Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
IVDIT
IVDIT uidua uiros uirtute, foeminas sanctitate superauit. Bethulię in superiori
domus secreto cubiculo cum ancillis morabatur. Super lumbos cilicium gerens
quotidianis ieiuniis carnis lasciuiam refrenabat. Forma insignis, diuitiis
potens, nobilis genere in tribu Simeon. Iam annos III et menses VI in uiduitate
exegerat, quando Olophernes a Nabuchodonosor, Assyriorum rege, cum ingentibus
copiis ad occidentis prouincias missus eius imperio subiugandas, cum iam
Ciliciam et Mesopotamiam domuisset, Damasci agrum uastasset, lucos deorum
arasque euertisset, et tantum Nabuchodonosor deus esse crederetur, — uenit
tandem in terram Gabaa, oppida in deditionem accepit. Tunc filii Israhel in
terra Iuda sibi metuentes loca munierunt seque pręparauere ad resistendum.
Omnes, qui Hierosolymis erant, in ieiuniis et supplicationibus sese
humiliauerunt. Sacerdotes induti sunt ciliciis, infantes pueros prostrauerunt
contra faciem templi, altare cilicio operuerunt et page toto corde Deum
pręcabantur. Olophernes interim obsidet Bethuliam. Achior illum admonet de
conditione et ritu Israhelitarum. Olophernes compręhensum misit Betulianis, ut
oppido capto ipse simul puniatur. Dixerat enim Iudeos insuperabiles esse, nisi
cum deo suo deliquissent. Ciuitatem oppugnat Olophernes. Ciues auxilium a Domino
implorant et, cum siti laborarent, insultant in Oziam principem, quod non se
tradiderit Assyriis, priusquam siti perirent. Ozias pepigit cum eis traditurum
se ciuitatem, si intra quinque dierum spacium a Domino missum non fuerit
auxilium. Percrebuit res ista Iudit uiduę, et domo egressa coram pręsbiteris
Chabri et Charmi repręhendit factum Ozię atque ipsos orare iubet, ut Deus
Israhel consilii, quod mente agitabat, adiuuet propositum. Deinde ingressa
cubiculi sui oratorium induit se cilicio, cinere sparsit caput, prostrata
clamauit ad Dominum. Peracta oratione Abram uocat, ancillam suam, deponit
cilicium, ungit se odoribus et ornat urbemque egressa adit Olophernem. Ille
forma eius captus benigne susceptam, nequid timeat, hortatur. Ipsa ex composito
illum urbe potiturum pollicetur. Iubente Olopherne cibum potumque ei de suo
ministrari conuiuio 59v non assensit, ne page in escis
ethnicorum contaminaretur, seque sibi uiaticum attulisse dixit. Impetrat ab illo
copiam ultro citroque cum ancilla sua commeandi. Die quarto inuitata uenit ad
Olophernis conuiuium, comedens tamen et bibens de his, quę secum portauerat.
Postquam exempta fames epulis mensęque remotę, Olophernes ebrius per
lectum distenditur ac sopitur. Illa sensim accedens arrepto eius gladio amputat
dormienti caput, amputatum tradit ancillę. Eo in peram misso exeunt, quasi ad
orandum, nemine prohibente. Intrant ciuitatem. Ciues re cognita metum in gaudium
uertunt, Deo gratias agunt et eam, quę tantum facinus ausa fuerit, laudibus
prosequuntur. Caput in muro, ut omnibus spectaculo esset, suspendunt et armis
muniti in hostem turmatim prodeunt. Illi duce amisso conterriti uertuntur in
fugam. Hi persecuti sunt eos cędendo usque ad fines regni. Interim reliqui ciues
descendunt et castra ab Assyriis derelicta spoliant. Alii autem a pręlio
redeuntes exuuias uicti hostis referunt secum. Ioachin, pontifex maximus, de
Hierosolymis uenit, populo gratulatur, Iudit uiduę benedicit, pudiciciam eius
laudibus effert, cuius merito uictoriam ei concesserit page Dominus de tam graui
aduersario, qui omnia terrore compleuerat. Tunc quęcunque Olophernis fuerant,
nemine refragante tradita sunt ipsi Iudit. Exultauit ciuitas, canticum cecinit
Iudit Domino non ad se, sed ad illum referens uictorię laudem atque gloriam.
Populus abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum his
canopeum. Victorię donum trimestri gaudio fuit celebratum. Peracta celebritate
ad sedes proprias reuersi sunt. Iudit magna apud omnes habita. A morte Manassę,
uiri sui, in uiduitate sancta permansit. Vixit annos CV. Abram seruam manumissam
reliquit. Luxit eam populus diebus VII. Ipse uictorię dies apud Hebreas per
annos plurimos celebris fuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|