Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
IACOB
IACOB ab Isaac patre benedictus et a Deo dilectus mittitur in Messopotamiam
ad Bathuelem, Rebechę patrem, ut de filiabus Laban, auunculi, ducat uxorem.
Pergens Aram, cum in uia obdormisset, uidit scalam usque in cęlum
30 extensam, angelos quoque[ERROR: no reftable :]VI. ascendentes et descendentes. Cui
scale Dominus innixus promittit ei se daturum terram illam,
in qua dormiebat, regnumque eius per orbem propagandum prędixit. Iacob a
somno excitus locique religione commotus: Quam terribilis, inquit,
locus iste! Tulit lapidem, quem capiti supposuerat, oleoque
superfuso errexit in titulum. Vocauit urbem Bethel, quę prius Luza.
Cunctorum, quę sibi Deus daturus esset, decimas[ERROR: no reftable :]Decimę. uouit. Profectus ad plagam orientalem Rachelem obuiam
cum patris ouibus uenientem osculo excępit. Laban, Rachelis pater, eum
amplexatus domum perduxit. Factis sponsionibus Iacob pro Rachele sibi
promissa seruiuit annos septem, et data est ei Lya lippa, Rachelis soror.
Alios ergo septem annos, ut Rachelem acciperet, seruiuit. Dominus
conclusit Rachelis uentrem. Lya uero peperit ei Ruben, Symeon, Leui et
Iudam desiitque parere. Rachel autem loco sui supposuit uiro Balam, famulam
suam, quę peperit ei Dan et Neptalim. Lya quoque, cum generare cessasset,
tradidit pro se Zelpham ancillam, de qua ille genuit Gad et Asser. Ruben
repertas in agro mandragoras obtulit Lyę matri. Has illa prębuit 6vRacheli pro concubitu cum Iacob, et enixa est
quintum filium Isachar, sextum Zabulon et filiam Dinam. Rachel deinde a
Domino exaudita peperit Ioseph. Post hęc Iacob, cum in patriam redire
pararet, a Laban accepit partem gregis uelleris uarii, ne discederet,
seruiuitque ei annis sex. Hinc quidem ualde ditatus est pecudum foetu,
camellis, asinis, seruis, ancillis. Porro, ut inuidiam uitaret filiorum
Laban, a Domino monitus inde recessit. Amne transmisso pergebat ad montem
Galaad, quando Laban inimico animo eum persecutus affuit, sed somnio
territus ab iniuria temperauit. Idola tamen requisiuit a Rachele clam
ablata. Quibus illa insidens uoti expertem dimisit. Tunc ille et Iacob
amicicię foedus inierunt errexitque Iacob lapidem in titulum. Super
congestos lapides conuiuati sunt. Eos appellarunt Aceruum
testimonii, quod est Galaad. Et Laban quidem reuersus est
de nocte consurgens, Iacob autem ibidem mansit. Inde proficiscens occurrit
angelis Dei uocauitque locum Manaim, hoc est Castra.
Ad placandum fratrem suum Esau premittit nuncios,
offert munera, subiicit se dicens: Hęc dat Esau domino seruus eius Jacob.
Surgens transit uadum Iaboch. Vir cum eo 31r luctatus est usque mane et benedicens ei: Non Jacob,
inquit,[ERROR: no reftable :]VII.
sed Israhel uocaberis. Iacob locum uocauit Phanuel dicens: Vidi
Dominum facie ad faciem. Claudicauit, quia luctator neruum femoris
eius contigerat. Atque ideo non edunt neruum filii Israhel usque in
pręsentem diem. Obuium sibi Esau septies adorauit usque ad terram pronus,
et ille tanta hominis mansuetudine superatus amice amplexus est illum. Esau
reuertitur in Seyr, Iacob autem uenit in Sochot. Ibi fixis tentoriis
appellauit locum Sochot, id est Tabernacula. Inde
transit in Salem, Sichimorum oppidum in terra Chanaan. Hanc proxime
habitauit. Empto agro errexit altare inuocauitque fortissimum Deum Israhel.
[ERROR: no reftable :]Dina rapta Ibi Dina, Lyę filia, rapta
est a Sichem, filio Emor Euei, principe terrę illius. Mox cum patre uenit
ad Iacob et petiit eam sibi uxorem. Acceperunt circumcisionem et mutuis
coniuncti sunt connubiis. Die uero tertio filii Iacob Symeon et Leui, Dinę
fratres, cum armis in urbem irruerunt occisisque uiris et pręda facta,
mulieribus uero ac pueris in captiuitatem abactis Dinaque errepta abiere.
Iacob diuinitus monitus abiecit deos alienos. Inaures eorum infodit post
Sichem 7v sub terebinto. Deinde ascendit Luzam
in terra Chanaan, cognomento Bethel. Aedificat altare, locum appellat
Domum Dei. Deus enim ibi fratrem fugienti
apparuit. Illic Debbora, Rebechę nutrix, mortua sepelitur sub quercu.
Arbor dicta Quercus fletus. Iterum apparens Dominus
benedixit ei. Cum uenissent in terra Effrata, Rachel extincta est pariendo.
Nomen filio inditum Benoni, id est Fiius doloris mei.
Pater ipsum uocauit Beniamin, id est Filium dexterę.
Illam autem sepeliuit in uia, quę ducit Bethlem. Fixit
tabernaculum trans Turrem gregis. Ruben filius rem
habuit cum concubina eius Bala neque id latuit illum. Venit ad patrem Isaac
in Mambre, hęc est Ebron. Ibi eum ipse et Esau sepelierunt. Fame plebem
affligente misit decem ex filiis in Aegyptum ad comparanda frumenta. Deinde
ipse quoque cum reliqua familia profectus in Aegyptum consedit in Gessen.
Cęssit ei pharao rex possessionem optimo in loco Ramesses. Ibi generatione
multiplicatus permansit annos XVII. Inuisit eum filius Ioseph
egrotantem. Ille duobus eius filiis benedixit, Effraim et
Manasse, minoremque primogenito maiorem fore dixit. Tunc ad Ioseph
conuersus: Do tibi, inquit, partem unam extra sortem, quam armis
uendicaui 31r de ditione Amorrei. [ERROR: no reftable :]VIII. Post hęc morte imminente de filiis
suis prophetauit: Ruben, ait, non crescas, quia ascendisti cubile
patris tui. Symeon et Leui, uasa iniquitatis. Juda, adorabunt te filii
patris tui. Non auferetur sceptrum de Juda nec dux de femore eius, donec
ueniat qui mittendus est, et reliqua de Christo tunc futuro.
Zabulon, inquit, habitabit in littore maris. Isachar, asinus
fortis. Dan iudicabit populum suum. Fiat Dan coluber in uia. Gad
accinctus pręliabitur. Asser, pinguis panis eius. Neptalin, ceruus
emissus. Joseph accrescens et decorus, benedixitque ei. Benjamin,
lupus rapax, mane comedet prędam et uespere diuidet spolia. Hi
duodecim capita duodecim tribuum. Idem mandauit, ut in Spelunca duplici
sepeliatur. Sepeliuit eum Ioseph. Locus uocatus Planctus
Aegypti. Vixit annos CXLVII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|