Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

IVDAS

IVDAS, filius Jacob, Sue Chananei filiam duxit uxorem. Quę peperit ei Her et Onan et Sela. Her coniugem accepit Tamar. Peccauit Domino, et occisus est. Onan patris iussu, ut sobolem fratri suo mortuo suscitaret, iungitur cum Thamar, ueruntamen ne illa conciperet, proiiciebat semen in terram. Ob hoc flagitium et ipse de cęlo ictus periit. Thamar autem in patris reuersa est domum. 35v Porro Iudas mortua Sue coniuge[ERROR: no reftable :]XI. abiit ad ouium tonsores. Thamar autem sub meretricio latens habitu pacta est cum illo concubitum pro hedo. Arabonem accepit. Discessit grauida, fornicationis accusatur coram Iuda. Iubetur comburi, sed prolatis in medium, quę ab eo acceperat, donis liberatur dicente Juda: Iustior me est, quia non tradiderim eam filio meo Selę. [ERROR: no reftable :]Gemelli Illa igitur gemellos peperit: Phares, qui prior est natus, et Zaram, qui prior uisus est manum protulisse. A Juda ultra non fuit cognita. De illo pater prophetauit: Iuda, inquit, adorabunt te filii patris tui... et reliqua, ut supra est dictum.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.