Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

ESDRAS

ESDRAS, Saraię filius, de genere Aaron, cum filiis Israhel et filiis sacerdotum et Leuitarum anno Artaxerxis regis VII ascenderunt de Babylone et mense quinto Hierosolymam peruenere. Porro Esdras ipse animum intendit, ut inuestigaret legem Domini et populum in ea erudiret. Artaxerxes pręterea dedit ei diploma, in quo scriptum erat: Cuicunque libuerit in regno meo de populo Israhel et sacerdotibus et Leuitis ire Hierosolymam, uadat tecum. Aurum et argentum Deo Israhel oblatum tale et fac de illo iuxta uoluntatem Dei tui. Vasa quoque, quę dicata sunt ei, trade in conspectu eius. Quicquid insuper opus fuerit ut impendas, dabis de thesauro et fisco regum et a me usque argenti talenta C, 55v ad frumenti page choros C, ad uini bathos C, ad olei totidem, ad salis uero absque mensura. Ego Artaxerxes rex statui atque decreui. Sacerdotibus et earum ministris non imponatur uectigal nec tributum. Esdras autem constituat iudices et pręsides populo. Tunc Esdras: Benedictus, inquit, Dominus deus patrum nostrarum, qui dedit hoc in corde regis. Congregatis igitur qui redire cupiebant de Babylone, prędicauit ieiunium, ut Dominus dirigat uiam eorum. Auxilium autem a rege poscere supersedit, ne Dei sui potentię minus confidere uideretur apud regem. Delectis XII sacerdotibus appendit argentum, talenta DCL, uasa argentea C, auri talenta C, crateras aureas XX, uasa quoque ęris et auri. Congregati ad flumen Ahaua manserunt tribus diebus. Atque ubi peruentum est Hierosolymam, die quarto appenderunt argentum et aurum et uasa. Obtulerunt holocausta: uitulos XII, arietes XCVI, agnos LXXVII, hircos pro peccato XII. Esdras, cum audisset, quod populus Israhel miscuerit semen cum gentibus connubia cum illis contrahendo, ingenti affectus dolore scidit palium et tunicam, capillos uellicauit et barbam, sedit moerens usque ad sacrificium uespertinum. Surgens page flexit genua, manus ad Dominum expandit et orauit pro populo. Populus ad orantem conuenit et fleuit. Esdras uero die illo neque comedit neque bibit lugens transgressionem eorum, qui uenerant de captiuitate. Vi Iuda et Beniamin, consensere, ut cum uxoribus, quas de gentibus acceperant, faciant diuortium et ab iis genitos abdicent. Eiecere igitur uxores suas cum filiis earum, ut legi Dei obedirent.

------------------------

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.