Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

IVDAS

IVDAS, cognomento Machabeus, Mathatię sacerdotis filius, dux creatus Apollonium, Samarię pręfectum, aduersum Israhelitas insurgentem fusis fugatisque eius copiis interfecit spoliisque potitus est. Seronem, Syrię principem, cum multa pugnatorum manu egressum usque Bethoron ipse cum paucis fregit. Desyderati sunt ex illis mille trecenti uiri, reliqui fuga elapsi sunt in Palestinam. Quamobrem rex Antiochus coacta quam maximo potuit exercitu datisque stipendiis cum Iuda confligere parabat. Veritus autem, ne satis suppeteret pecunia, in Persidem ad exigenda tributa est profectus. Cęterum cum dimidia copiarum parte Lysiam reliquit mandans, ut reliquia Israhel persequatur. Lysias igitur Ptolomeum, Dorimini filium, et Nicanorem et Gorgiam duces misit cum XL milibus peditum et LXX milibus equitum in Iudeam. Profecti applicuerunt Amaum. Iudas cum suis uenit in Masphat. Qui aduersus tantam hostium multitudinem Dei auxilium implorantes ieiunauerunt operti ciliciis et aspersi cinere caput et moerentium more uestibus circa se dissutis ac dilaceratis. Expanderunt libros Legis, ornamenta sacerdotalia, primitias decimasque attulerunt sollicitarunt nazareos, ut pręcibus ad Deum fundendis insisterent. Pręterea Iudas constituit duces, tribunos, centuriones, pentacontarchos, decuriones. His autem, qui metu perculsi pugnam detrectabant, ut domum redirent, permisit. Cum reliquis castrametatus est ad Amaum in parte australi. Tunc assumens Gorgias quinque milia peditum et mille equites delectos accessit ad astra Iudę noctu, 82v ubi nemine reperto ratus est Iudeos fugere et easdem in montibus quęsitum abiit. At uero, postquam illuxit, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus uirorum tantum ac pene inermium. Inita pugna uictor euasit, fugientes persecutus est usque Gezeron. Ceciderunt ex illis fere tria milia. Reuersus Iudas uetuit rapere spolia, ne ab iis, qui cum Gorgia in montibus stabant, inuaderentur. Cęterum Gorgiani quoque mente confusi fugam fecere. Iudas autem ad castrorum spolia reuersus est. Iterum non ultra decemmilia militum secum habens Lysiam cum LV milibus peditum et V milibus equitum in aciem egressum superauit ad Bethoron. Hinc Hierosolymam profectus expiauit sancta, obtulit sacrificium, adorauit Dominum gratias agens pro uictoria. In monte Syon posuit pręsidium. Idumeos Arabasque afflixit. Filios Bean in turrim compulsos igni absumpsit, Timothei, Amonitarum ducis, copias contriuit, ciuitatem Iazer cępit. Symone fratre Galileis in subsidium misso gentium, quę illum inuaserat, exercitum profligauit. Ipse uero cum Ionatha, fratre altero, capit Besor, expugnat Masphat et alias quidem subiugat Galaditidis ciuitates. Iterum cum Timotheo congressus superat. Venit in Syon nemine ex iis, quos secum duxerat, amisso. Deinde regem Antiochum cum centummilibus peditum, uigintimilibus equitum et XXXII elephantis obuium commisso pręlio uicit. [ERROR: no reftable :] Eleazarus Inter pugnandum Eleazarus, Saurę filius, per medios irrumpens cuneos elephantum, quo rex uehebatur, subeundo transfodit ruentisque belluę pondere oppręssus periit. Iudas post hęc Nicanoris castra deiiciens ipsum interimit. Cum Romanis societatem iniit. Hi Demetrio minati sunt, nisi missos faceret Iudeos. Cum Bachide et Alchimo, Antiochi militum pręfectis, congressus plurimis interemptis multitudine inimicorum obrutus periit. Cęteri fuga dilapsi sunt. Corpus precio redemptum sepelierunt in oppido Modin Symon et Ionathas fratres. Atque talis finis Iudę Machabei, fortissimi uiri ac bello strenui ducis, fuit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.