Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
HIEREMIAS
HIEREMIAS, Helchię filius, fuit de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathot, in
terra Beniamin. Anathot erat uiculus tribus milibus ab Hierosolyma distans.
Hic in matris utero sanctificatus dicitur; uirginitatem seruauit. Puer adhuc
prophetare coepit. Prophetauit autem in diebus Iosię et Sedechię, regum
Iuda. Visiones eius fuere: uirga uigilans, olla succensa, mulier adultera,
lumbare putridum, duo calathi pieni ficubus, alter malis, alter bonis. In
his figurationibus designabatur futura aduersus impios Dei
uindicta: ciuitas igni uastanda, populus ad idola conuersus, regnum Iuda
uitiorum labe corruptum, peruersi denique et in perfidia pertinaces ueluti
pessimę ficus proiiciendi, poenitentes autem Dei miseratione suscipiendi
atque saluandi. Multo antehac populo Israhel in Assyriam translato
72v alienigenarum page colonię Samariam
possederunt. Etenim a captiuitate decem tribuum (ut Iosephus tradit) usque
ad transmigrationem duarum fluxere anni CXXX, menses VI, dies X. Cum ergo
Hieremias collo cathenis obuoluto captiuitatem per Caldeos futuram
prędicaret, Ananias pseudopropheta cathenas eius confregit illis uictoriam
pollicens, qui uincendi erant. Neque ipsi ea simulatio cessit impune: illo
anno mense septimo, sicut Hieremias prędixerat, morte sublatus est. Interim
primarii ciuitatis adulationibus magis quam ueritati fauentes insultarunt
prophetę in necem eius promptum, nisi Ahicam, filius Saphan,
intercessisset. Sed tamen hoc periculo liberatus proiicitur in lacum luti et
in carcerem truditur. Anno autem regni Sedechię XI capta a Caldeis urbe
liberatur. Habitauit cum Godolia in Masphat. Prędixit populi post annos LXX
a Babilone reditum, Christi quoque aduentum et, quę ille passurus esset,
pręuidit, postremo, ultimę diei iudicium super omnes futuram. Trenos ędidit
lugens ruinas Hierosolymę populique captiui calamitatem. Apud
Thaphnis in Aegypto a plebe lapidibus obrutus occubuit. page Multa
ibi eum religione Aegyptii uenerabantur, quod ab ictu aspidum tueri eos
crederetur, cum olim uiuus a pharaone rogatus de loco quodam serpentum
multitudinem effugasset.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|