Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill]. IORAM, Achabi filius, Ochozię frater, rex Israhel, sustulit statuas Baal,
quas posuerat pater suus, sed ab impietate Hieroboami non recessit. Cum
Iosaphat, rege Iuda, et rege Edom perrexerunt per desertum Idumeę aduersus
Mosam, Moabitarum rege, eo quod noluerit ultra dare tributum regi Israhel.
Cunque defectu aquę laborarent, petierunt Heliseum, ut sitientibus
subueniret. Qui iratus in Ioram regem: Vade, inquit, ad prophetas
patris tui! Ne respexissem quidem te, nisi uultum Iosaphat, regis Iuda,
erubescerem. Ipso tandem Heliseo iubente adduxerunt psaltem, fossas
fecerunt, et continuo repletę sunt aquis. Prędixit eis uictoriam de Moab.
Moabitę congregati steterunt in terminis; aquas uiderunt fluere rubras
ratique sanguinem esse Israhel mutuo inter se cęsorum: Nunc pergamus,
inquiunt, ad prędam! Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.