Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

IOB

IOB in terra Hus simplex et rectus ac timens Deum fuit. Erant ei VII filii, III filię, VII milia ouium, III milia camellorum, D iuga boum, D asinę, familia multa nimis. Magni habitus fuit inter orientalis. Filii eius quotidie mutua inter se actitabant conuiuia. Ille summo mane surgens pro singulis holocausta offerebat. Sed dum a Domino laudatur, Sathanas inuidit: Nunquid, ait, page frustra Iob timet Deum? Accepta igitur potestate in cuncta, quę eius erant, boues, asinos et pueros illius tradidit Sabeis in prędam, oues et pueros igne consumpsit, camellos et custodes dedit Caldeis, filios et filias euersa domo, in qua conuiuabantur, oppręssit ruina. Tot calamitatum acceptis nunciis Iob scidit uestimenta sua et tonso capite in terra prostratus adorauit dicens: Nudus egressus sum de utera matris meę, nudus illuc reuertar; Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Iterum Sathanas exibita sibi potestate in corpus eius, ulcere pessimo totum uulnerauit. Iob ergo a planta pedis usque ad uerticem capitis putridus, testa saniem deradebat iacens in sterquilinio. Obprobratus increpitusque ab uxore ait: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus? Ab amicis uisitatus prima non agnoscitur, usque adeo fuerat deformatus, deinde agnitus comploratur. Scissis uestibus et sparsis puluere captibus per dies VII nihil ei locuti sunt cernentes in eo dolorem esse supramodum uehementem. Ipse autem os suum aperiens: Pereat, inquit, dies, in qua natus sum et nox, in qua dictum 62v est: conceptus est homo!Demum ait: Nonne page dissimulaui? Nonne quieui? Et uenit super me indignatio. Cęterum ad miserię cumulum ab amicis etiam non tam consolatur quam arguitur dicentibus, quod Deus aliquo offensus peccato tot mala ipsi inflixerit. Respondit Iob grauius esse quod patitur quam pro magnitudine peccatorum, quę commisit. Et tamen: Affligens me, inquit, dolore non parcat, nec contradicam uoluntati Dei mei. Deinde ait: Militia est uita hominis super terram et sicut dies mercenarii dies eius. Postremo se peccatorem fatetur et: Peccaui, inquit, quid faciam tibi, o custos hominum, cur non tollis peccatum meum? Post hęc innocentia sua fretus: Indica mihi, inquit, cur me ita iudices? Manus tuę fecerunt me et plasmauerunt me totum in circuitu et sic repente pręcipitas me? Responderunt amici minora eum pati quam eius meretur iniquitas. Iob autem ait occulta esse Dei iudicia: Veruntamen etiam si occident me, inquit, in ipso sperabo. Vias meas in conspectu eius arguam et ipse erit saluator meus. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui salus es? Rursum amicorum contumeliam sustinet repręhendentium, quod nimis arroganter page Deum alloquatur et superbe. Respondit Iob: Consolatores onerosi estis. Denique: Hęc passus sum, inquit, absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum pręces. Non peccaui et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pane me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me! Iterum ab amicis increpitus: Vsque quo, ait, affligitis animam meam? Miseremini mei, miseremini mei saltem uos, amici mei. Scio enim, quod redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea uidebo Deum. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu mea. Dicunt ei, quod impii prosperitas cito mutetur in contrarium. Respondet Iob: Quare ergo impii quandoque usque in finem prosperitatibus perfruantur? Seruantur ergo in diem perditionis et post mortem puniuntur. Rursum illi exprobrant, quod nonnisi ob peccatum tanta mala uenerint super eum. Respondit ipse: Probabit me Deus quasi aurum, quod per ignem transit. Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Deinde enumerat opera 63v pietatis, in quibus, page cum sanus esset, exercebatur. Proinde conqueritur, quod iniuste de ipso iudicant amici. Deus postremo interrogat ipsum Iob de occultis rerum causis, quasi arguens eum, quod inquisient, cur ipsum ita afflixerit. Hinc ille se in hoc peccasse fatetur: Insipienter, inquit, locutus sum. Ipse me repręhendo et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Post hęc omnia laudauit Dominus seruum suum Iob reddiditque illi, quęcunque olim amissa fuerant, duplicia. Contigerunt enim ei quatuordecim milia ouium, sex milia camellorum, mille iuga b[ou]m, mille asinę, sed tamen ut olim septem filii et tres filię. Gratulati sunt ei amici eius, et quem ante exasperauerant, eidem nunc blandiuntur. Vixit autem Iob post flagella hęc annis CXL. Mortuus est senex et plenus dierum.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.