Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
25r
DE VETERIS INSTRVMENTI VIRIS ILLVSTRIBVS M. MARVLI COMMENTARIVM.
Divi Hieronymi de uiris illustribus librum nuper euoluenti mihi uenit in mentem
illius ea in re studium pro uiribus emulari uelle. ut sicut ipse de ijs, qui sub
euangelio erant, texuit historiam, ita et ego eorum qui in ueteris legis
uoluminibus continentur gesta breuis succinctaque narratione subnecterem. Vtile
ratus legentibus fore, si in his quoque proponantur tum uitia quę cauere
oporteat, tum uirtutes quas deceat imitari. In istis autem recensendis
apparebunt mira quędam dei opera, ut noscamus omnipotentem esse illum cui
seruimus erga poenitentes quidem pium et misericordem dominum, in peruicaces
autem et obduratos iustum uindicem atque ęquum prorsus utraque in parte
remuneratorem. denique ut manifestum sit, hunc solum super omnia et amandum
esse, quia bona bonis cęlestia largitur, et timendum quod iniquos atque impios
poena punit ęterna. Igitur eodem domino fauente atque adiuuante, ab ipsius
protoplasto, hoc est a primo humani generis parente initium capiamus.
25v
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|