Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

NEEMIAS

NEEMIAS, Helchię filius, erat Susis pincerna Artaxerxis regis. Anno XX regni eius dimissus urbis Hierosolymę muros coepit ędificare. Vicinę gentes eum irrisione et subsannatione lacessebant. Aedificatę sunt portę: porta Gregis, porta Piscium, porta Vetus, porta Vallis, porta Sterquilinii, porta Fontis, porta Equorum. Aedificato iam muro ęmuli, quos inuidię stimulus agitabat, aduersus Israhelitas insurrexerunt. Neemias pro suis depręcatus est Deum, posuit in muris excubias, in ciuitate armatos omnesque hortatus est, ne timerent, sed in Domino confiderent. Quam quidem rem inimici cum animaduertissent, a proposito illos oppugnandi destiterunt. Neemias ad opus perficiendum 56v est reuersus. page Oppressos foenore liberauit, bona iisdem ablata restituit. Murale ędificium, quod reliquum erat, die secunda et quinquagesima fuit consummatum. At uero inuidi illi terrebant Neemiam et eidem insidiabantur. Neemias pręterea censum egit populi ac sacerdotum, quosdam autem de sacerdotio eiecit, eo quod eorum nomina in censu non inuenisset.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.