Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

ACHAZ

ACHAZ, Ioathani filius, rex Iuda, impie in Deum se gessit. Filium suum iuxta ritum gentium consecrauit. In lucis et excelsis uictimas immolauit incensumque adoleuit. Deo scelus hoc ulciscente Razin, Syrię rex, et Phacee, rex Israhel, obsederunt eum in urbe Hierosolyma, 50v page quam quidem expugnare nequiuerunt. Sed inde decędens rex Syrię Hailam cępit eiectisque Iudeis posuit in ea Medos et Syros. Achaz uero ad aliena auxilia conuersus magnam auri argentique uim misit Theglatphalasar, Assyriorum regi. Hinc ille contra Syros insurgens uastauit Damascum et Rasin regem interfecit. Achaz autem, ut gratias referret regi, perrexit in occursum eius usque Damascum muneraque multa obtulit. Deinde uiso altari Damasci iniunxit Vrię sacerdoti, ut tale sibi in templo faciundum curaret. Eo facto reuersus obtulit holocausta aliaque multa prophana atque impia fecit in domo Domini. Exinde Zechrei de Ephraim occidit Maasiam filium et Ezricam, ducem eius, et Helcanam, ab eo secundum. Filii quoque Israhel duxerunt captiuorum de Iuda ducentamilia utriusque sexus prędamque immensam ad Samariam. Sed crudelitatis coarguti ab Oded propheta captiuos restituerunt. Palestini etiam cęperunt urbes Iuda Bethsames, Ahylon, Gadiroth, Socho, Thaman et Gamizo cum uiculis eius. Achaz uita defunctum Hierosolymis sepelierunt, sed non in sepulchro regum. Regnauit annis XVI. Successit filius eius Ezechias.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.