Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

AZARIAS

AZARIAS, qui et Ozias, Amasię filius, rex Iuda, ędificauit Ahilath, dimicauit aduersum Palestinos. Deiecit murum Geth, construxit oppida in Azoto et in Palestina, domuit Palestinos et Arabes in Gorbaal habitantes. Ammonitę eius tributarii erant. Turres Hierosolymis ędificauit, cisternas page in solitudine fodit, pecudum greges aluit. Operam dabat agriculturę. Exercitum habuit duorum milium et sexcentorum principum, sub quibus erant trecenta et septem hominum milia cum quingentis, omnes ad bellum apti. Sed idem elatione mentis Deum neglexit; incensum super altare Azaria sacerdote reclamante adolere uoluit, quod sacerdotum officium erat, et lepra in facie eius est orta ac deinceps uixit leprosus. Ioatan filius gubernabat pro illo populum, defuncto successit in regnum. Ipse autem Azarias regnauit annis LII.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.