Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
AGGEVS propheta locutus est ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem earum, qui
de Babylone a Cyro dimissi Hierosolymam redierant, et ad Iesum, filium
Iosedech, sacerdotem magnum, qui tunc cum Zorobabele erat. Increpat primo
ignauiam eorum, quod post uetus destructum iactis iam noui templi
fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius
instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet ergo
annos LXX transmigrationis modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat,
ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul hortatur eos,
ut coeptum opus tempore Cyri et usque ad secundum annum Darii regis, qui a
Cyro quartus fuit, intermissum perficere curent; neque enim aliam ob rem spe
messis toties deceptos fuisse famemque passos quam ob desidiam domus Dei
construendę et in eo diuinę opis diffidentiam. Eosdem autem spe futuri boni
ad subeundum laborem excitat affirmans multo maiorem gloriam fore templi
secundi, quam fuerat primi. Glorificandum enim erat ipso ueri Messię
aduentu. Alioquin primum illud et operis magnificentia et auri argentique
copia longe nobilius fuisse satis constat. 78v
Conuincuntur ista prophetę autoritate Iudei, qui Messiam nondum uenisse
contendunt. Si enim nondum uenit, quomodo plus glorię secundo templo
adscribitur quam prima? Vt autem ex hoc, quod dicimus, magis glorificandum
intelligerent, priusquam de gloria eius intulisset, de aduentu Messię
prophetauit: Veniet, inquit, desyderatus cunctis gentibus.
Ab omnibus quippe desyderari debuit, qui pro omnium salute erat
uenturus. Post hęc propheta iubetur sacerdotes interrogare Legem. Et quoniam
ex ipsorum responsionibus patuit pollutos uixisse, incusat obstinationem
earum et criminatur, cum ait: Percussi uos uento urente et arugine et
grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui
reuerteretur ad me, dicit Dominus. Vaticinatur postremo de gentilium
ad Christum futura conuersione, de potestate demonum reprimenda et
Saluatoris regno in Deum assumendo, ut, qui in humilitate nostrę humanitatis
apparuit, in suę diuinitatis maiestate super omnes dominetur. Prophetauit
Aggeus Darii regis anno II mensis sexti die primo, mensis septimi die primo,
mensis noni die XXIIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|