Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis
captiuus Hester, fratris sui Abihail filiam, parentibus orbatam
sibi adoptauerat. Assuerus autem, Persarum rex, reginam Vasthi, quod dicto
sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho datum est
negocium, ut puellas quasque pulcherrimas perquireret 60v et, quę page ex illis magis placeret regi, in locum repudiatę
succederet. Hanc igitur Hester, quia forma spectabilis erat, obtulit
Mardocheus eunucho. Quam cum ille decenti uestitu ornatam introduxisset, eam
rex ex omnibus sibi elegit uxorem. Porro Mardocheus, dum forte ad regię
domus ianuam staret, audiuit ibi quosdam inter se coniurantes, ut
interficiant regem, et detulit crimen ad reginam, illa ad regem. Capti, qui
coniurauerant, suspensique perfidię poenas dedere. Rex autem Mardochei
factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui
sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus [ERROR: no reftable :]Aman
Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter
Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem homini, quo Deus ipse
colebatur. Id Aman iniquo animo ferens persuadet regi, ut edicto iubeat
deleri Iudeos, qui in regno eius erant, proinde ac pacis quietisque
turbatores. Exiit edictum; metus et moeror Iudeorum animos occupauit.
Mardocheus more suę gentis in re tam tristi scidit uestimenta et sacco
coopertus cinere caput aspersit. Tunc Hester cognita mestitię
afflictionisque causa page contempto capitis periculo adiit regem. Omnes enim,
qui non accersiti aulam ingrediebantur, iugulari mos erat pręter illos,
aduersum quos rex uirgam auream extendisset. Rex igitur uisa Hester uirgam
protendit. Illa adorato rege ipsum et Aman simul inuitauit ad conuiuium,
quod parauerat. Eo conuiuio rex delectatus ait reginę: Libere a me petas,
quicquid uolueris, nullam latura repulsam. Illa gratias egit, sed
petitionem in diem distulit posterum. Nocte autem illa rex diaria euoluens
legit, quemadmodum a Mardocheo detecta coniuratione seruatus esset. Ipsum
igitur Aman accersitum interrogat, quo illum honore affici oporteret, quem
rex plurimum diligeret. Aman uero de se id inquiri ratus respondit debere
regiis indutum uestibus, diademate coronatum nobilissimo equo imponi,
phaleris aureis gemmatisque ornato atque ut pręcipuus de principibus teneat
equum eius et per fora plateasque eum deducens clamitet: Sic honorabitur,
quem rex prę cęteris obseruari uoluerit. Dum autem Aman talia sibi
uendicare uellet, iussus est hoc ipsum pręstare Mardocheo, quem oderat
61v plurimum. page Pręterea reginę Hester
poscenti concessum est, ut edictum mortis in Iudeos irritaretur seque illis
aduersum persecutores suos uindicandi ius esset; Aman quoque in ea cruce,
quam Mardocheo parauerat, suspensus inuidię in Iudeos poenas daret. Versa
est itaque Iudeorum anxietudo in lętitiam; agitarunt inter se conuiuia.
Filios Aman, qui X erant, omnes in patibulis suspenderunt et de uulgo
plurimos, qui ipsis infensi fuerant, trucidandos curarunt fauentibus urbium
pręfectis, dum et regem timent et Mardocheum uerentur, quem rex a se
secundum iam constituerat. Dies liberationis festus habitus apud Iudeos per
annos omnes. Hic dicendum restat: Iustus es, Domine, qui iniustos
persecutores iuste punis et in te sperantes nunquam deseris.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|