Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

IOACHIN

IOACHIN, qui et Iechonias, filius Ioakim, rex Iuda, etiam ipse gentillium errore pollutus diuinam in se prouocauit iram. Ob hoc quidem Caldeorum exercitus Hierosolymam uallauit obsidione. Et cum ipse rex Nabuchodonosor urbem oppugnaturus superuenisset, egressus Ioachin se suaque eius tradidit potestati. Nabuchodonosor igitur anno regni sui VIII uinctum illum abduxit in Caldeam transtulitque omnia ab Hierosolymis ad Babylonem pręter pauperes plebis. Constituit autem Matthaniam, patruum eius, Iudę regem, et hoc suppresso page nomine uocauit Sedechiam. Ioachin autem, siue Iechonias, regnauit mensibus III, diebus X. Post hęc, cum eum peccati sui poenituisset, anno XXXVII translationis ab Euilmerodach, Babylonis rege, eductus de carcere super throno regum collocatur, donantur ei uestes, datur panis, constituitur annona in diem, toto tempore uitę suę.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.