Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
HELISEVS
HELISEVS, filius Saphat, factus est Helię prophetę discipulus, cum ille
arantem (sicut dictum est) comperisset. Quando autem Helias a Domino fuit
sublatus, ipse uirtute 65v magistri sui page
repletus clarere miraculis coepit. Reuertens Helię palio percussit Iordanem
et ad secundum ictum diuisis aquis pertransiit. Dum esset Hierico, fonti
mortifero ac pestilenti salubritatem impertiuit. Terram sterilem
foecunditate donauit. Ascendit in Bethel. Ibi pueros ipsum irridere ausos
duo leones lacerarunt. Ille perrexit ad montem Carmellum, deinde in
Samariam. Ioram, rex Israhel, et Iosaphat, rex Iuda, in expeditionem
profecti aduersum Mesam, regem Moab, in itinere solitudinis aquę defectu
laborabant. Heliseus, fossas ut facerent, iussit. Et impletę sunt aquis.
Victoriam quoque eis de hoste futuram prędixit. Mulieri uiduę atque inopi,
cui creditor pro debita pecunia duos liberos abstulerat in seruitutem, olei
copiam in uasis, quę illa a uicinis commodato acceperat, ebulire fecit. Hinc
mulier uendito oleo redemit liberos et creditori satisfecit, de reliquo ipsa
cum familia sua uixit. Apud Sunam ciuitatem mulieri sterili et uiro eius iam
seni, ut filium generarent, a Domino pręcibus impetrauit. Ad hunc ipsum
eorum filium iam pene puberem, cum mortuus esset, misit cum baculo seruum
suum Gezi, sed baculus super mortuum positus nihil profecit. Venit Heliseus,
et ipse page extendit se super puerum; statim sanum ac uiuum his, qui genuerant
eum, restituit. In Galgalis pulmentum amarissimum missa farina in ollam, in
qua coctum erat, dulce reddidit. Viginti panibus ordeaceis centum uiros
satiauit, ita ut pransis adhuc cibus superesset. Naman, regis Syrię
principem, a lepra curauit septies in Iordane lotum. Munera ab eodem oblata
noluit accipere, ne uenale faceret, quod gratis acceperat. Cunque illa Gezi
per cupiditatem et dolum ellicuisset, lepram, qua Naman liberatus fuerat,
incurrit uixitque leprosus. Quodam ad Iordanem fluuium materiam cędente
ferrum securis excussum cum in aquis mergeretur, Heliseus misso ligno ferrum
ab imo fundo enatare fecit et lignario restitui. Idem obsessus a Syris in
Dothaim Deum pręcatus cęcos reddidit et mox illęsos atque etiam uisu
restituto illuc redire fecit, unde uenerant. Benadab, rege Syrię, Samariam
obsidente cum iam in eo res esset, ut Samaritani fame compulsi hosti se
traderent, cras a Domino liberandos prędixit et pro penuria copiam uictus
affuturam. Nocte proxima horrendo quodam fragore audito Syri territi
relictis omnibus diffugere. Ciues egressi direptis 66v hostium castris omnium rerum copia affluxerunt. page Idem
propheta prędixit famem septem annorum futuram. Cum esset Damasci, prędixit
Benadab, Syrię regis, mortem et Azahelem in eius locum successurum. Idem
Domino iubente unxit Iehu in regem Israhel ad disperdendam domum Achab.
Prędixit Ioram, regis Israhel, interitum et uxoris Achab Iezabelis crudelem
quidem necem, sed pro mentis minime indignam. Aduersa ualitudine affectus
cum a Ioa, rege Israhel, inuiseretur, prędixit Syriam ter ab eo affligendam.
Post hęc uita decessit. Veruntamen sepultus quoque miraculo non caruit.
Hominis quippe cadauer in sepultura cius deiectum, cum sepulti ossa
tetigisset, reuixit atque is, qui erat mortuus, a mortuo prophetę corpore
iterum uiuens exiit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|