Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

ZACHARIAS

ZACHARIAS, filius Barachię, filii Addo, etiam ipse eodem anno quo Aggeus prophetauit, postea tamen quam ille coepisset mense secundo. Per multas uisionum figuras de his, quę futura erant, uaticinatus est. Vidit uirum ascendere super equum ruffum in myrteto, qua uisione nunciauit Deum in gentes iratum et Iudeis facilem atque placatum. Vidit quatuor cornua, quę uentilauerant Iudam et Israhel et Hierusalem. Vidit mox quatuor fabros ea deiectum uenientes. Vidit uirum cum funiculo mensorum, ut eo metiatur futurę Ecclesię magnitudinem augente eam atque protegente Christo Domino. Vidit Iesum, sacerdotem magnum, sordibus indutum mortalitatis ac passibilitatis, ablato autem eiusmodi uestimento coopertum mutatoriis immortalitatis et incorruptionis in sua resurrectione mortisque deuictę gloria. Vidit lapidem unum – Christum - absque ulla delicti scoria nitidum ac purum et montem magnum – Sathanam - eidem in idolo aduersantem. Duę autem oliuę, quę super candelabrum apparuerunt, duo Testamenta sunt. In illo Messias futurus designatur, in hoc pręsens ostenditur. Vidit uolumen uolans - uolumen maledictionis aduersus impios atque iniustos. Vidit amphoram egredi et talentum plumbi portari mulieremque sedentem in medio 79v amphorę, in media mensurę scelerum plenę, atque angelum dicentem: Hęc est impietas. Proiecit ergo eam angelus tanquam puritati suę contrariam et massam plumbi, peccatorum grauitatem, infudit in os eius, ut pascatur mala, quod commisit. Vidit egredi duas mulieres habentes alas quasi milui, quę amphoram hanc transtulerunt in terram Senaar, quę est terra Babylonis. Mulieres hę mihi quidem uidentur esse heresis et idolatria, quę mensuram et pondus scelerum suorum transtulerunt in infernum, in locum foetoris et confusionis. Senaar enim foetor interprętatur et Babylon confusio. Vidit quadrigam Euangelii et equos eius alias ruffos martyrio, alios nigros carnis castigatione, alios albos castitatis puritate, alios uarios diuersarum uirtutum gratia. Prędixit Ecclesiam sub Iesu, sacerdote magno, ędificandam atque ex Iudeis gentibusque congregandam. Prędixit dispersionem illorum Iudeorum, qui erga Christum incredulitate obdurandi erant. Denunciauit mala Syrię et Palestinę futura. Consolatus est autem Ecclesiam aduentum prędicans Saluatoris: Exulta, inquit, satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi, Iustus et Saluator; ipse pauper et ascendens super asinum et super filium asinę. Subiungit inde prophetans de cruce Christi, de Spiritu Sancto apostolis mittendo, de prędicatione miraculisque eorum ac de gentibus religionem Christi suscepturis, de corporis quoque et sanguinis Christi futuro mysterio: Quid, inquit, bonum est et quid pulchrum nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Prędixit hoc secundum templum armis Romanorum destruendum, Christum Iudeis pro pecunia tradendum: Appenderunt, inquit, mercedem meam XXX argenteis. Prophetauit postremo de Antichristi aduersus Ecclesiam decertatione et eius interitu fideliumque salute, de sacramento baptismatis, de Iudeorum repudio, de Christi passione, de martyrum fide, de ultimo Christi ad iudicandum aduentu, de Hierusalem cęlesti a sanctis hominibus perpetuo perenniterque habitanda.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.