Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Tu si in precęptis meis ambulaueris, ero tecum et tradam tibi Israhel.
Animadauertit autem Hieroboam, quod propterea Salomon machinaretur ipsi
necem. Fugit in Aegyptum pageatque illic usque ad obitum eius moratus est. Tunc
demum ab iis, qui ab Roboamo defecerant, uocatus regnum ultro sibi oblatum
accępit. 39v Aedificauit Sichem in monte
Ephraim ibique habitauit. Condidit Phanuel ac, ne populus ad sacrificandum
Ierosolymam sępius petendo ad Roboam conuerteretur, fecit duos uitulos
ęneos; alterum posuit in Bethel, alterum in Dan, ut illos adorarent. Struxit
phana in excelsis, constituit sacerdotes, qui non erant de tribu Leui, et
ipsemet accessit, ut adoleret incensum. Vir autem de Iuda uenit in Bethel et
stans contra altare prophetauit mala domui Hieroboam. Ille extendit manum
iubens eum appręhendi. Cunque manus illa aruisset, pręcante uiro Dei
restituta est. Cęterum ipso a uia sua pessima non recedente Dominus domum
eius delere decreuit. Hieroboam Abia, filio suo, egrotante suggessit uxori,
ut mutato habitu abiens in Sylo Ahiam prophetam consulat super puero. Venit
mulier, Ahias autem pręmonitus a Domino ait: Vxor Hieroboam, quare aliam
te simulas? Dic uiro, hęc dixit Dominus: Quia male operatus es, inducam
mala super domum tuam. Te uero in urbem introeunte morietur puer.
Israhel quoque percutiet Dominus, eo quod irritauerint eum in diis
alienis. Illa uenit pagein Thersa, et puer moritur, Hieroboam autem
regnauit annis XXII. Successit in regno filius eius Nadab.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|