Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

IOAS

IOAS, Ochozię, regis Iuda, filius, ab amita Iosabeth et Ioiada pontifice occultatus, ne ab auia sua Athalia interficeretur, cum reliquos fratres eius ipsa regnandi causa occidisset. Deinde anno regni Athalię VII Ioiada pontifex cum in illam coniurasset, produxit e latebris Ioam diademaque imposuit ei et palam inunctum regem salutauit. Omes, qui aderant, manibus plaudentes dixerunt: Viuat rex! Hoc clamore consternata Athalia uenit in templum. Tunc Ioadę pontificis iussu centuriones iniecerunt ei manus et extra templum tractam iuxta pallatium occiderunt. Ioada autem inter Deum et regem et populum pepigit, quod ab eius cultura non recederent. Itaque aras Baal destruxerunt, simulachra contriuerunt, sacerdotem Baal Mathan interfecerunt. Posuit Ioiada custodes in domo Domini. Ioas uero in regiam translatus page super throno regum sedit, et lętatus est populus et ciuitas quieuit. Septem annorum erat Ioas, quando regnare coepit. Rectus fuit coram Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea sarta tecta templi reficiant. Hoc illi neglexere usque ad tertium et uigesimum regis annum. Quare uetuit quidem rex eos ultra pecuniam accipere, sed in gazophilatium inferri. Inde dabatur pręfectis cementanorum per manum scribę regii et Ioiadę pontificis. Pecunia uero pro peccatis oblata sacerdotum erat. Porro defuncto Ioiada pontifice adorauerunt regem ipso renuente, dereliquerunt Dominum, idolis seruierunt. Zachariam, Ioiadę filium, [ERROR: no reftable :]Zacharias lapidatus prophetantem lapidauerunt in a trio templi Ioa rege iubente, tametsi patris eius beneficio tum uitam tum regnum fuerit assecutus. Deo autem tot impietates ulciscente Syri numero pauci ingentes Iuda copias superant atque prosternunt. Rex etiam Syrię Azahel expugnata Geth obsedit Hierosolymam, sed a Ioa omni argento, quod in templo et in pallatio erat, accepto recessit. Non multo post Iosachar filius Semath, et Iosaphat, filius Somer, 49v page conspirantes interfecerunt Ioam. Ioas itaque regnauit annis XL. Sepultus est in ciuitate Dauid, sed non in sepulchro regum. Successit filius eius Amasias.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.