Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

XII PROPHETAE
OSEE

OSEE, filius Beri, syncronos Esaię fuit. Prophetauit temporibus Ozię, Ioathan, Achaz, Ezechię, regum Iuda, et Hieroboam, filii Iohę, regis Israhel. Ex his Achaz, regem Iuda, et Hieroboam, regem Israhel, arguit idolatrię sub figura uxoris fornicarię et filiorum fornicationum. Ob hoc utrumque regnum prędicit a gentibus euertendum. Prophetat de aduentu Christi et die tertia surrecturum a mortuis innuit. Viuificabit nos, inquit, post duos dies; in die tertia suscitabit nos. Eundem de Iudeorum perfidia lamentantem inducit ac dicentem: Ego redemi eas, et ipsi locuti sunt de me mendacia. Et ob hoc quidem propheta regnum eorum per Romanos prędixit euertendum. In Christo autem credituris Dei misericordiam pollicetur. Pręterea de eucharistię sacramento in salutem fidelium instituendo uaticinatur dicens: Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Lybani. Atque hęc de propheta isto memorię prodita in prophetarum libello habentur.

IOHEL

IOHEL, filius Fatuel, denunciauit Iudeorum terram ab inimicis uastandam atque consumendam, et hoc sub metaphora erucę, bruci, locustę, rubiginis. Prędixit populi a captiuitate dimissi ad suum natale solum reuersionem.

Vidit Spiritum Sanctum super Dei seruos effundendum. Prophetauit iisdem regibus quibus Osee eademque tempore.

AMOS

AMOS, cum esset pastor, a Domino iussus est prophetare. Fuit de pastoribus Thecuę, quod oppidum sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit aduersa decem tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se habuere in filios Israhel, hoc est Gazę, Palestinę, Tyro, Idumeę. Christi aduentum prędicauit dicens: Dominus de Syon rugiet et de Hierusalem dedit uocem suam. Christum pro argento uenditum quęritur. Vaccas pingues Samarię carpens futuras in Ecclesia hereses designat. Peccantes ad poenitentiam prouocat et pręcibus Dominum populo placare nititur. Infestum sibi habuit Amasiam, sacerdotem Bethel. Hic eum a rege Hieroboam desciuisse detulit atque eidem, pro ista in prophetam inuidia, decreta 75v est poena dicente Amos: Hęc dicit Dominus: Vxor tua fornicabitur, filii cadent in gladio, domus diuidetur, in terra polluta morieris. Timeant igitur Dei uindictam, qui seruis eius inferunt iniuriam. Hoc, quod de Amasia dicimus, in uolumine, quod Amos inscribitur, est relatum. Hieronymus autem noster in pręfatione libri ait Amos prophetam ab Amasia sacerdote frequenter plagis affectum et tandem a filio eius Ozia interremptum sepultumque fuisse cum patribus suis in Samaria. Idem de Ecclesia per Christum ędificanda, sicut cęteri fere omnes, prophetauit.

ABDIAS

ABDIAS pauisse fertur centum prophetas in specubus latentes persequente eos Achab, Samarię rege, et impiissima Iezabele, eius uxore, eo quod non curuassent genua ante Baal. Et quia prophetas pauerat, meruit gratiam accipere prophetandi. Prophetauit autem sub Iosaphat rege ipse et Micheas. Locutus est contra Edom, id est contra populo Israhelitico infestos. Edom enim dictus est Esau, qui persecutus est fratrem Iacob. Mystice uero aduersum illos est sermo, qui heretica subuersi prauitate catholicam Christi perturbant Ecclesiam. In Sebaste sepultum ferunt, quę tunc Samaria nuncupata est, et nunc quidem iuxta sepulturas Helię et Ioannis Baptistę monumentum eius cerni uenerationique haberi.

IONAS

IONAS, Amathi filius et (ut Hebrei aiunt) uiduę Sareptanę, quem puerum Helias propheta mortuum reuocauerat ad uitam, iussus ire Niniuen, ut eos, qui illic erant, arguat delicti, nauim conscendit, ut Tharsum fugeret, sed sęuiente tempestate mittitur in mare, ut reliqui saluentur, Christi pro nobis in mortem dati figuram gerens. A cęto deglutitur et, ut resurrectionis quoque Dominicę typum pręferat, tertia die uiuus in siccum euomitur. Iterum iussus adiit Niniuen; prędixit eius euersionem, sed poenitentiam agentibus Dominus pepercit. Qua quidem in re significat nationes in prędicatione apostolorum relictis idolis Christum suscepturas et Iudeos inuisuros. Quod in se figurauit Ionas egre ferens non euenisse illa, quę prędixerat. Prophetauit sub Ozia, rege Iuda, quando et Osee et Amos et Esaias.

MICHEAS

MICHEAS Morasthites prophetauit in diebus Ioathan, Achaz et Ezechię, regum Iuda. Prędixit mala Samarię et Hierusalem, captiuitatem atque intentum. Coram Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, expeditionem in regem Syrię parantibus, 76v prophetę Baal prospera eis canebant. Micheas autem, propheta Domini, prędixit fugam eorum et Achab necem. Sedechias pseudopropheta indignatus ei colaphum incussit; insuper sic percussum Achab misit in carcerem. Sed in eo bello interemptus est Achab, et propheta, qui id futurum prędixerat, liberatus. Idem multa de Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine conuertendis atque saluandis.

NAVM

NAVM [ERROR: no reftable :] Niniue euersa propheta, a uico Galileę Helcheseus dictus, aduersus Niniuen acerbe admodum declamat et Deo grauiter irascente funditus euertendam nunciat. Prędicauerat hoc idem Ionas, sed Niniuitę poenitentiam agendo ueniam impetrauerant et Dominus excidium, quod per prophetam minatus fuerat, inferre noluit. Illi uero, cum a periculo liberati essent, audaciores facti iterum pristinis uitiis sese immersere. Et quoniam ingrati erga eum, a quo ueniam acceperant, extiterunt, merito euersi sunt. Is ergo magis Deum ad uindictam prouocat, qui post remissum crimen iterum offendere non ueretur. Porro in annalibus ueterum legimus Niniuen (alii Ninum appellant) ab Arbace Medo dirutam ac solo ęquatam et Assyriorum imperium in Medos fuisse translatum Hieroboam, Ioas filio, Samarię regnante et Hierasolymis Ozia, Amasię filio. Post hęc propheta Saluatoris pręuidens aduentum et simul gentilium deorum interitum credentes consolatur et ait: Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem. Belial uniuersus interiit. Tunc enim pax reddita est Ecclesię, cum sublato mortiferę superstitionis cultu desiit in Christianos principum persecutia.

ABBACUCH

ABBACUCH Babyloniis minatur et, quemadmodum Naum Assyrios ex Domini sententia damnat, quod in captiuos decem tribuum impii fuerint, ita iste Caldeos arguit, quod duri grauesque extitissent populo duarum tribuum Babylonem translato. Cum Deo autem disputat, quare permittat, ut mali apprimant et conculcent meliores se. [ERROR: no reftable :] Nota Et responsum accipit, quod suo tempore impii punientur et iusti atque credentes ex fide uiuent. Hinc propheta inuehi incipit in uitia: damnat superbiam, auaritiam, crudelitatem, dolum, idolatriam. Prophetat pręterea dę aduentu Christi, de eius passione, qua oppręssa est diaboli potestas, de apostolorum prędicatione, gentium 77v conuersione, Iudeorum perfidia. Hanc ob rem ingenti affectus lętitia: In Domina gaudebo, inquit, et exultabo in Deo, Iesu meo. Babylon autem a Cyro, Persarum rege, capta seruiuit et ab eadem Iudei de captiuitate liberati Hierosolymam rediere. Impletum est igitur Abbacuch prophetę super Babylonios uaticinium.

SOPHONIAS

SOPHONIAS, filius Chusi, filii Godolię, filii Amarię, filii Ezechię, prophetasse traditur in diebus Iosię filii Ammon, regis Iuda. Hic in suis uaticiniis prędicit Hierosolymam Romanorum uiribus casuram. Sacerdotibus praue uiuentibus exprobrat, idolatras maledictione lacessit, principum increpat superbiam, damnat auaritiam, explicat terrores futuri iudicii. Hinc fideles exhortatur, ut quęrant Dominum ea quę ipse pręcipit obseruando, antequam iudicentur. Impios Ecclesię insultantes diuina uirtute comprimendos prędicat, eos quidem sub nomine Philistinorum, Moabitarum, Amonitarum, Aethiopum et Assyriorum designans. Tum demum attenuandos pręmanet terrę deos et Christum a gentibus adorandum. Iudeos quoque in fine conuertendos demonstrat: Reliquię Israhel, inquit, non facient iniquitatem nec laquentur mendacium.

AGGEVS

AGGEVS propheta locutus est ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem earum, qui de Babylone a Cyro dimissi Hierosolymam redierant, et ad Iesum, filium Iosedech, sacerdotem magnum, qui tunc cum Zorobabele erat. Increpat primo ignauiam eorum, quod post uetus destructum iactis iam noui templi fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet ergo annos LXX transmigrationis modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat, ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul hortatur eos, ut coeptum opus tempore Cyri et usque ad secundum annum Darii regis, qui a Cyro quartus fuit, intermissum perficere curent; neque enim aliam ob rem spe messis toties deceptos fuisse famemque passos quam ob desidiam domus Dei construendę et in eo diuinę opis diffidentiam. Eosdem autem spe futuri boni ad subeundum laborem excitat affirmans multo maiorem gloriam fore templi secundi, quam fuerat primi. Glorificandum enim erat ipso ueri Messię aduentu. Alioquin primum illud et operis magnificentia et auri argentique copia longe nobilius fuisse satis constat. 78v Conuincuntur ista prophetę autoritate Iudei, qui Messiam nondum uenisse contendunt. Si enim nondum uenit, quomodo plus glorię secundo templo adscribitur quam prima? Vt autem ex hoc, quod dicimus, magis glorificandum intelligerent, priusquam de gloria eius intulisset, de aduentu Messię prophetauit: Veniet, inquit, desyderatus cunctis gentibus. Ab omnibus quippe desyderari debuit, qui pro omnium salute erat uenturus. Post hęc propheta iubetur sacerdotes interrogare Legem. Et quoniam ex ipsorum responsionibus patuit pollutos uixisse, incusat obstinationem earum et criminatur, cum ait: Percussi uos uento urente et arugine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui reuerteretur ad me, dicit Dominus. Vaticinatur postremo de gentilium ad Christum futura conuersione, de potestate demonum reprimenda et Saluatoris regno in Deum assumendo, ut, qui in humilitate nostrę humanitatis apparuit, in suę diuinitatis maiestate super omnes dominetur. Prophetauit Aggeus Darii regis anno II mensis sexti die primo, mensis septimi die primo, mensis noni die XXIIII.

---------------------

ZACHARIAS

ZACHARIAS, filius Barachię, filii Addo, etiam ipse eodem anno quo Aggeus prophetauit, postea tamen quam ille coepisset mense secundo. Per multas uisionum figuras de his, quę futura erant, uaticinatus est. Vidit uirum ascendere super equum ruffum in myrteto, qua uisione nunciauit Deum in gentes iratum et Iudeis facilem atque placatum. Vidit quatuor cornua, quę uentilauerant Iudam et Israhel et Hierusalem. Vidit mox quatuor fabros ea deiectum uenientes. Vidit uirum cum funiculo mensorum, ut eo metiatur futurę Ecclesię magnitudinem augente eam atque protegente Christo Domino. Vidit Iesum, sacerdotem magnum, sordibus indutum mortalitatis ac passibilitatis, ablato autem eiusmodi uestimento coopertum mutatoriis immortalitatis et incorruptionis in sua resurrectione mortisque deuictę gloria. Vidit lapidem unum – Christum - absque ulla delicti scoria nitidum ac purum et montem magnum – Sathanam - eidem in idolo aduersantem. Duę autem oliuę, quę super candelabrum apparuerunt, duo Testamenta sunt. In illo Messias futurus designatur, in hoc pręsens ostenditur. Vidit uolumen uolans - uolumen maledictionis aduersus impios atque iniustos. Vidit amphoram egredi et talentum plumbi portari mulieremque sedentem in medio 79v amphorę, in media mensurę scelerum plenę, atque angelum dicentem: Hęc est impietas. Proiecit ergo eam angelus tanquam puritati suę contrariam et massam plumbi, peccatorum grauitatem, infudit in os eius, ut pascatur mala, quod commisit. Vidit egredi duas mulieres habentes alas quasi milui, quę amphoram hanc transtulerunt in terram Senaar, quę est terra Babylonis. Mulieres hę mihi quidem uidentur esse heresis et idolatria, quę mensuram et pondus scelerum suorum transtulerunt in infernum, in locum foetoris et confusionis. Senaar enim foetor interprętatur et Babylon confusio. Vidit quadrigam Euangelii et equos eius alias ruffos martyrio, alios nigros carnis castigatione, alios albos castitatis puritate, alios uarios diuersarum uirtutum gratia. Prędixit Ecclesiam sub Iesu, sacerdote magno, ędificandam atque ex Iudeis gentibusque congregandam. Prędixit dispersionem illorum Iudeorum, qui erga Christum incredulitate obdurandi erant. Denunciauit mala Syrię et Palestinę futura. Consolatus est autem Ecclesiam aduentum prędicans Saluatoris: Exulta, inquit, satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi, Iustus et Saluator; ipse pauper et ascendens super asinum et super filium asinę. Subiungit inde prophetans de cruce Christi, de Spiritu Sancto apostolis mittendo, de prędicatione miraculisque eorum ac de gentibus religionem Christi suscepturis, de corporis quoque et sanguinis Christi futuro mysterio: Quid, inquit, bonum est et quid pulchrum nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Prędixit hoc secundum templum armis Romanorum destruendum, Christum Iudeis pro pecunia tradendum: Appenderunt, inquit, mercedem meam XXX argenteis. Prophetauit postremo de Antichristi aduersus Ecclesiam decertatione et eius interitu fideliumque salute, de sacramento baptismatis, de Iudeorum repudio, de Christi passione, de martyrum fide, de ultimo Christi ad iudicandum aduentu, de Hierusalem cęlesti a sanctis hominibus perpetuo perenniterque habitanda.

MALACHIAS

MALACHIAS, XII prophetarum postremus, ipse quoque diuinitus inspiratus prophetauit Iudeos in Esau primogenito reprobandos, Christianos uero in Iacob benedicendos: Iacob, inquit Dominus, dilexi, Esau autem odio habui. Hinc arguere coepit propheta sacerdotum uitia: 80v in cogitanda cordis immunditiam, in operando quęstus cupiditatem, in sacrificando erga diuina irreuerentiam. Docet autem, qualem oporteat esse sacerdotem: pacis cupidum, pietatis cultorem, ueri studiosum, iustitię incumbentem, alios ab iniquitate auertentem legisque diuinę non ignarum: Labia, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Deinde repręhendit impietatem earum, qui, dum improbis rem prospere cędere uident, Deum uel iniustum uel humana non curare dicere audent. Porro, ut errorem hunc refellat, uaticinatur de aduentu Christi iudicioque futuro. Prędicit Ioannem Baptistam in primo Domini aduentu uiam pręparaturum atque ita uenturum illum ad templum suum - Virginis Intactę uterum - ut, qui ante tempora natus est Deus ex Deo, hic idem in tempore homo nascatur ex homine. Hunc ipsum fare asseuerat, qui purgabit poenitentes, damnabit obstinatos, igni inextinguibili torquebit maleficos, adulteros, periuros atque illos qui operarium sua fraudant mercede, uexant uiduam et pupillum, opprimunt aduenam, Deum non timent nec uerentur. Omnes autem ad poenitentiam prouocat et emendatis atque correctis bona 81 pollicetur ęterna. Heliam uenturum prędicit, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Prophetauit Babylone, quando Aggeus et Zacharias.

Hęc de prophetis. Restat, ut dicamus de Machabeis, ducibus prępositisque Iudeorum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.