Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

EX LIBRIS MACHABEORVM
MATHATIAS

MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent. Multis ergo subuersis Mathatias cum liberis constanter magnoque animo restitit nec promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo processit audacię, ut Iudeum quendam, idolo palam sacrificantem, inuadens super aram trucidaret simulque illum, qui ab Antiocho missus fuerat, occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant, illos persecuti inuadunt die sabbati; nolentes repugnare occidunt. Putabant enim illi non licere sibi die sabbati arma tractare, et mari maluerunt quam Deum offendere. Itaque mille ferme ex 81v [ERROR: no reftable :] Sabbatum eis tunc traduntur cecidisse. Maxima quidem dolori ea calamitas Mathatię fuit. Tunc seniorum consulta decretum est fas esse etiam sabbatis certare hoste lacessente. Post hęc Mathatias collecta uirorum manu oppręssit Legis pręuaricatores, quorum nonnulli fugientes ipsis idolorum cultoribus sese iunxere. Iussit autem Mathatias aras deiici, pueros circumcidi, hostem persequi. Atque idem Deo fauente prospera in pręlio fortuna est usus. Postremo uita decedens liberos hortatus est, in Dei ope sperarent et inimicos me metuerent, Symoni, qui consilio pręstabat, obedirent, Iudas autem, corporis atque animi uiribus insignis, militię dux esset. Benedicensque eis animam reddidit. Sepultus est in Modin anno ętatis suę centesimo quadragesimo sexto.

IVDAS

IVDAS, cognomento Machabeus, Mathatię sacerdotis filius, dux creatus Apollonium, Samarię pręfectum, aduersum Israhelitas insurgentem fusis fugatisque eius copiis interfecit spoliisque potitus est. Seronem, Syrię principem, cum multa pugnatorum manu egressum usque Bethoron ipse cum paucis fregit. Desyderati sunt ex illis mille trecenti uiri, reliqui fuga elapsi sunt in Palestinam. Quamobrem rex Antiochus coacta quam maximo potuit exercitu datisque stipendiis cum Iuda confligere parabat. Veritus autem, ne satis suppeteret pecunia, in Persidem ad exigenda tributa est profectus. Cęterum cum dimidia copiarum parte Lysiam reliquit mandans, ut reliquia Israhel persequatur. Lysias igitur Ptolomeum, Dorimini filium, et Nicanorem et Gorgiam duces misit cum XL milibus peditum et LXX milibus equitum in Iudeam. Profecti applicuerunt Amaum. Iudas cum suis uenit in Masphat. Qui aduersus tantam hostium multitudinem Dei auxilium implorantes ieiunauerunt operti ciliciis et aspersi cinere caput et moerentium more uestibus circa se dissutis ac dilaceratis. Expanderunt libros Legis, ornamenta sacerdotalia, primitias decimasque attulerunt sollicitarunt nazareos, ut pręcibus ad Deum fundendis insisterent. Pręterea Iudas constituit duces, tribunos, centuriones, pentacontarchos, decuriones. His autem, qui metu perculsi pugnam detrectabant, ut domum redirent, permisit. Cum reliquis castrametatus est ad Amaum in parte australi. Tunc assumens Gorgias quinque milia peditum et mille equites delectos accessit ad astra Iudę noctu, 82v ubi nemine reperto ratus est Iudeos fugere et easdem in montibus quęsitum abiit. At uero, postquam illuxit, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus uirorum tantum ac pene inermium. Inita pugna uictor euasit, fugientes persecutus est usque Gezeron. Ceciderunt ex illis fere tria milia. Reuersus Iudas uetuit rapere spolia, ne ab iis, qui cum Gorgia in montibus stabant, inuaderentur. Cęterum Gorgiani quoque mente confusi fugam fecere. Iudas autem ad castrorum spolia reuersus est. Iterum non ultra decemmilia militum secum habens Lysiam cum LV milibus peditum et V milibus equitum in aciem egressum superauit ad Bethoron. Hinc Hierosolymam profectus expiauit sancta, obtulit sacrificium, adorauit Dominum gratias agens pro uictoria. In monte Syon posuit pręsidium. Idumeos Arabasque afflixit. Filios Bean in turrim compulsos igni absumpsit, Timothei, Amonitarum ducis, copias contriuit, ciuitatem Iazer cępit. Symone fratre Galileis in subsidium misso gentium, quę illum inuaserat, exercitum profligauit. Ipse uero cum Ionatha, fratre altero, capit Besor, expugnat Masphat et alias quidem subiugat Galaditidis ciuitates. Iterum cum Timotheo congressus superat. Venit in Syon nemine ex iis, quos secum duxerat, amisso. Deinde regem Antiochum cum centummilibus peditum, uigintimilibus equitum et XXXII elephantis obuium commisso pręlio uicit. [ERROR: no reftable :] Eleazarus Inter pugnandum Eleazarus, Saurę filius, per medios irrumpens cuneos elephantum, quo rex uehebatur, subeundo transfodit ruentisque belluę pondere oppręssus periit. Iudas post hęc Nicanoris castra deiiciens ipsum interimit. Cum Romanis societatem iniit. Hi Demetrio minati sunt, nisi missos faceret Iudeos. Cum Bachide et Alchimo, Antiochi militum pręfectis, congressus plurimis interemptis multitudine inimicorum obrutus periit. Cęteri fuga dilapsi sunt. Corpus precio redemptum sepelierunt in oppido Modin Symon et Ionathas fratres. Atque talis finis Iudę Machabei, fortissimi uiri ac bello strenui ducis, fuit.

IONATHAS

IONATHAS, Mathatię filius, in demortui Iudę locum omnium suffragiis subfectus, ut Bachidis, Antiochenorum pręfecti, uitaret insidias, recessit cum suis et in deserto Thecuę ad lacum Asphalti consedit. Vbi uero audiuit Bachidem copias ultra Iordanem 83v traduxisse, Ioannem fratrem ad Nabatheos auxilia petitum misit. Sed in itinere filii Iambri ex Mada illum adorti intercępere. Neque hoc eis cęssit impune. Ionathas enim et Symon ipsos, puellam sponsam a Mada ad uirum deducentes, ex insidiis aggressi trucidarunt festiuusque illis nuptiarum dies uersus est in luctum. Hinc peracta fraternę cędis ultione reuersi sunt ad Iordanem. Commisso pręlio fuderunt Bachidis aciem. Ionathas fugientes insecutus mille ferme ex illis cędendo prostrauit. Cum reliquis Bachides Hierosolymam contendit (Antiocho enim tunc seruiebat ciuitas) Iudeorumque ueritus uires oppida muniuit et locis opportunis, ut hostis accessum impediret, pręsidia posuit. Ipse in Syriam ad regem abiit ac per biennium ab armis est cessatum. Quinquaginta Iudei a Bachide pecunia corrupti insidiabantur Ionathę duci, quos ille depręhensos occidi iussit et cum suis Bethbeson oppidum ingressus uictu atque armis illud muniuit Symoneque fratre cum pręsidio ibi relicto profectus oppressit aduersarios Odaren et fratrem eius et Phaseronis gentem. Interim Symeon oppidi, in quo ipse a Bachide obsidebatur, portas cum armatorum manu egressus illius turmam fudit fugauitque. Bachides ergo retrocędens et iam periculo liber illos, quorum consilio ad oppugnandam accesserat ciuitatem, ut parum sibi fidos morte mulctauit. Deinde toties belli fortunam tentare haud tutum ratus, cum Ionatha pacem iniit. Post hęc Ionathas Machmis consedit pręsidens populo et a suorum consortia impios repellens. Postea Alexandra cognomento Nobili, Antiochi filio, Ptolomaidem occupante Demetrius aduersus illum moturus Ionatham per litteras petiit, ne Alexandrum ope aliqua iuuaret, pacisque obsides misit. Ionathas remissis obsidibus ei expediendi exercitus potestatem fecit, pacem ita habiturus, ut neutri neque oneri neque iuuamento existat. Iam ipse Ionathas Hierosolymam receperat ab hoste destitutam; muros, qui demoliti fuerant, instaurandos curauit, arcem Syon muniuit. Cęterum Alexander quoque Ionathę amiciciam quęrens regia illi dona destinauit, purpureum indumentum aureamque coronam. Ionathas autem non tam donis captus quam malorum memor, quę Iudei olim a Demetrio passi fuerant, iunxit se Alexandro. Alexander igitur 84v manum conserens cum Demetrio superat. Deinde Ptolomei, Aegypti regis, filiam Cleopatram accipit uxorem. Cum utroque Ionathas Ptolomaide illos conueniens contrahit societatem. Emuli ex Israhel accusabant Ionatham coram rege. Rex uero repulsis accusatoribus induit eum purpura et, ne cui aduersus illum interpellare liceret, edixit. Ionathas ergo tali honore affectus Hierosolymam rediit. Per idem tempus Apollonius, a Demetrio Celesyrię pręfectus, Ionatham ad pugnam prouocauit. Ionathas autem cum fratre Symone et X milibus militum expugnat Ioppen. Mox cum Apollonia castris ad Azotum positis sedente committit pręlium. Victi Apolloniani terga uertunt et fugientes intra Azoti muros sese recipiunt Dagonis dei, qui ibi colebatur, opem frustra implorantes. Ionathas enim capit ciuitatem, captam incendit, idoli templum dirruit, cuncta flammis cędibusque compleuit; suntque armis atque igni octo fere milia hominum absumpta. Hac uictoria potitus uenit Ascalonem, deinde Hierosolymam spolia secum ferens et rei feliciter gestę laudem. Alexander honoris gratia fibulam auream, quod insigne stirpis regię erat, dono misit ei. Acharon quoque cum eius agro in possessionem concessit. Per dies illos rex Aegypti Ptolomeus Philometor occupauerat oppida Syrię, quę erant ditionis generi sui Alexandri. Huc regem Ionathas adiens salutauit. Idem Ptolomeus filiam suam Alexandro ablatam tradidit Demetrio et ingressus Antiochiam geminum diadema sibi imposuit, Aegypti atque Asię. Alexander erat in Cilicia, metuens autem Ptolomeum abiit in Arabiam. Zabdiel Arabs eum interemit, interempti caput mittit Ptolomeo. Mortuo Ptolomeo regnat Demetrius. Ionathas oppugnare coepit arcem Syon. Eam tunc tenebant Macedones et transfugę Iudei. A Demetrio desistere iussus illum cum muneribus Ptolomaide adiit. His acceptis Demetrius arcis recipiendę ipsi gratiam fecit. Ille arce recępta misit eidem auxiliariorum tria milia. Triphon quippe id agebat, ut Antiocho, Alexandri filio, paternum regnum restitueretur. Demetrius autem, cum Antiohię esset, plurimorum, qui in ipsum coniurauerant, insidias passus ad auxilium Iudeorum, quos Ionathas miserat, confugit. Hi repente arreptis armis pro rege stant, coniuratos et ciues coniurationis conscios 85v trucidant, res diripiunt, regem periculo liberant, urbem incendunt. Qui internicioni superfuere, a Demetrio necem eorum miserante impetrant ueniam. Sed tamen rerum potitus erga illos, quorum uirtute seruatus fuerat, ingratus fuit. Ipsis absque stipendio dimissis Ionatham quoque uexare coepit. Interim Triphon Antiochiam ingressus Antiochum puerum in solio regni collocat. Antiochus per nuncios commendat se Ionathę et Symoni, eius fratri, quos Demetrius infestabat. Ionathas autem oppida Iudę rebus necessariis munire non cessabat. Venit ei auxilio exercitus Syrię. Ascalonem ueniens amice suscipitur. Gazam portas sibi claudentem obsedit, suburbana deprędatus est, uicos incendit, submittentibus se fide data acceptisque obsidibus pergit Cades Galileę aduersus eos, qui Antiocho regnum inuidebant. Interea Symon in Iudea relictus capit Bethsuram. Ionathas autem ad lacum Genesar cum aduersariis confligit. Suis ad fugam conuersis Dei opem inuocat. Substitit acies, et in pręlium reuersus uictor euadit. Fugientes persecutus usque Cades ac tribus hominum milibus cęsis Hierosolymam rediit. Per legatos cum Romanis et Spartiatis redintegrat amiciciam. Post hęc Demetrii pręfectis occurrit in Amathite regione. Qui territi focis per noctem succensis, quo fugam dissimularent, antequam illuxisset, discessere. Mane re comperta Ionathas eas insecutus, cum assequi nequiuisset, iam enim flumen Eleuterum transmiserant, diuertit iter ad Arabas Zabadeos improuidosque oppręssit. Interim, dum ille Damasci fines perlustrat, Symon frater ad Ascalonem usque perueniens Ioppen occupat et ei pręsidium imponit. Ionathas Hierosolymam reuersus deliberatione cum senioribus habita castella locis opportunis ędificat, muro interiecto urbem ab arce separat, moenium partem, quę orientem spectabat, collapsam reparat. Symon Adiada et Sophala construit. Porro Triphon in animo habens Antiochum ab Asia pellere Bethsan ire contendit ibi Ionatham per dolum opprimendi causa. Processerat obuiam Ionathas cum ingenti militum manu. Ille uenientem amice atque humaniter excepit aliud lingua foris promens, aliud celans in corde. Multis denique blanditiis persuadet, ut dimisso exercitu secum cum paucis ad Ptolomaidem pergat, ob hoc se uenisse testatus, ut eam ipsi traderet. Vbi autem Ptolomaidem ingressi sunt, Ionathas compręhenditur et, qui illum comitati fuerant, 86v mille uiri interficiuntur. Militum phalanx a Triphone missa ad reliquum Ionathę exercitum persequendum pugnę se credere diffidens reuertitum. Illi autem in Iudeam regressi ducem dolo sibi ereptum planxere. Aduersarii uero ad delendum Iudeorum regnum occasionem sibi datam gaudebant. Sed Iudei Symonem, et ipsum strenuum bello uirum, sibi ducem constituunt. De quo nunc dicemus.

SYMON

SYMON post fratris Ionathę captiuitatem dux creatus collegit exercitum, muros urbis muniuit pręsidiaque disposuit. Ionatham, Absalomi filium, cum militum manu misit Ioppem. Quo ille ueniens eiectis, qui in arce erant, ipse in pręsidium mansit. Tryphon a Ptolomaide mouit Ionatham captiuum secum trahens. Cum Iudeis collocutus eum pro argento Demetrio regi debito se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et duo eius liberi obsides dentur. Symon, tametsi maligni hominis insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit proxime Hierosolymam uolensque illis, qui in arce Syon erant, Symonis aduersariis, prębere annonam, sed niue alta impeditus diuertit item Baschamam uersus. Quo cum peruenisset, Ionatham, quem simulata amicicia deceperat, simulque liberos eius morte sustulit et Ptolomaidem rediit. Eorum corpora Symon in Modin patrio sepulchro condidit superposuitque ędificium cum pyramide, uirtuti memorięque eorum dedicatum. Triphon deinde perfidię suę artibus ad altiora nitens Antiochum regem, dum cum illo familiariter colloqueretur, perimit atque Asię regnum occupat. Symon interea a Demetrio per legatos Iudeę immunitate impetrata obsedit Gazam et in deditionem acceptam ab idolis expiauit. Illi post hęc qui in arce Syon erant, cum fame compellente sese ei tradidissent, fide sibi data recesserunt. His eiectis ipse ibidem habitauit. Et iam ętate grauatus Ioannem filium militibus pręfecit. Is Gazaram habitatum concessit. Post hęc in Iudea diu a bello cessatum est. Symon igitur Gazarę, Bethsurę, Hierosolymę et arci Syon dominatus est nemineque eum armis lacessere auso 87v tranquilla fruebatur quiete. Societatis foedus cum Romanis et Spartiatis repetiit conditionibus in tabella ęrea conscriptis. Clipeum aureum minarum mille per Numenium Romanis misit. Illi ipsum immunitate libertateque donarunt. Ipse quoque Antiochus, Demetrii filius, cum Symone populoque Israhelitico amiciciam confirmauit paternis concessionibus multa quidem addens et plura promittens, cum primum pulsis aduersariis regnare coepisset. Numenius pręterea a senatu Romano ad Ptolomeum attulit litteras, quibus iubebatur, me Iudeas oppugnaret neue oppugnantibus auxilium ferret. Hoc idem imperatum Demetrio, Attalo, Arabę, Arsaci ac cęteris orientis principibus. Antiochus autem, qui tam benigne Symonem ante appellauerat, cum castra ad Doram fixisset ibique obsedisset Triphonem, duo auxiliorum milia donaque plurima sibi a Symone missa repudiauit. Et occasionem indicendi belli quęrens per Attenobium legatum repetiit ab eo Ioppem, Gazaram, arcem Syon urbemque Hierosolymam. Cunque tam improbę petitioni Symon nequaquam acquieuisset, ille cum classe et pedestri equestrique exercitu misit Cendebeum, ut Iudeam inuaderet. Cum his copiis Cendebeus uenit Iamniam et incursionibus uastare Iudeę fines coepit. Aedificauit Cedronem ibique posito pręsidio commeatum Iudeis, qui frequens erat, interclusit. Ioannes a Gazara Hierosolymam ascendens nunciauit Cendebeum circa Iudeę oppida hostiliter agere. Tunc Symon ipsi Ioanni ac Iudeis omnibus, ut pro patrio solo libere pugnarent, pręcipit. Ioannes igitur cum XX milium uirorum exercitu uenit ad Modin. Primo mane surgens cum ad torrentem Cedronem applicuisset, uidit exaduerso in ulteriore ripa stare ingentes Cendebei copias. Continuo citato equo torrentem pertransiit, quem cęteri secuti cum sacris tubis increpuissent, Cendebeus et qui cum illo erant in fugam uersi Cedronem castellum intrant. Ioannes ad portas usque fugientes insecutus cędebat. Inde uictor decedens castella in agro Azothi cum iis, qui ad ea confugerant, concremauit. Duobus hostium milibus interemptis in Iudeam rediit. Illis diebus Ptolomeus, Abobi filius, oppidi Hierico pręfectus, ipsum Symonem illic appulsum Matathiamque et Iudam, eius liberos, ad conuiuium, quod in arce parauerat, 88v inuitatos per dolum suscepit. Postquam enim cibo potuque sese repleuissent, incautos armis oppressit ac trucidauit scripsitque regi sublatis tandem inimicis ei se regionem traditurum. Certos cum armis Gazaram mittit, qui Ioannem, tertium Symonis filium, militię ducem, interficerent. Ioannes autem, insidiarum huius Ptolomei non ignarus, captos illos, qui se proditum uenerant, occidi iussit. Reliqua Ioannis gesta finisque eius in libris bibliacis, unde ista conlegimus, non habentur. Atque ut extremam operi manum imponamus, breuiter deinceps explicabimus Onię sacerdotis et aliorum quorundam in Deum pietatem, qui occidi pręoptarunt quam pręuaricari.

ONIAS

ONIAS pontifex magnus Antiochi regis, cognomento Magni, tempore Hierosolymis erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium, Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium Heliodoro. Qui Hierosolymam ueniens cum exposuisset, cuius rei gratia ab rege missus fuerit, Onias intercessit nefas esse dicens ea per uim intercipi, quę ad sustentationem uiduarum pupillorumque reposita seruarentur. Ediuerso ille regię autoritati atque imperio obsequendum esse asseuerabat. Dies ergo statuta exequendi tam impium regis mandatum ubi affuit, fit in ciuitate tumultus miserandaque trepidatio. In templo ab omnibus pariter Deo supplicatum, uti sacra deposita salua inuiolataque tueri uellet. Tunc ostendit Deus humanas uires frustra aliquid conari ipso aduersante. Etenim Heliodoro cum armatis satellitibus circa ęrarium iussa regis exequente, ecce, apparuit equus cum irato minacique sessore, qui se conuertens calcibus illum afflixit. Mox alii duo equites uisi sunt, qui eundem flagellis cędendo semiuiuum de loco eiecerunt. Prostratus iacebat ille, populus uero gratias agens Deo consolabatur. Porro Onias duram hominis sortem miseratus pro illo hostiam obtulit Deo cum pręcibus. Atque iterum iidem equites affuere Heliodorum monentes, ut Onię sacerdoti gratias ageret pro uita sibi illius pręcationibus donata. Hoc tantum effati a conspectu hominum sese subtraxere. Heliodorus igitur actis Onię gratiis re infecta rediit ad regem et, quę sibi contigerant, ordine narrauit. Non multo post 89v ab rege interrogatus, quem deinceps mittendum censeret: Hostem, inquit, tuum mitte, o rex, ut flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam interficiat. Andronicus autem, cum se Onię suspectum sciret, periurio illum fallit ac de loco tuto euocatum perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis Onię, Deo gratissimi sacerdotis, fuit.

ELEAZARVS

ELEAZARVS, scribarum princeps, cum uidisset Antiochi Epiphanis iussu Iudeos ad gentilium ritum compelli, sabbata non custodiri ac pene neminem esse, qui se Iudeum profiteri auderet - depręhensi sabbatum obseruare igni cremabantur, duę mulieres, quę filios circumciderant, paruulis ad ubera alligatis in pręceps missę sunt - ille tamen intrepidus per supplicia occidi maluit quam contra Legem carnem gustare porcinam. Amici aliam pro ea supponebant suadentes, ut acciperet. Ille autem ne putari quidem uoluit legis diuinę pręuaricator, ne forte credentibus, quod porcinam comedisset, exemplum esset pręuaricationis. Igitur ductus ad supplicium, cum cęderetur, dixit ęquo animo se et dolores et mortem ferre propter Deum et legem ipsius olim Moysi populoque datam.

MACHABEI

MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in sustinendis pro lege Dei poenis quam illi Mathatię filii bello strenui duces in pręlio cum hostibus commitendo. Septem erant et, cum suillam edere cogi nequiuissent, iussit rex primogenito linguam amputari, cute caput denudari, manus pedesque pręcidi et sic truncum corpus in sartagine torreri, reliquos quoque in proposito persistentes eodem confici supplicio. Aderat mater spectatrix 90v morientium tam crudeli cęde filiorum, non illos quidem lugens, sed exhortans, ut forti animo cruciatus tolerarent: satius esse multoque pręstabilius Deo non offenso mori quam offenso uiuere; meminerint pręsentium tormentorum malum futuri pręmii bono compensandum; hoc ęternum perpetuumque fore, illud momentaneum breueque esse. Restabat adolescentior filius, qui nequaquam fratrum poenis territus neque regis pollicitationibus motus magno animo exprobrari coepit immanitatem sęuitiamque tyranno et tam minas eius quam blanditias contemptui habere. Rex ira percitus durioribus hunc consumpsit poenis quam quibus sex alios iam occiderat. Mater, quę in tormentis ad patientiam animauerat filios, lęta expirantium exitum spectauit. Et cum postremo loco etiam ipsa torqueretur: Pro lege Dei nostri, inquit, longe mihi melius est mortuos sequi natos quam Deo peccando uitam omnibus mundi deliciis referctam ducere. Quem ego istorum magis mirer, nescio, nisi quod leuius puto ferre tormenta quam in tormentis positos spectare eos, quos genuimus, nobis non dissimiles.

RASIAS

RASIAS, uir nobilis et iam senior, sed tota ętate continentię proposito clarus et clarior adhuc in tuenda erga Deum pietate legeque eius obseruanda, Nicanoris, teterrimi omnium tyranni, minas contempsit neque ullo tormentorum metu cogi potuit, ut suscepto prophanę religionis ritu pollueretur. Ac ne forte, dum ipse torquetur, Dei sui cultus impiis ludibrio esset, uim illorum spontanea morte pręuenit gladioque se feriens de satis arduo loco saucium corpus in pręceps dedit atque adhuc spirans intestina rupto uentre dilapsa proiicit in turbam. Neque oblitus est Deum suum inuocare, uitę ac spiritus dominatorem, ut illa sibi redderet in resurrectione mortuorum in fine futura. Atque ita uita est defunctus. Credendum est non sine diuino instinctu eum in se perimendo sua usum fuisse manu. Alioquin omnibus pręceptum est: Non occidas. Occidit autem hominem etiam is, qui semetipsum perimit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.