Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
SYMON post fratris Ionathę captiuitatem dux creatus collegit exercitum,
muros urbis muniuit pręsidiaque disposuit. Ionatham, Absalomi filium, cum
militum manu misit Ioppem. Quo ille ueniens eiectis, qui in arce erant,
ipse in pręsidium mansit. Tryphon a Ptolomaide mouit Ionatham captiuum
secum trahens. Cum Iudeis collocutus eum pro argento Demetrio regi debito
se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et
duo eius liberi obsides dentur. Symon, tametsi maligni hominis
insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium
crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita
usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador,
Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit proxime
Hierosolymam uolensque illis, qui in arce Syon erant, Symonis aduersariis,
prębere annonam, sed niue alta impeditus diuertit item Baschamam uersus.
Quo cum peruenisset, Ionatham, quem simulata amicicia deceperat, simulque
liberos eius morte sustulit et Ptolomaidem rediit. Eorum corpora Symon in
Modin patrio sepulchro condidit superposuitque ędificium cum pyramide,
uirtuti memorięque eorum dedicatum. Triphon deinde perfidię suę artibus ad
altiora nitens Antiochum regem, dum cum illo familiariter colloqueretur,
perimit atque Asię regnum occupat. Symon interea a Demetrio per legatos
Iudeę immunitate impetrata obsedit Gazam et in deditionem acceptam ab idolis
expiauit. Illi post hęc qui in arce Syon erant, cum fame compellente sese
ei tradidissent, fide sibi data recesserunt. His eiectis ipse ibidem
habitauit. Et iam ętate grauatus Ioannem filium militibus pręfecit. Is
Gazaram habitatum concessit. Post hęc in Iudea diu a bello cessatum est.
Symon igitur Gazarę, Bethsurę, Hierosolymę et arci Syon dominatus est
nemineque eum armis lacessere auso 87v
tranquilla fruebatur quiete. Societatis foedus cum Romanis et Spartiatis
repetiit conditionibus in tabella ęrea conscriptis. Clipeum aureum minarum
mille per Numenium Romanis misit. Illi ipsum immunitate libertateque
donarunt. Ipse quoque Antiochus, Demetrii filius, cum Symone populoque
Israhelitico amiciciam confirmauit paternis concessionibus multa quidem
addens et plura promittens, cum primum pulsis aduersariis regnare coepisset.
Numenius pręterea a senatu Romano ad Ptolomeum attulit litteras, quibus
iubebatur, me Iudeas oppugnaret neue oppugnantibus auxilium ferret. Hoc idem
imperatum Demetrio, Attalo, Arabę, Arsaci ac cęteris orientis principibus.
Antiochus autem, qui tam benigne Symonem ante appellauerat, cum castra ad
Doram fixisset ibique obsedisset Triphonem, duo auxiliorum milia donaque
plurima sibi a Symone missa repudiauit. Et occasionem indicendi belli
quęrens per Attenobium legatum repetiit ab eo Ioppem, Gazaram, arcem Syon
urbemque Hierosolymam. Cunque tam improbę petitioni Symon nequaquam
acquieuisset, ille cum classe et pedestri equestrique exercitu misit
Cendebeum, ut Iudeam inuaderet. Cum his copiis Cendebeus uenit Iamniam et
incursionibus uastare Iudeę fines coepit. Aedificauit Cedronem ibique posito
pręsidio commeatum Iudeis, qui frequens erat, interclusit. Ioannes a Gazara
Hierosolymam ascendens nunciauit Cendebeum circa Iudeę oppida hostiliter
agere. Tunc Symon ipsi Ioanni ac Iudeis omnibus, ut pro patrio solo libere
pugnarent, pręcipit. Ioannes igitur cum XX milium uirorum exercitu uenit ad
Modin. Primo mane surgens cum ad torrentem Cedronem applicuisset, uidit
exaduerso in ulteriore ripa stare ingentes Cendebei copias. Continuo citato
equo torrentem pertransiit, quem cęteri secuti cum sacris tubis
increpuissent, Cendebeus et qui cum illo erant in fugam uersi Cedronem
castellum intrant. Ioannes ad portas usque fugientes insecutus cędebat. Inde
uictor decedens castella in agro Azothi cum iis, qui ad ea confugerant,
concremauit. Duobus hostium milibus interemptis in Iudeam rediit. Illis
diebus Ptolomeus, Abobi filius, oppidi Hierico pręfectus, ipsum Symonem
illic appulsum Matathiamque et Iudam, eius liberos, ad conuiuium, quod in
arce parauerat, 88v inuitatos per dolum
suscepit. Postquam enim cibo potuque sese repleuissent, incautos armis
oppressit ac trucidauit scripsitque regi sublatis tandem inimicis ei se
regionem traditurum. Certos cum armis Gazaram mittit, qui Ioannem, tertium
Symonis filium, militię ducem, interficerent. Ioannes autem, insidiarum
huius Ptolomei non ignarus, captos illos, qui se proditum uenerant, occidi
iussit. Reliqua Ioannis gesta finisque eius in libris bibliacis, unde ista
conlegimus, non habentur. Atque ut extremam operi manum imponamus, breuiter
deinceps explicabimus Onię sacerdotis et aliorum quorundam in Deum pietatem,
qui occidi pręoptarunt quam pręuaricari.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|