Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Noe
Noe, uir iustus, genuit Sem, Cham, et Iapheth. Iussu Dei diluuium parantis
fabricauit arcam, cuius longitudo CCC cubitorum fuit, XL latitudo. Illo
ingresso arcam cum uxore et liberis et nuribus et omnis generis animantibus
inundantes aquę operuerunt terram, reliqua animalia suffocata sunt. Noe cum
his, qui in arca erant, superfuit et ab eo instauratum est hominum
pecudumque genus super terram. Aquę, quę montium iuga cubitis XV
superauerant, centesima quinquagesima die resederunt. Hisque cędentibus
arca ipsa tam diu incerta nauigatione uagata super montes Armenię sedit.
Noe cum omni comitatu de arca egressus obtulit holocaustum. Pepigit autem
cum illo Deus promisitque ei diluuium se ultra non inducturum. Post hęc Noe
plantauit uineam. Inebriatus detectis iacuit uirilibus. Cham ridens
retulit fratribus, et ipsi suis indumentis operuerunt pudenda patris. Qui
cum euigilasset, maledixit Chanaan, filio Cham, benedixit autem Sem et
Iapheth. Vixit annos DCCCCL.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|