Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
IORAM
IORAM, Achabi filius, Ochozię frater, rex Israhel, sustulit statuas Baal,
quas posuerat pater suus, sed ab impietate Hieroboami non recessit. Cum
Iosaphat, rege Iuda, et rege Edom perrexerunt per desertum Idumeę aduersus
Mosam, Moabitarum rege, eo quod noluerit ultra dare tributum regi Israhel.
Cunque defectu aquę laborarent, petierunt Heliseum, ut sitientibus
subueniret. Qui iratus in Ioram regem: Vade, inquit, ad prophetas
patris tui! Ne respexissem quidem te, nisi uultum Iosaphat, regis Iuda,
erubescerem. Ipso tandem Heliseo iubente adduxerunt psaltem, fossas
fecerunt, et continuo repletę sunt aquis. Prędixit eis uictoriam de Moab.
Moabitę congregati steterunt in terminis; aquas uiderunt fluere rubras
ratique sanguinem esse Israhel mutuo inter se cęsorum: Nunc pergamus,
inquiunt, ad prędam! Cum autem accessissent ad castra Israhel,
42v illi consurgentes oppręsserunt eos.
Oppida page demoliti sunt, agrum optimum lapidibus oppleuerunt, fontes aquarum
obturauerunt, omnia ligna fructifera succiderunt iuxta Helisei uaticinium.
Rex ipse Moabitarum obsessus in tanta rerum angustia filium suum
primogenitum obtulit diis holocaustum super muro. Videntes Israheiitę
facinus tam crudele soluta obsidione abierunt. Rex Syrię bellum aduersus
Israhelitas gerens intellexit arcana sua consilia Heliseum nequaquam latere
atque ipsa inimicis releuari; obsedit illum in Dothaim. Heliseo orante Syri,
a quibus obsidebatur, oculis capti sunt. Cęcos duxit in Samariam. Toram
uolebat eos perdere; Heliseus prohibuit fecitque abire illęsos; neque ultra
uenerunt in terram Israhel latrones Syrię. Porro Benadab, rege Syrię,
Samariam obsidente caput asini in ciuitate uenumdabatur LXXX argenteis,
quarta pars cabi stercoris columbini V argenteis.
Mulier quędem coram Ioram aduersus alteram exclamauit, quod, cum inter se
conuenissent, ut filios comederent, suo iam comesto illa subtraxerit eum,
qui ipsius erat. Ioram dolore affectus scidit uestimenta sua et apparuit
cilicium ad carnem intrinsecus. Mox dolore in furorem uerso misit
satellites, qui Heliseum interficerent. Ille page in spiritu rem intelligens
clauso domus ostio necem euasit. Poenituit Ioramum propositi sui in Heliseum
et ab eodem prophetante audiuit Hęc dicit Dominus: In tempore hoc cras
modius simile uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta
Samarię. Cuidam de principibus non credenti: Videbis, inquit,
oculis tuis, et inde non comedes. Cum ergo Dominus in Syros
tonitrum excitasset, relictis omnibus diffugerunt. Egressus populus diripuit
castra Syrię et de uictus copia ita euenit, sicut prędixerat Heliseus. Atque
ille incredulus ad portam urbis turba irruente ellisus animam efflauit.
Ioram deinde cum Ochozia, rege Iuda, pugnans aduersus Azahel, regem Syrię,
in Ramoth Galad saucius rediit uenitque, ut curetur, in Iezrahel. Ochozias
inuisit ęgrotantem. Interim Heliseus Iorami seruum Iehum ungi fecit in regem
Israhel, ut disperdat domum Achab. Iehu igitur coniurauit contra Ioram et
profectus est in Iezrahel. Ioram autem cum Ochozia, rege Iuda, exiens
occurrit ei in agro Naboth Iezrahelitę et ait: Pax est Iehu?
Respondit ille: Quę pax? Territus Ioram conuertit se, ut fugeret.
Iehu fugientem percussit sagitta. Mortuum iussit proiici in agro Naboth.
Venit in Iezrahel. 43v Pręcipitari fecit page
Iezabelem per fenestram, quod plenius mox exponemus, cum de Iehu
tractabimus. Ioram regnauit annis XII. Successit Iehu.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|