Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
25r DE VETERIS INSTRVMENTI VIRIS ILLVSTRIBVS M. MARVLI COMMENTARIVM.

Divi Hieronymi de uiris illustribus librum nuper euoluenti mihi uenit in mentem illius ea in re studium pro uiribus emulari uelle. ut sicut ipse de ijs, qui sub euangelio erant, texuit historiam, ita et ego eorum qui in ueteris legis uoluminibus continentur gesta breuis succinctaque narratione subnecterem. Vtile ratus legentibus fore, si in his quoque proponantur tum uitia quę cauere oporteat, tum uirtutes quas deceat imitari. In istis autem recensendis apparebunt mira quędam dei opera, ut noscamus omnipotentem esse illum cui seruimus erga poenitentes quidem pium et misericordem dominum, in peruicaces autem et obduratos iustum uindicem atque ęquum prorsus utraque in parte remuneratorem. denique ut manifestum sit, hunc solum super omnia et amandum esse, quia bona bonis cęlestia largitur, et timendum quod iniquos atque impios poena punit ęterna. Igitur eodem domino fauente atque adiuuante, ab ipsius protoplasto, hoc est a primo humani generis parente initium capiamus.

25v

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.