Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Hic opusculi nostri finis. Pro quo tibi, summe Deus, omnium, quę pie ac iuste
fiunt, autori, gratias ago et, ut legentibus ista, quę scripsimus, ad uitę
sanctioris institutionem beatitudinemque adipiscendam proficere facias, precor.
Tum, siquid in eloquendo peccatum est, ut mihi ignoscas, oro habita
fragilitatis 91v imperitięque meę ratione. Quamuis
enim facultas mihi defuerit ad rem purius exactiusque explicandam, non me tamen
deseruit uoluntas ad seruiendum tibi fidelibusque tuis quam potui officiosius,
ut omnes mira uirtutis tuę opera breui uolumine compręhensa in arctumque
collecta rememorantes ad te laudandum, te prędicandum magis excitentur atque
exardescant. Cuius unius in immensum effusa gloria nec uerbis enarrari nec
cogitatione potest compręhendi. Omnis autem conatus noster eo uertitur, ut te,
qui infinitus es, super omnia diligendo tecum sine fine uiuamus.
|