ERROR: no link :]Catull. 49 Ciceroni gratias agit.

-- 149 --


[ERROR: no link :]Catull. 51 [p. 149] Amoris impatiens suę enarrat Lesbię quantis malis afficiatur cum ipsa coram se alteri arridet. Versus est Saphicus.
[ERROR: no link :]Catull. 52 Indigne fert quod Nouius Struma curruli in sella sedeat et Vacinius [1], qui uno tantum die [2] consul fuit, per suum iuret consulatum.

-- 151 --


[ERROR: no link :]Catull. 61 [p. 151] Versus est Gliconius, qui constat [ex] spondeo, coriambo et pyrrhichio, [1] ut: collis-ohelico-nii, cultor-uranię-genus.

-- 154 --


[ERROR: no link :]Catull. 62 [p. 154] Poeta ducta ad m...matrimonium uxore inducit a...adolescentes quosdam ut [cantu certent?], quorum mares connub... ...dant connubium maxime laudant, foemine non et accusant.

-- 155 --


[ERROR: no link :]Catull. 63 [p. 155] Athis Phrix puer fuit, quem Cybele ipsa dilexit. Hic cum contra deę mandata – ab ea enim monitus fuerat ne pudiciciam contaminaret – cum Sangaride [1] nympha concubuisset, cognito statim errore indoluit furoreque correptus uirilia, quę commissi causa fuerant, testa Samia sibi amputauit et ita euiratus deę quo ad uixit inseruiuit. Hanc fabulam scribit Catullus ipsum...ipsumque Athim, ut rem ante oculos ponat, inducit loquent...loquentem.

-- 165 --


[ERROR: no link :]Catull. 64 [p. 165, ad 64,387 sqq.] Dii inter homines uersati tandem liquerunt humana consortia propter hominum scelera.
[ERROR: no link :]Catull. 67 [p. 168] Catullus hac elegiuncula [1] domus cuiusdam adu...adulteria lepide retegit. Ind...Inducit enim per fantasiam ian...ianuam ad loquendum, quę i...interrogata omnia furta [detegit?].

-- 177 --


[ERROR: no link :]Catull. 97 [p. 177] Poeta insectatur Emilium, cui os turpissimum foedissimumque est.

Kraj
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], Catulli carminis epitomae, versio electronica (), Verborum 1474, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epitome] [word count] [marulmarcatull].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.