Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
EZECHIEL, Buzi filius, cum Ioachin, rege Iuda, qui et Sedechias dicitur,
captiuus ductus est in Babylonem. Trigesimo ętatis suę anno, captiuitatis
quinto, exorsus est ad concaptiuos prophetare. Fuit de sacerdotali genere,
sicut et Hieremias. Vidit secus flumen Chobar uentum ab aquilone furentem,
id est mala ab ea orbis parte super terram uentura. Sic enim et in Hieremia
est scriptum: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrę.
Aspicit quatuor animalia, in quibus quatuor figurauit euangelistas.
Describit rotam in rota - Vetus Testamentum Nouo copulatum. Cernit
firmamentum, super firmamento thronum, super throno quasi hominis aspectum,
hoc est Dei filium, hominem futurum et paterna maiestate fulgentem.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|