Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
MACHABEI
MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in sustinendis pro lege Dei poenis
quam illi Mathatię filii bello strenui duces in pręlio cum hostibus
commitendo. Septem erant et, cum suillam edere cogi nequiuissent, iussit
rex primogenito linguam amputari, cute caput denudari, manus pedesque
pręcidi et sic truncum corpus in sartagine torreri, reliquos quoque in
proposito persistentes eodem confici supplicio. Aderat mater spectatrix
90v morientium tam crudeli cęde filiorum,
non illos quidem lugens, sed exhortans, ut forti animo cruciatus tolerarent:
satius esse multoque pręstabilius Deo non offenso mori quam offenso uiuere;
meminerint pręsentium tormentorum malum futuri pręmii bono compensandum; hoc
ęternum perpetuumque fore, illud momentaneum breueque esse. Restabat
adolescentior filius, qui nequaquam fratrum poenis territus neque regis
pollicitationibus motus magno animo exprobrari coepit immanitatem
sęuitiamque tyranno et tam minas eius quam blanditias contemptui habere.
Rex ira percitus durioribus hunc consumpsit poenis quam quibus sex alios
iam occiderat. Mater, quę in tormentis ad patientiam animauerat filios,
lęta expirantium exitum spectauit. Et cum postremo loco etiam ipsa
torqueretur: Pro lege Dei nostri, inquit, longe mihi melius est
mortuos sequi natos quam Deo peccando uitam omnibus mundi deliciis
referctam ducere. Quem ego istorum magis mirer,
nescio, nisi quod leuius puto ferre tormenta quam in tormentis positos
spectare eos, quos genuimus, nobis non dissimiles.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|